LOCUS COMMUNIS / LIEU COMMUN
DE USU LOCORUM COMMUNIUM.
De usu Locorum oratoriorum quid habes animadvertere?
R. Has res quatuor. 1. Loci communes sine ingenio et diligentia nihil prosunt; sed si ad ingenium acutum instructumque sententiis, et ad inquirendi laborem accedat ars et ratio, multo facilior et plenior evadet argumentorum inventio.
2. Inde apparet quanta rerum pene omnium scientia in perfecto oratore sit oportet; qui non solum rem, de qua dicendum sit, plane cognoscere, sed etiam in religione, philosophia, historiaque versatus, et in physicis disciplinis, atque in artibus haud peregrinus esse debeat.
3. Multa meditanti occurrent argumenta, quæ causæ nihil, aut parum afferunt firmitatis; itaque deligenda sunt sedulo, atque inter utilia, ea ceteris anteponenda, quæ sint auditoribus aptissima.
4. Ex iisdem fontibus hauriri multa possunt, quæ non solum ad probandum, sed ad ornandum quoque et ad amplificandum valeant.