PROPOSITIO / MAJEURE DU SYLLOGISME - DESSEIN, PROPOSITION DU DISCOURS
DE PROPOSITIONE.
Quid est Propositio?
R. Est oratio qua profitemur quid dicturi simus.
Quænam sunt Propositionis virtutes?
R. Sunt quinque: 1. ut una sit; ex illius enim unitate totius orationis unitas pendet. Attamen modo simplex est, ut hæc: Pax est conficienda; modo paucis distincta partibus inter se connexis, et ad eumdem finem pertinentibus. Sic Propositionis hujus tres partes: Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum, eodem spectant, videl. ut bello Mithridatico Pompeius præficiatur.
Secunda Propositionis dos est, ut sit ita clara, ut non modo nullo labore intelligatur, sed etiam ut non possit non intelligi, quemadmodum ista: Otium est fugiendum.
Tertia, ut omnia totius orationis argumenta partesque omnes in illam velut in scopum metamque collineent.
Quarta, ut tractari copiose et ornari facile possit, et amplam dicendi segetem suppeditet; recte enim monet Horatius, ne jejunum dicendi sumas argumentum, et quæ desperas tractata nitescere posse relinquas.
Quinta est, ut vel ipsa novitate percellat, vel insigni aliqua utilitate placeat: quæ duo vel maxime conciliare solent attentionem atque benevolentiam.
Quomodo novitatem habebit Propositio?
R. Si argumentum ita proponatur, ut ex trito vulgarique fiat inusitatum, et auditorum animos statim arrigat feriatque; v. g. trita est vulgarisque hæc propositio: Homo multorum sibi malorum auctor est, nihilque admodum dignum habet attentione; fiet vero nova et admirabilis, si dicas cum Chrysostomo: Nemo læditur nisi a se ipso; vel, nemo miser, nisi qui velit.
Quomodo utilitatem habebit Propositio?
R. Utilitatem habere solent Propositiones illæ quæ contemplativæ non sunt, sed activæ (si duobus illis Senecæ vocibus nobis uti fas est). Contemplativæ porro dicuntur illæ, quæ in sola cognitione versantur, quemadmodum ista: Stullorum infinitus est numerus: Activæ contra dicuntur propositiones illæ, quarum finis est aliquid efficere, ut: Ferenda sunt amicorum vitia.
An semper declaratur Propositio?
R. Reticetur, cum inutiliter aut non sine periculo declararetur.