NARRATIO / NARRATION - RÉCIT - RELATION DES FAITS
Quid est Narratio?
R. Est rei gestæ, vel quasi gestæ expositio. Dicitur rei gestæ vel quasi gestæ, ut nempe Narrationem tum historicam, tum fabulosam complectatur hæc nostra definitio.
§. I. De virtutibus Narrationis.
Quænam sunt virtutes Narrationis?
R. Quatuor à Tullio recensentur: perspicuitas, probabilitas, brevitas, et suavitas.
Quomodo perspicua fiet Narratio?
R. Fiet perspicua: 1. si temporum servetur ordo, adeo ut quod primum gestum est, primum etiam referatur;
2. Si res non interrupte narrentur;
3. Si verbis propriis et usitatis utamur, ut jam dictum est, et vitemus sententiarum ambiguitatem.
Quomodo fiet probabilis Narratio?
R. 1. Si is qui narrat sit notæ probitatis et fidei;
2. Si rei gestæ seriem exponat sine fuco;
3. Si nihil afferat fidei absonum, et quod abhorreat a communi hominum sensu;
4. Si personis, si temporibus, si locis ea, quæ narrabuntur, consentiant.
Quid facto est opus, ut brevis sit Narratio?
R. Brevis erit: 1. si narrandi initium altius non repetas, sed inde tantum, unde necesse est;
2. Si non inutiles circumstantias, quæ nihil faciant ad rem, in Narrationem tuam infercias. Quid enim opus est dicere v. g.: In portum veni, navem paratam aspexi, de pretio conveni, sublatæ sunt anchoræ, e portu solvi? Satis erat dixisse: E.portu solvi.
3. Si semper ad eventum festines, et ibi, ubi debes, conquiescas.
Qua ratione suavis reddetur Narratio?
R. Suavis erit: 1. si utamur verbis leniter et numerose sonantibus;
2. Si quæ narramus sint magna, nova et inexspectata;
3. Si adhibeantur certæ quædam narrandi formulæ Tullio perfamiliares; cum v. g. pro tempore præterito præsens usurpatur; item cum plures infinitivi subaudito verbo junguntur, ut cum ait: Rex primo nihil meluere, nihil suspicari, dies unus et alter intercedere.
4. Denique suavis erit Narratio, si diversis figuris illuminetur, et si habeat admirationes, exspectationes, suspensiones, exitus inopinatos, et interpositos motus animorum, dolorem, lætitiam, metum, cupiditatem.
Harum omnium rerum admirabile quoddam exemplum habes in jucundissima illa Narratione Ciceronis, Tusc. lib. V.
Dionysius Syracusarum tyrannus et Damocles.
Cum quidam ex ejus assentatoribus, Damocles commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatom dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam ædium regiarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse: Visne igitur inquit, Damocles, quoniam hæc te vita delectat, ipse eamdem degustare, et fortunam experiri meam? Cum se ille cupere dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo, textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque cælato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere, eosque nutum ejus intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronæ; incendebantur odores: mensæ conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur; In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina aptum demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat ad mensam. Jam ipsæ defluebant coronæ: denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil ei esse beatum, cui semper aliquis terror impendeat.
Celebrantur jucundissimæ Narrationes quas in epistolis sparsit Me de Sévigné (Mort de Turenne, mort de Vatel.)
§ II. De Figuris quibus illuminari potest Narratio.
Quid est figura?
R. Est modus quidam dicendi sententiam cum majore vi aut dignitate, quam si eam simplici ratione significaremus. Sic Juno cum in hæc erumpit:
.... Mene incepto desistere victam?
majore cum vi loquitur, quam si diceret sine interrogatione et reticentia: «Indignum est me incepto desistere victam.»
Quibus potissimum figuris est illuminanda Narratio?
R. Qui narrat, modo rem quasi præsentem oculis subjicit:
Le voyez-vous comme il vole ou à la victoire, ou à la mort?
Bossuet.
Le chevalier de Nantouillet était tombé de cheval: il va au fond de l’eau, il revient, il retourne, il revient encore; enfin il trouve la queue d’un cheval, il s’y attache; ce cheval le mène à bord; il monte sur le cheval, se trouve à la mélée, reçoit deux coups dans son chapeau et revient gaillard. Sev.
Modo suspendit animos, se nova et mira dicturum esse pollicendo. Sic Æneas in libr. II Æneid.:
Hic aliud majus miseris multoque tremendum
Objicitur magis, atque improvida pectora turbat.
Aliquando exclamat ex affectu vehementiore. Idem Æneas equi trojani fatalem ingressum narrans:
Illa subit mediæque minans illabitur urbi:
O patria, ô divûm domus Ilium, et inclyta bello
Mœnia Dardanidum! quater ipso in limine portæ
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere. Virg.
Nonnunquam duo vel plures homines inducuntur loquentes, aut secum ipsi, aut cum aliis. Lepidum exemplum habes in hac pereleganti narratione Ciceroniana libri primi Tusculanarum quæstionum:
Cum ab amicis rogaretur Diogenes ubi vellet inhumari: Projicito mo, inquit, inhumatum. Tum amici: Volucribusne et feris? Minimo vero, inquit, sed bacillum prope me, quo abigam, ponitote. Qui poteris? illi; non enim senties. Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti?
Alterum exemplum est fabula le Meunier, son fils et l’âne; La F. III, 1.
§ III. Varia Narrationum genera.
Quotuplex est Narrationis genus?
R. Triplex: alia est enim Narratio poetica, alia historica, alia oratoria. Narratio poetica rem fictam exponit; historica rem gestam; oratoria rem quæ in controversiam adducitur.
Quid differt inter hæc tria Narrationum genera?
R. Hoc potissimum interest, quod historicus et orator ordinem temporis et rei gestæ seriem in narrando sequantur et servent; contra quam facit poeta, qui etiam a fine, aut a medio rem solet ordiri, quomodo Virgilius ab anno septimo excidii Trojani suam Æneidem auspicatur; ut liquet ex hisce Didonis verbis ad Æneam, ad calcem libri primi:
Nam te jam septima portat
Omnibus errantem terris et fluctibus æstas.
2. Hoc interest quod historicus veritatem consectetur, orator verisimilitudinem; poeta vero commentitiis etiam fabulis veritatem adspergat.
3. Denique hoc interest, quod historica Narratio sit ferme simplex, brevis ac nuda; oratoria sit ornatior et fusior; poetica vero ornamentis abundet, et omnibus artis coloribus picta sit atque polita.
Affer illustre quodpiam exemplum Narrationis poeticæ?
R. Habes mirabiles illas Narrationes Virgilianas de Niso et Euryalo Æneidos IX:
Nisus erat portæ custos acerrimus armis, etc.
De Laocoonte a serpentibus interempto, lib. II:
Laocoon ductus Neptuni sorte sacerdos, etc.
De Priami morte, lib. II:
Forsitan et Priami fuerint quæ fata requiras, etc.
De Harpyis, lib. III:
At subito horrifico lapsu de montibus adsunt etc.
Apud Ovidium est Narratio de Dædalo et de infelici Icaro et illa rusticana cœna Philemonis et Baucidis, quam eleganter La Fontaine imitatus est.
In nostris quoque poetis Narrationes sunt præstantissimæ. Sic Fénelon certamen Telemachi cum Adrasto narrat pulcherrime (lib. XV); item Racine somnium Athaliæ, mortem Hippolyti; Corneille nocturnam Hispanorum cum Mauris pugnam (le Cid); Chateaubriand pugnam Merovæi cum Vercingetorige (Martyrs, lib. VI).
Cedo exemplum Narrationis oratoriæ.
R. Laudatur ab omnibus illa Narratio qua Cicero suspicionem insidiarum a Milone in Clodium tam callide tamque ingeniose detorquet.
Celebres quoque sunt Narrationes quibus Bossuet Condæi virtutem bellicam ornavit.
Cedo quoddam exemplum Narrationis historicæ.
R. Habes in veteribus Historiæ romanæ scriptoribus Narrationes bene multas tam singulari opera artificioque elaboratas, ut nihil supra: in T. Livio 1. Sabinarum raptum; 2. Horatiorum et Curiatiorum pugnam; 3. Lucretiæ mortem, exactos a Bruto Tarquinios, interemptos a patre proprios filios; 4. audax Mucii Scævolæ facinus adversus regem Porsennam; 5. varios Coriolani eventus; 6. pugnam Cannensem; 7. Hannibalis cum Scipione congressum Ephesi apud Antiochum regem; 8. supra cetera vero omnia, mirificum illud ejusdem Hannibalis iter in Italiam, per Hispaniam, per Pyrenæos, per Gallias, per Alpes et Apenninum; quod exquisitissimum quoddam artis opus existimo.
Habes præterea in Sallustio pugnam adversus Catilinam; in Q. Curtio Tyri obsidionem, singularem Abdalonymi eventum, Alexandri magni mortem, exercitus consternationem et reginæ Sisygambis dolorem ac interitum, etc.
E nostris historicis citabo: Gaillard, Passage des Alpes par François Ier; Barthelemy, Combat des Thermopyles; Aug. Thierry, Bataille de Hasting; de Barante, Massacre des prêtres aux Carmes.