Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième partie, chapitre V, "De variis Orationum Partibus", "De Confutatione", p. 121-123.

 

 

 

 Quid est Confutatio, seu Reprehensio?

Est pars altera Confirmationis, in quâ rationes adversarii dissolvuntur; ea cum Confirmatione conjunctim permixtimque tractanda est. Est enim ejusdem artis confirmare

sua, & aliena evertere. Saepè tamen distinguitur à Confirmatione, maximè in genere judiciali.

Quaenam est Natura Confutationis?

Debet imprimis esse vehemens & accurata. Erit vehemens, si adversarios urgeat & pudore suffundat. Erit accurata, si nihil contra veritatem dicat, & nihil omittat quod ab adversario objici possit.

Cedo exemplum.

Ita Cicero in Pisonem, n. 56.

At audistis, P. C. Philosophi vocem: negavit se triumphi cupidum unquam fuisse. O scelus, ô pestis, ô labes! Quum extinguebas Senatum, vendebas auctoritatem hujus ordinis, addicebas Tribuno Plebis consulatum tuum, Remp. evertebas, prodebas caput & salutem meam unâ mercede Provinciae. Si triumphum non cupiebas, cujus tandem rei te cupiditate arsisse defendes? Saepè enim vidi, qui & mihi, & caeteris cupidiores Provinciae viderentur, triumphi nomine tegere, atque velare cupiditatem suam. Hoc modo D. Silanus, Consul in hoc ordine, hoc meus etiam Collega dicebat: Neque enim quisquam potest exercitum cupere, apertèque petere, ut non praetexat cupiditatem triumphi.

Vide similia exempla Scipionis Africani apud Livium, lib. XXXVIII. & Epaminondae apud Cornelium Nepotem.

Quomodo refelletur adversarii Argumentatio?

Sextuplici ratione:

1° Si vel materiâ vel formâ ostendatur esse vitiosa.

. Si, ex iis quae sumpta sunt, non concedatur unum aliquod, aut plura.

. Si demonstramus falsa esse pro veris assumpta.

. Si ex his concessis id consequi negetur.

. Si contra firmam argumentationem, alia aequè firma aut firmiora adducantur.

. Denique, si, quibus seriò respondere haud in promptu est, elevemus joco, atque ipsos contemptu aut increpatione delusos, salsè facetèque derideamus. [note:De facetiis, ridiculis, leporum aspergine & quasi jocandi arte, vid. Arist. Rh. III. lib. cap. 10, 11 & 18. Cic. II, de Orat. Quint. VI. lib. 4. cap. Castitionis Aulicus, II. lib. Voss. Instit. III. lib. 5. cap. & c.]

Hîc, licet ad elocutionem pertineat amplificatio, de eâ tamen tractabimus propter affinitatem materiae, & naturalem affectuum figurarumque ad eam relationem.