Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. I, "De Figuris sententiarum", § III, "De Figuris ad docendum idoneis", III., "De Communicatione", p 85-86

DE COMMUNICATIONE.

Quid est Communicatio?

R. Est Figura qua orator causæ suæ confidens, deliberat cum iis ipsis apud quos, vel contra quos dicturus est, illos nimirum consulens quid acturus sit. Egregium hujusmodi exemplum habes in or. de Suppl. 64, ubi Cicero videtur consilia sua communicare cum adversario suo Verre, illumque quasi consulere in hunc modum: Si tu apud Persas, aut in extrema India, etc. Vide locum.

Idem in Verrina 2. judices ita compellat:

Nunc ego vos consulo quid mihi faciendum putetis. Id enim consilii profecto taciti dabitis, quod ego mihi necessario capiendum intelligo.

Sic Horatius ille senior, apud Corneille:

Dis, Valère, dis-nous, puisqu’il faut qu’il périsse,

Où penses-tu choisir un lieu pour ton supplice?

Sera-ce entre ces murs que mille et mille voix

Font résonner encor du bruit de ses exploits?

Sera-ce hors des murs, au milieu de ces places

Qu’on voit fumer encor du sang des Curiaces,

Entre leurs trois tombeaux et dans ce champ d’honneur

Témoin de sa vaillance et de notre bonheur?