RECENSIO / RECENSION - ÉNUMÉRATION
Caput XIX. De epilogo.
1 [textus, III 163] JAM verò peroratio quatuor ex partibus constat: primum ex ea, quæ efficit, ut auditor nobis benè velit, adversariis malè, deinde ex amplificatione, & diminutione, tum ex animorum commotione, ut afficiatur auditor: postremè ex enumeratione.
[...]
[textus, III 167] Itaque reliquum est enumerare, quæ sparsim anteà dicta sunt. Hoc autem commodè fit, si id servetur, quod in proœmiis quidam debere servari non rectè jubent: ajunt enim eadem sæpiùs in proœmio repeti debere, ut faciliùs percipiantur. Sed ibi rem tantùm exponere opus est, ut ne lateat id, de quo futurum est judicium: hic verò summatim ea repetere oportet, quæ demonstrata sunt. [textus, III 168] Initium autem enumerationis illud erit, cum dicet orator, ea se præstitisse, quæ pollicitus fuerat. Itaque repetere oportet, quæ sunt exposita, & quare.
4 [textus, III 169] Quin ex adversariorum contentione dicuntur ea, quæ in peroratione repetuntur; conferre autem oportet, [p. 444] vel quæ de eadem re ambo dixerunt, vel quæ non ex adverso; ut, Iste quidem de hac re sic dixit, ego verò hæc, atque hac de causa. Vel per ironiam, ut: Iste quidem hæc commemoravit, ego vero hæc: &; Quidnam fecisset, si hæc probasset, non autem illa? Per interrogationem: ut; Quid à me non exquisitè probatum est? vel: Iste quid confirmavit? vel igitur hoc modo per collationem, vel ordine naturæ non immutato, sicuti res anteà dictæ sunt, hoc modo, ut si priùs ea repetas, quæ ipse probassi, deinde si volueris etiam scorsum quæ dixit adversarius.