DILEMMA / DILEMME
Quid est Dilemma?
R. Est argumentum constans duabus partibus contrariis, quæ utrinque adversarium capiunt: unde etiam syllogismus cornutus appellatur, quod nempe illius cornua sint ita disposita, ut qui unum effugerit, in alterum incurrat. Sic probabis Dilemmate quemvis dolorem æquo animo esse tolerandum: Nam omnis dolor aut est vehemens, aut levis: si levis, facile feretur; si vehemens, certe brevis futurus est. Ita Cic. Philip. V, probat hoc Dilemmate non esse mittendos legatos ad Antonium:
Legatos decernitis. Si ut deprecentur, contemnet; si ut imperetis, non audiet.
Non omittendum hoc loco invictum illud Dilemma, quo Tertullianus in Apologetico c. 1. purgat Christianos, et incusat Trajanum, qui illos conquiri et investigari vetuerat, oblatos vero puniri jusserat:
O sententiam, inquit, necessitate confusam! Negat inquirendos, ut innocentes, et mandat puniendos, ut nocentes; parcit, et sævit; dissimulat, et animadvertit. Quid temetipsum censura circumvenis? Si damnas, cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis?
Qua ratione solvi potest Dilemma?
R. Duplici: 1. si ostendas aliquid medium inter duas propositiones oppositas intercedere; 2. si alterutram partem infirmare possis. Sic Dilemmati paulo ante exposito reponi posset 1. dolorem aliquem esse nec vehementem, nec levem, sed ipsa diuturnitate gravem; 2. vehementem dolorem esse posse, qui diu perduret.
Aliquando dilemma non solvitur, sed retorquetur in ipsum auctorem: cujusmodi exemplum affert Aristoteles libro II Rhet. Sacerdos quædam maximopere dissuadebat filio, ne ad populum verba faceret: nam si injusta suaseris, inquiebat, habebis deos iratos; sin vero justa, iratos habebis homines. Hoc Dilemma sic in matrem ipsam torsit ingeniosus adolescens: Imo, inquit, expedit ad populum verba facere: nam si justa dixero, dii me amabunt, si injusta, homines.