Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Secundus, Chap. II, " De secunda Inventionis parte, seu de Moribus", p 152-153

Quid est Decorum?

R. Decorum est quod decet maxime, quod aptum est in oratione. Perspicuum est, ait Tullius, non omni causæ, nec auditori, neque personæ, neque tempori congruere orationis unum genus.

Nam et alium quemdam verborum sonum causæ capitis requirunt, alium res privatæ atque parvæ; et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud judicia desiderant.

Refert etiam qui audiunt, senatus, an populus, an judices; frequentes, an pauci, an singuli; viri, an mulieres; senes, an adolescentes; docti, an rudes.

Debet quoque videri quales ipsi oratores, qua sint ætate, honore, auctoritate; quales adversarii, utrum acriter insectandi, an tractandi molliter. Cicero, qui tam graviter in Verrem, in Catilinam, in Clodium invehitur, quam decenter et urbane Sulpicium et Catonem refellit in oratione pro Murena.

Denique interest tempus quale sit, pacis, an belli; festinationis, an otii; luctus, an gaudii.

Num præceptis Decorum doceri potest?

R. Hoc loco præcepta parum valent; nam omni in re posse, quod deceat, facere, artis et naturæ est, ait Cicero; scire, quid, quandoque deceat, prudentiæ. (De Or. III, 55.)