AFFECTUS / SENTIMENT
Quid est Affectus?
R. Est quidam animi impetus, quo ex opinione boni vel mali impellimur vehementius, ad aliquid vel appetendum, vel aversandum.
Quot sunt Affectus?
R. Sunt qui cum Stoicis, quatuor tantum statuunt Affectus: duos circa bonum, nempe spem et gaudium; et duos circa malum, scilicet tristitiam et metum. Quatuor hosce motus eleganter expressit Virgilius Æneid. VI, cum ait:
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.
Philosophi vero longe plures statuunt Affectus, de quibus ita dicemus, ut primo illorum definitionem afferamus; deinde quomodo sint excitandi, quam accuratissime præcipiamus.