Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. I, "De Figuris sententiarum", § III, "De Figuris ad docendum idoneis", V., "De Concessione et Permissione", p 87

DE CONCESSIONE ET PERMISSIONE

Quid est Concessio?

R. Est Figura, qua orator videtur adversario cedere et aliquid de jure suo remittere. Vim habet, quod magnam causæ fiduciam ostendit. Exemplo sit Cicero pro Roscio Amerino:

Esto: parricidii causam proferre non potes; tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo jure decedam; et tibi, quod in alia causa non concederem, in hac concedam, fretus hujus innocentia. Non quæro abs te, quare patrem Sex. Roscius occiderit; quæro quomodo occiderit.

Concessioni similis est Permissio, cum ostendimus in dicendo nos aliquam rem totam tradere et concedere alicujus voluntati. Sic Agrippina Neroni filio inquit ironica Permissione:

Poursuis, Néron: avec de tels ministres

Par des faits glorieux tu vas te signaler;

Poursuis, tu n’as pas fait ce pas pour reculer.