Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Tertius, chap. I, art. IV, "De Narratione", p184-185

Quid est Narratio oratoria?

R. Est rerum gestarum expositio ad persuadendum accommodata.

Quot sunt oratoriarum Narrationum genera?

R. Duo. Unum genus est, in quo ipsa causa et omnis ratio controversiæ continetur. Modo una res narratur, idque post exordium, ante confirmationem fieri solet, ut in Miloniana; hujusmodi Narratio continet argumentorum semina. Modo plures Narrationes per totam orationem sparguntur, ut in Verrinis et in laudationibus.

Alterum genus est, in quo digressio aliqua extra causam, aut criminationis, aut similitudinis, aut delectationis non alienæ ab eo negotio quo de agitur, aut amplificationis causa, interponitur.

Quæ sunt virtutes Narrationis oratoriæ?

R. Ut sit perspicua, secus enim totam obscurat orationem; ut sit probabilis, brevis et jucunda. Recole dicta in Elementis, pag. 22.

Exempla Narrationis oratoriæ sunt in Miloniana, in Verrinis, in oratione pro corona, ?Εσπ?ρα μ?ν γ?ρ ?ν..., in orationibus funebribus Bossueti, atque imprimis in Condæi laudatione.