PERIODUS / PÉRIODE
DE PERIODO.
Quid est Periodus?
R. Periodus est sententia brevis et absoluta, quæ certis partibus, sive membris a se invicem pendentibus, et quodam veluti vinculo connexis numerose comprehenditur.
Unde illud nomen suum traxit Periodus? R. A voce græca περ?δος, quæ significat ambitum atque circuitum.
§ I. De partibus Periodi.
Quænam sunt Periodi partes?
R. Periodus constat certis quibusdam partibus, quarum majores appellantur Membra, græce ??λα: minores vero appellantur Incisa, græce ??μματα.
Quid est membrum Periodi?
R. Membrum, sive colon, est pars Periodi continens sensum aliquem, sed suspensum ac imperfectum, v. g. : Antequam de republica, Patres Conscripti, dicam ea quæ dicenda hoc tempore arbitror. Ecce tibi Periodi membrum; neque enim hic sensus orationis conquiescit. Habebis Periodum absolutam, si ad primum illud membrum accedat hoc alterum: Exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meæ.
Quid est Incisum?
R. Incisum, sive comma, est pars membri: quemadmodum enim in Periodo membrum, sic in membro continetur incisum, v. g.; Nihil est, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius; ex tribus hisce incisis membrum unum efficitur.
Quænam est mensura membri et incisi?
R. Membrum fere versui hexametro par esse solet, aut paulo longius; incisum autem hexametro brevius.
Quid est periodice dicere?
R. Est uti frequentibus Periodis. In quo diligenter cavendum, ne omnes pari numero membrorum constent, sed longiores brevioribus apposite misceantur.
Quid est membratim, aut incisim dicere?
R. Est varia frequentare incisa vel membra, quæ non sint periodico ambitu comprehensa.
Quandonam potissimum usurpanda sunt crebra illa incisa?
R. Incisa mirum in modum valere, cum adversario vehementius et acrius instat orator. Ita Cicero per incisa Pisonem increpat, illumque cæsim ac punctim, ut ita loquar, objurgat et ferit:
Non enim nos color iste servilis, non pilosæ genæ, non dentes putridi deceperunt: oculi, supercilia, frons, vultus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit: hic eos quibus eras ignotus, decepit, fefellit, in fraudem induxit. Pauci tua ista luculenta vitia noveramus, pauci tarditatem ingenii, stuporem, debilitatemque linguæ.
Vide qua arte Bossuet Periodos membris et incisis misceat hoc in loco: Considérez, Messieurs, ces grandes puissances... (Or. fun. de la duch. d'Orléans.)
§ II. De variis Periodorum generibus.
Quot sunt genera Periodorum?
R. Tria. Alia est Periodus bimembris, sive dicolos; alia trimembris, sive tricolos; alia quadrimembris, sive tetracolos. Plura enim vel pauciora membra aut vix, aut nullo modo patitur germana sinceraque Periodus. Singula porro hæc membra, si vel paria sint, vel non valde disparia, multo gratior et venustior erit oratio.
Periodi bimembres.
Ergo et mihi meæ pristinæ vitæ consuetudinem, C. Cæsar, interclusam aperuisti, et his omnibus ad bene de republica sperandum quasi signum aliquod sustulisti.
Ou la princesse Palatine portera la lumière dans vos yeux, ou elle fera tomber, comme un déluge de feu, la vengeance de Dieu sur vos têtes. Boss.
Periodi trimembrbs.
Nam cum antea per ætatem nondum hujus auctoritatem loci attingere auderem; statueremque, nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria afferri oportere: omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi.
Cic.
Soit que Dieu, soulevant le bassin des mors, ait versé sur les continents l'Océan troublé; soit que, détournant le soleil de sa route, il lui ait commandé de se lever sur le pôle avec des signes funestess: il est certain qu'un affreux déluge a ravagé la terre. Chateaubriand.
Periodi quadrimembres.
Si quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque judiciis impudentia valeret; non minus in causa cederet A. Cæcina Sex. Æbutii impudentiæ, quantum in vi facienda cessit audaciæ. Cic.
Comme une colonne, dont la masse solide parait le plus ferme appui d'un temple ruineux, lorsque ce grand édifice qu'elle soutenait fond sur elle sans l'abattre: ainsi la reine se montre le ferme soutien de l'Etat, lorsqu'après en avoir longtemps porté le faix, elle n'est pas même courbée sous sa chute. Boss.
§ III. De legibus ac regulis Periodi.
Quænam sunt Periodi leges?
R. Tres præcipuæ. Prima est ut illius membra nexibus quibusdam inter sese quam aptissime cohæreant. 2. Ut sensus non sit nisi in omnium membrorum fine perfectus. 3. Ut pleniore verborum ambitu, et circulo Periodus concludatur.
Possetne fieri Periodus quæ contineret membra, vel minus quam duo, vel plura quam quatuor?
R. Posse fieri Periodum unius membri: atque hæc est illa quæ vocatur ab Aristotele Periodus simplex, sive monocolos. Posset etiam omnino usque ad quinque, aut sex, vel plura etiam membra produci. Verum perfecta, de qua hic tantum sermo est, Periodus nec ultra quatuor membra procurrit, nec infra duo contrahitur.
Quod si, ut aliquando contingit, ultra quatuor procedatur, ac nihilo tamen minus orbe quodam, circuituque conclusa feratur oratio; vocabitur Ambitus sive Oratio periodica. Ita Cicero pro Archia poeta:
Si quid est in me ingenii, judices, quod sentio quam sit exiguum; aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non inficior mediocriter esse versatum; aut si hujusce rei ratio aliqua ab optimarum artium studiis et disciplina profecta, a qua ego confiteor nullum ætatis meæ tempus abhorruisse: earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo jure debet.
§ IV. De artificio Periodi amplificandæ.
Quænam est prima ratio amplificandæ Periodi?
R. Tirones nullo negotio Periodos fundent, si habeant ad manum et in promptu particulas, vel locutiones quasdam conficiendis Periodis mirum in modum idoneas; cujusmodi sunt voces illæ omnes quæ necessariam quamdam habent cum aliis subsequentibus affinitatem, v. g.; Elsi, quamvis, quemadmodum, sicut, cum, quoties, quantum, quanquam, qualis, quo, non minus; quibus respondent: tamen, verumtamen, tum, toties, tantum, nihilominus, talis, eo, quam.
In quavis enim Periodo partes duæ sunt, Protasis nimirum et Apodosis. Est autem Protasis, prima Periodi pars ex qua secunda pendet, et in qua oratio crescit quodammodo, et attollitur. Apodosis vero est altera Periodi pars, in qua oratio perfecta conquiescit. Illæ porro de quibus loquimur particulæ, suspensæque locutiones mirum in modum idoneæ sunt ad Protasim cum Apodosi connectendam, ut videre est in exemplis allatis.
Quænam est secunda ratio amplificandæ Periodi?
R. Periodus pulcherrime dilatatur, cum brevis quædam sententia in suas quasi partes distribuitur. Ita hæc verba, Christianus bene de omnibus mereri studet, amplificabis per enumerationem partium:
Qui vitam ad Evangelii leges, et effata Christi componit; non de illis solum quos amicitia, aut cognatione conjunctos habet; verum etiam de inimicis, de ignotis, et alienis bene mereri studet.
Facile dilatatur Periodus per definitiones quas vocant conglobatas, per circumlocutionem et per interpretationem, quæ fit cum res eadem aliis atque aliis elegantioribus verbis exprimitur. Vide quæ supra in Elementis diximus de Amplificatione. Sic magnifice Bossuetus hanc sententiam, Dieu donne des leçons aux rois dilatat in Periodum initio or. fun. reginæ Angliæ.