Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. I, "De Figuris sententiarum", § I., "De Figuris ad movendum idoneis", I, "De Exclamatione", p 72-74

DE EXCLAMATIONE.

Cur ex omnibus figuris Exclamationem primam ordine collocamus? 

R. Primam collocamus, quod vehementiores animi motus exclamando soleamus exprimere.

Quid est Exclamatio?

R. Est vocis elatio, seu contentio, qua, interjectione vel adhibita, vel subaudita, vehementiorem animi affectum significamus, reique magnitudinem exprimimus. Mirum in modum facit Exclamatio, ad significandam indignationem doloremque ex re atroci conceptum: ita Tullius, oratione prima in Catilinam, per summam indignationem sic exclamat:

O tempora! o mores! Senatus hæc intelligit, consul videt: hic tamen vivit. Vivit? Imo vero etiam in Senatum venit.

Et Mardochæus ex dolore:

O reine infortunée!

O d’un peuple innocent barbare destinée! Rac.

Servit etiam misericordiæ. Ita pro Sylla:

O miserum et infelicem diem illum, quo consul omnibus centuriis P. Sylla renunciatus est! O fallacem! o volucrem fortunam! o cæcam cupiditatem! o præposteram gratulationem! Quam cito illa omnia ex lætitia et voluptate ad luctum et lacrimam redierunt!

Et pro Milone:

O terram illam beatam quæ hunc virum exceperit; hanc ingratam, si ejecerit; miseram, si amiserit!

Aliquando etiam lætitiam, animique hilaritatem exprimit. Sic. Esther:

Est-ce toi, chère Elise? O jour trois fois heureux!

Que béni soit le ciel qui te rend à mes vœux! Rac.

Denique Exclamatio servit interdum ironiæ. Ita Tullius:

O præclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum!

Et in Pisoniana:

O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Scipiones, Marcellos, Maximos! O amentem Paulum! rusticum Marium! nullius consilii patres istorum amborum consulum, qui triumpharunt!

Quibus potissimum in locis utendum est Exclamatione?

R. Adhibenda est præsertim in amplificatione, in perorationibus, et ubi res magnas auditori persuaseris. Exclamare enim in rebus minutis frigidum esset ac puerile.