STYLUS / STYLE
De Stylo oratorio.
Quid est apte dicere?
R. Apta erit oratio, si causæ, si auditori, si personæ oratoris, si tempori congruerit. Hoc itaque conandum est imprimis, ut ad id, quod agimus, Stylum accommodemus.
Quid est Stylus?
R. Stylus est ratio dicendi vel scribendi, et conformatio sermonis. Si primam vocis vim et originem spectes, est acus, seu instrumentum, quo in ceratis tabulis scribebatur antiquitus.
Art. I. De Styli Characteribus.
Quot sunt Stylorum genera?
R. Stylus, seu orationis character, triplex est: 1. humilis, sive tenuis, qui etiam infimus dicitur; 2 magnificus, sive sublimis; 3. mediocris, sive æquabilis.
§ I. De Stylo simplici.
Quid est Stylus simplex?
R. Stylus simplex, seu tenuis et humilis, in rebus tenuioribus et humilibus usurpari solet; est dicendi genus summissum et subtile, puri sermonis consuetudinem imitans.
Quænam sunt dotes Styli simplicis?
R. Præcipuæ illius dotes sunt perspicuitas, nitor atque munditia. Verecundus ac parcus in illo debet esse troporum ac schematum usus; vehementiores vero figuras omnino repudiat. Numerorum vinculis solutus est; non vagus tamen, ut ingredi libere, non ut licenter videatur errare. Placet in eo negligentia quædam diligens.
Exempla passim præbent Phædrus et La Fontaine in fabellis, Virgilius in bucolicis, Tullius et Sévigné in epistolis.
§ II. De Stylo sublimi.
Quid est Stylus sublimis?
R. Stylus sublimis, ille est qui constat verbis splendidis, magnificisque sententiis, et admirationem extorquet etiam ab invitis: quale est illud morientis Didonis:
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
Qui face Dardanios ferroque sequare colonos.
Magnificæ locutionis exempla passim apud Tullium reperies; ut cum Cæsarem sic alloquitur in oratione pro Ligario:
Nihil habet nec fortuna tua majus, quam ut possis; nec natura tua melius, quam ut velis conservare quam plurimos.
Exordium I Catilinariæ, locus in Verrinis ubi narratur supplicium Gavii, Milonianæ pars posterior et peroratio stylo illo gravi, amplo, vehementi et copioso scripta sunt.
Item Bossuet passim in orationibus funebribus magnificentiam hanc et vim orationis exhibet.
Sublimis quoque appellatur sententia, vel imago, vel affectus, qui, excitata rei grandis vel terribilis, aut virtutis eximiæ, aut potestatis maximæ cogitatione, rapit quodammodo extra se, et attollit audientium animos, quamvis simplicibus plerumque verbis exprimatur. Hujusmodi est illud Genesis:
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
Magnificum est hoc Ciceronis ad Cæsarem, pro Lig.
Nihil oblivisci soles, nisi injurias.
Et illud Camilli ad milites, apud Livium:
Hostem, an me, an vos ignoratis?
Adde Horatianum illud, lib. II, od. 1:
Et cuncta terrarum subacta
Præter atrocem animum Catonis.
Et hoc Virgilianum Æn. III:
Et campos ubi Troja fuit.
In Bossuet et Corneille sublimes sententias et affectus frequenter invenias; e. g. Horatius pater, filii sugam indignatus, quærenti cuidam:
Que vouliez-vous qu'il fit contre trois? - Qu'il mourût, inquit.
Discrimen inter Stylum sublimem et sententiam sublimem senties hoc exemplo, in quo poeta versus sublimi Stylo exornatos concludit sententia sublimi, quam e ps. 36 sumpsit:
J'ai vu l'impie adoré sur la terre;
Pareil au cèdre, il cachait dans les cieux
Son front audacieux;
Il semblait à son gré gouverner le tonnerre,
Foulait aux pieds ses ennemis vaincus:
Je n'ai fait que passer, il n'était déjà plus. Rac.
De Arte comparandi Styli sublimis.
Quonam pacto conciliari poterit Stylus sublimis?
R. Duobus potissimum modis. 1. Si nobilissima quæque rei de qua loqueris adjuncta, seu circumstantias consideres, illamque inspicias, qua parte illustrior est atque speciosior; cetera vero sileas. Sic Homerus tempestatem magnifice pingit, illustrissima illius adjuncta mira quadam arte seligendo. Eadem arte Neptunum curru invectum, perambulantem maria, soloque nutu fluctus iratos pacantem describit Virgilius Æneid. I:
Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat;
Collectasque fugat nubes, solemque reducit…
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
2. Metaphoræ præsertim ex rebus illustribus desumptæ mirum in modum faciunt ad Styli granditatem atque magnificentiam, ut cum Virgilius ait de Augusto Cæsare:
Cæsar dum magnus ad altum
Fulminat Euphraten bello.
Et cum ait Cicero pro Marcello:
Nullius est tantum flumen ingenii, nulla dicendi, aut scribendi tanta vis, tantaque copia, quæ, non dicam exornare, sed enarrare, Cæsar, res tuas gestas possit.
3. Styli magnificentiam facile consequeris, si legas assidue auctores eos qui grandiloqui, ut ita dicam, fuere, cum ampla sententiarum gravitate et majestate verborum; cujusmodi sunt, præter eos, quos proxime protulimus, Homerus, Demosthenes, et græcæ tragœdiæ principes; atque apud nos Corneille, Racine.
Sed sublimium sententiarum fontem longe uberrimum habes in Scripturis sacris.
§ III. De Stylo mediocri.
Quid est Stylus mediocris?
R. Ille est qui medium quemdam locum obtinet sublimem inter et infimum. Hoc dicendi genus neque majestatem verborum habet, aut gravitatem illam sententiarum, quæ in sublimi est, neque est subtili ac pressa oratione limatum, quemadmodum genus infimum ac simplex: sed, ut ait Tullius, «est Stylus quidam interjectus, intermedius et quasi temperatus, nec acumine inferioris, nec fulmine utens superioris, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque particeps.»
Vocatur autem ab eodem Tullio Stylus floridus atque politus, quod nimirum in hunc præcipue mediocrem Stylum omnes verborum veneres ac venustates, omnes sermonis deliciæ soleant illigari. Absolutum hujusce Styli mediocris exemplum habes in Virgilii Georgicis; v. g. cum ait lib. I:
Sæpe etiam steriles incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
Sive inde occultas vires et pabula terræ
Pinguia concipiunt; sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor;
Seu calor ille vias, et cæca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas;
Seu durat magis et venas adstringit hiantes,
Ne tenues pluviæ rapidive potentia solis
Acrior, aut Boreæ penetrabile frigus adurat.
Temperati generis exemplar est noster Fénelon in suo Télémaque passim, velut in descriptione antri Calypsus.
Item Boileau:
Dans le réduit obscur d'une alcôve enfoncée... (Lutriny)
De usu triplicis Styli, seu Characteris.
Quandonam utendum Stylo simplici, aut mediocri, aut sublimi?
R. Cum tria sint oratoris officia, docere, delectare et movere, Stylo simplici utetur ad docendum, mediocri ad delectandum, magnifico vero ad movendum et ad affectus concitandos.
Præterea Stylus simplex seu infimus convenit comœdiis; magnificus aptus est tragœdiis; mediocris vero in historia est adhibendus: quanquam Cæsar simplicem potius quam mediocrem Stylum usurpavit; quod nempe commentarios potius scripserit quam historiam, ut notat Tullius in libro de claris Oratoribus.
Item bucolicis et eclogis accommodatus est Stylus simplex; georgicis convenit Stylus mediocris: epico vero poemati, cujusmodi est Maronis Æneis, aptus est Stylus magnificus: quod triplex discrimen in Virgilio licet animadvertere. Quanquam hæc omnia genera non raro miscet in ipsa Æneide et simplicem Stylum adhibet in libro quinto, ubi de ludis agit, et mediocrem in libro primo. Idem plane dicito de comœdiis, quæ altius assurgunt aliquando, ut monet Horatius in Arte Poetica:
Interdum tamen et vocem comœdia tollit,
Iratusque Chremes tumido delitigat ore.
Quinam Stylus celeris duobus est anteponendus?
R. Stylum illum esse ceteris anteponendum, non qui sublimis sit, aut cujuslibet alterius generis; sed qui ad rem, de qua agitur, maxime sit aptus: ita ut, quemadmodum loquitur Tullius, magna graviter, mediocria temperate, humilia subtiliter efferat.
Art. II. De Stylo vitioso.
Quænam sunt præcipua vitia in Stylo vitanda?
R. Vitiosum esse Stylum: 1. siccum et exsanguem, 2. tumidum et inflatum, 3. fluctuantem ac dissolutum, 4. deniquè puerilem ac frigidum.
Quid est Stylus siccus et exsanguis?
R. Ille est qui nihil ferme habet ornamenti, neque succi, sed rem tantummodo significat: quod vix in præceptionibus tradendis est ferendum. Stylo simplici proximum est istud vitium.
Quid est Stylus tumidus et inflatus?
R. Ille est qui verbis ac sententiis supramodum intumescit: Professus grandia turget, ait Horatius.
«Nam, ut corporis bonam habitudinem tumor imitatur sæpe, inquit Auctor libri ad Her., ita gravis oratio sæpe imperitis videtur ea, quæ turget et inflata est, quum aut novis, aut priscis verbis, aut duriter aliunde translatis, aut gravioribus, quam res postulat, aliquid dicitur.»
Sic recentiores romantiorum auctores bene multi scribunt; e. g. Balzac de organis (1'orgue) dicit:
Les cent voix de cette âme musicale peuvent seules combler les espaces, et sont le seul truchement assez fort pour transmettre au ciel les prières humaines dans l'omnipotence de leurs modes, dans la diversité de leurs mélancolies, avec les teintes de leurs méditatives extases, avec les jets impétueux de leurs repentirs et les mille fantaisies de toutes les croyances…
Quid est Stylus fluctuans ac dissolutus?
R. Ille est qui sine nervis et articulis, sine numero, sine arte fluctuat huc illuc, nec sibi cohæret. Hoc vitium est eorum, qui genus temperatum nequeunt assequi: Sectantem lenia nervi deficiunt animique (Hor.); et Tironibus est valde familiare.
Quid est Stylus frigidus?
R. Stylus frigidus, ac puerilis (sunt enim valde affinia hæc duo vitia) ille est qui puerilia quædam ornamenta, frigidos lepores, ineptas allusiones, affectatas ac luxuriantes descriptiones, frivolaque hujusmodi crepundia putidius aucupatur; cujusmodi sunt istæ sententiæ quæ merito repudiantur a magistris artis: Centaurus se ipsum equitans... Auro magis aurea, etc.; et hæc veteris cujusdam poetæ galli:
Ah! voila le poignard qui du sang de son maitre
S'est souillé lâchement: il en rougit le traitre!
Theoph. Viaud.
Potest autem vitium illud esse vel in verbis, vel in sententiis. Erit in verbis si sint vel molliora, quale est illud quod Antiocho dicere Stratonice fingitur:
Adieu. Croyez toujours que ma haine est extrême,
Prince; et si je vous hais, haïssez-moi de même.
Quinault.
De hoc Boileau scripsit:
Et jusqu'à Je vous hais, tout s'y dit tendrement.
Vel si sint indecore translata, qualia sunt ista quæ damnat Auctor ad Herennium: Montes belli fabricatus est; campos sustulit pacis. Istiusmodi sunt hæc verba Chimenæ:
Son flanc était ouvert; et, pour mieux m'émouvoir,
Son sang sur la poussière écrivait mon devoir;
Ou plutôt sa valeur en cet état réduite
Me parlait par sa plaie, et hâtait ma poursuite;
Et, pour se faire entendre au plus juste des rois,
Par cette triste bouche elle empruntait ma voix.
Corn. Le Cid.
Erit vitium in sententiis, si nimis tumidæ sint et hyperbolicæ qualis est ista, quam referunt Plutarchus, et Cassius:
Minime mirandum est si Dianæ Ephesiæ templum conflagraverit, qua nocte natus est Alexander. Quippe Dea in ipso Olympiæ matris Alexandri partu, obstetricandi laboribus et curis districta, ignem non valuit restinguere.
De Stylo laconico et asiatico.
Quid est Stylus laconicus?
R. Est Stylus argutus, perbrevis et acutus, quo multa paucis dicuntur. Nomen porro traxit a Laconibus, sen Lacedæmoniis, quibus Stylus ille erat in deliciis.
Profer exempla styli laconici.
R. Hujus generis est responsum Cleomenis Spartanorum ducis ad Samios:
Eorum quæ dixistis prima non memini, media non intelligo, ultima non probo.
Et hoc Cæsaris in laureatis ad Senatum litteris, victo Pharnace Ponti rege, Mithridatis filio: Veni, vidi, vici.
Porro brevitas illa loquendi imperiosum quiddam habet, ideoque aptissima est minantibus, et prodest ad animos perterrefaciendos.
Quid est Stylus asiaticus?
R. Ille est qui fusiori quodam orationis ambitu circumscribitur, multisque verbis pauca dicit: Asiatici nomen traxit ab Asiæ populis, qui diffusiore illo Stylo uti solebant. Hunc porro Stylum tu fugies, si sapis. Quid enim tam insulsum est quam verborum vel optimorum sonitus inanis, nulla subjecta sententia?
De ratione Styli comparandi.
Stylus, qui aliud nihil est quam certa quædam scribendi ratio cujusque propria, ex duabus maxime rebus coalescit: 1. ex sententia; 2. ex sententiæ conformatione, seu, quod idem est, ex verbis quibus ornatur et quodammodo vestitur sententia.
De sententia id generatim dici potest, in ea spectandum esse primum ut sit vera; deinde ut sit perspicua; postremo ut sit argumento idonea, et ad rem de qua agitur accommodata. In conformatione vero sententiæ, qua una maxime Stylus continetur, quatuor sunt observanda: 1. verborum proprietas; 2. eorumdem elegantia; 3. nexus; 4. collocatio.
Quibus rebus comparari poterit Stylus optimus?
R. Tribus maxime rebus, videlicet lectione, imitatione, scriptione. De imitatione jam dictum est (p. 66); superest ut de lectione et scriptione pauca addamus.
I. Legendi præcepta hæc sunt: 1. Lege optimos auctores, in iisque optima. 2. Lege diligenter et assidue, nec graveris aliquid breviter vel notare, vel excerpere. 3. Quære qui finis sit auctoris, cum in opere universo, tum in hoc, ubi versaris, loco; dein vide utrum omnem sententiam vocesque singulas intelligas; postea præcepta artis de inventione, dispositione et Elocutione expende; tandem judica utrum probandum sit, necne, quod legeris, et quatenus.
Quæ si a te non cogitata solum, sed scripta fuerint, analysim, quam vocant, confeceris.
II. Verum scribendo præsertim comparatur ratio bene scribendi et dicendi. «Caput autem est, inquit Tullius, (De Or. I. 33) quod, ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris quem plerique fugimus) quam plurimum scribere. Stylus optimus et præstantissimus dicendi effector et magister.»
Quodcumque vero scribes, observabis hæc tria: 1. ut ad scribendum post diligentem meditationem accedas; 2. ut in ipsa scriptione nec festines nimium eas voces et sententias sine delectu arripiens, quæ ultro occurrent; nec sis ita diligens et scrupulosus, ut motum animi impedias caloremque restinguas; 3. ut scripta, post aliquod, si concedetur, intervallum, accurate emendes.