Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Tertius, "De Dispositione" p 171-172

DE DISPOSITIONE.

Quid est Dispositio?

R. Dispositio definitur a Cicerone, rerum incentarum in ordinem distributio.

Quænam est Dispositionis utilitas?

R. Non minus necessaria est Dispositio ad fidem faciendam et ad motus excitandos, quam instructio exercitus ad pugnam ac victoriam; quam in humano corpore conformatio membrorum, ad gratiam et venustatem; quam in ædificio, lapidum cæmentique apta compositio, ad ædium opportunitatem et elegantiam. Unde merito præcipit Horatius in Arte Poetica:

Singula quæque locum teneant sortita decenter.

Sane ordo ubi adest, res audiuntur libentius, audita intelliguntur facilius, et intellecta diutius inhærent. Si vero negligatur Dispositio, fit nimirum monstrum illud ex variis animantibus conflatum, quod Artis initio scite pingit idem Horatius; fit quod eodem loco reprehenditur:

Velut ægri somnia, vanæ

Eingentur species, ut nec pes, nec caput uni

Reddatur formæ...

Quin nullum mihi videtur certius argumentum inscitiæ, hebetisque ac pinguis ingenii, quam cum ita incondita est oratio, ita perturbata, nihil ut sit primum, nihil secundum. Contra vero nullum majus indicium artis et industriæ, quam ordo. Quamobrem cum hactenus actum sit de Elocutione, et de Inventione, in quibus opus est in primis lepore atque ingenio: deinceps videndum de Dispositione, in qua una magis elucet oratoris judicium atque prudentia.

Quisnam ordo servandus est in orationis Dispositione, seu quænam sunt orationis partes?

R. Orationis partes vulgo quatuor assignantur: exordium, narratio, confirmatio, seu contentio, et peroratio.

Hæc artificiosa Dispositio videtur omnino naturæ consentanea. Satis enim novimus, vel ipsa duce natura, ubi quidpiam volumus impetrare: 1. conciliandos esse animos eorum quibuscum agimus; et hoc est exordii munus; 2. deinde exponendum esse illud quod petimus; et hoc est narrationis; 3. afferendas esse rationes, quibus ostendatur illud concedendum nobis esse; et hoc efficit confirmatio; 4. denique preces addendas, aut alios motus adhibendos, quibus impelli vehementius animi possint; et hoc peroratione consequimur.

Sunt qui septem velint esse partes orationis: nempe exordium, propositionem, divisionem, narrationem, confirmationem, confutationem, et perorationem. Verum, si recte res æstimare velimus, partitio cum propositione revocatur ad exordium, confutatio vero redit ad confirmationem. Unde liquet quatuor tantum esse statuendas orationis partes, quarum duæ valent ad faciendam fidem, scilicet narratio, et confirmatio; reliquæ vero faciunt ad motus excitandos, videlicet exordium et peroratio.