Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primum, chap. I, "De Figuris", p 72

De Figuris, seu Schematibus.

Quid est Figura?

R. Figura (σχ?μα) definitur a Fabio: «Conformatio quædam sermonis, remota a communi et primum se offerente ratione» (IX, 1): hoc est, loquendi modus diversus a ratione qua rem plane et simpliciter indicaremus, et qui vim aut dignitatem addit orationi. Ita Cicero cum vi et affectu exclamat: O clementiam admirabilem! aliter ac si plane et simpliciter dixisset:

Clementia Cæsaris est admirabilis.

Quot sunt genera Figurarum?

R. Duo: aliæ enim versantur in sententiis et sensu ipso, aliæ in verbis tantum. Primum de Figuris sententiarum, deinceps de Figuris verborum dicemus.