Aristote, 325 av. J.-C. : De Arte Rhetorica (1550)

Définition publiée par Admin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555? 1e éd. d'extraits : Paolo Beni 1524? 1e éd. intégrale 1550), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber II, caput XXIV, « De locis, ex quibus vera enthymemata conficiuntur », p. 296.

[...]

[textus II, 217] Alius locus est à tempore, quod spectandum est; ut Iphicrates in oratione contra Harmodium: si priùs, quàm hæc gererem, postulassem à vobis, ut mihi statuam erigeretis; si ea confecissem, nonne eam mihi decrevissetis? nunc postquam confeci, non decernetis? ne igitur committatis, ut quod beneficium expectantes pollicemini, id accepto beneficio, auferatis; & rursus, si quis Thebanis diceret, debere eos aditum in Atticam Philippo tradere; nam, si hoc petisset, priusquàm contra Phocenses eis auxilium tulisset; certè polliciti fuissent. Absurdum igitur erit, si, quoniam illis fidem habuit, neque id contendit, ei nunc transitum non dederint.