Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Tertius, chap. II, art. II, "De Confutatione", p 195-197

DE CONFUTATIONE.

Quid est Confutatio?

R. Est pars orationis in qua rationes contra nos pugnantes refellimus.

Numquid in omni oratione Confutatio adhibenda est?

R. Nequaquam. Nam sæpe ea quæ possent objici, vel nostris firmamentis dissolvuntur, vel parum nota sunt auditoribus, vel demum utilius prætermittuntur quam refelluntur. Aliquando Refutatio fit, non ex necessitate, sed quo causæ fiat explicatio commodior, vel adversarii minuatur auctoritas.

Quis est Confutationis locus?

R. Fit ante, vel inter, vel post confirmationem. Præcedit opportunius, cum auditorum animi, rationibus adversis occupati, minus attentas aut benevolas aures dicendis rebus præberent: quod in causa Milonis accidebat. Permisceri potest confirmationi, cum responsiones ad contraria argumenta rationibus nostris affines sunt, aut eædem; quem morem observat Massillon (e. g. Serm. sur la vérité d'un avenir). Secus subsequi solet, ut in oratione pro lege Manilia. Quandoque tota fere oratio in Reprehensione consumitur, velut in defensione Murenæ.

Quomodo fit Confutatio, seu Reprehensio?

R. Fit 1. negatione, cum rem allatam ab adversario aperte falsam esse dicimus, aut illam incredibilem esse, aut falsa, vel dubia, vel ambigua ratione, aut vitiosa argumentatione firmatam. Ita Cic. pro Quinctio, rem negat aperte: Negamus te bona Quinctii, Sexte Nævi, possedisse edicto prætoris. Sic etiam pro Roscio perspicue demonstrat parricidii crimen, cujus insimulatur Roscius, ab illius vita moribusque prorsus alienum esse.

2. Factum non negamus, sed jure factum fuisse defendimus; e. g. «Milo quidem occidit Clodium, sed ut vim vi repelleret, quod jure naturæ et scriptis legibus licitum est.»

3. Adversario fidem detrahimus, cum eum vel majori re objecta vicissim lacessimus, vel sibi non constare, vel alias falsum dixisse ostendimus. Velut: Vous vous plaignez que votre frère vous déplait..., mais vous-même, croyez-vous ne déplaire à personne?... (Mass. Car. Pardon des offenses, 1. p.)

4. Id quod objiciebatur in adversarium retorquere et ad firmandam causam arripere, admirabilis est Confutatio: sic Bourdaloue illis ipsis querelis, quæ de confusione rerum moventur, ostendit mundi ordinem, divinamque providentiam. (Serm. sur la Provid. 1er point.)

5. Confutatio fit per indignationem atque contemptum; cum nempe generosa quadam fiducia, quæ nobis objiciuntur, spernere, ac dedignari videmur. Hujusmodi nobile exemplum in 37. Livii libro, ubi Scipio Africanus, invidorum calumniis appetitus, et in jus vocatus, ad longam accusationem fidenter libereque respondit se tali die cum Hannibale feliciter conflixisse, de Carthagine triumphasse: proinde venirent omnes secum in Capitolium gratias actum Superis, et oratum ut semper sui similes imperatores populo Rom. darent; atque ita amicorum turba septus, totam secum multitudinem adversariis frementibus traxit.

6. Aliquando etiam valde utile erit in Confutatione jocos, sales et facetias, etiam in rebus seriis adhibere: quæ si nec in mimicam scurrilitatem degenerent, nec in atrocius maledictum, nec in nimiam dicacitatem, mirum quantum causæ prosint, et animos auditorum exhilarent.

7. Postremus denique refutandi modus fit per compensationem; cum scilicet neque factum negamus, neque jure factum contendimus, sed alio quodam præclaro facto abunde compensari ostendimus. Sic Horatius, qui sororem interfecerat, judicio populi R. fuit absolutus, magis admiratione virtutis, quam jure causæ, inquit Livius.

Quæ vitanda, sunt in confutando?

R. Tria: 1. ne vim argumenti, quod diluis, dissimulare videaris; 2. ne infirma sit, aut obscura responsio; 3. ne paulatim a re controversa ad aliam prorsus diversam dilabaris.