Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième partie, chapitre IV, "De variis Orationum Partibus", "De Peroratione", p. 139-141.

Quid est Peroratio?

Est ultima Orationis pars, quae multùm vehementiae postulat & artificii, quaeque, juxtà Ciceronem, est exitus & determinatio totius Orationis.

Quot sunt Perorationis munera?

Duo. Primùm Orator enumerabit, sive recensebit ea quae ad defensionem causae pertinent [note: Recenseantur eodem ordine quo tractata fuerunt in Confirmatione & Confutatione; idque vel simpliciter, vel per Interrogationem, Ironiam aut Collationem.]. Secundùm, motus animi concitabit.

Quomodo in tribus generibus concitabuntur animi affectus?

In Demonstrativo. Adhibendo, cùm laudabitur, ea quae expectationem, amorem, admirationem, voluptatem, & aemulationem moveant: cùm vituperabitur, ea quae odium, invidiam, & contemptum.

In Deliberativo. Per bonorum & malorum enumerationes & exempla.

In Judiciali. Iis quae ad indignationem accusatori, defensori verò ad misericordiam inservient [note: Uti licet Peroratione in genere Judiciali, in Demonstrativo & Deliberativo rarissimè.].

Quomodo exaggerabitur crimen?

A circumstantiis, exemplo malo, indignitate rei per Apostrophen & Hypotyposim.

Quomodo implorabitur misericordia?

Defensor misericordiam contra reum implorabit, si eum non ex voluntate, sed infirmitate, necessitate, aut fortunâ errasse demonstret.

Quaenam sunt Perorationis dotes?

Debet esse brevis, acris, & aculeata, ne taedium pariat aut indignationem. Vide Sectionem de animi affectibus ad calcem hujus libri.

Affer exemplum.

Ita Cicero in Catil. I. n. 32.

Quare, Patres Conscripti, secedant improbi, secernant se à bonis, unum in locum congregentur: muro denique, id quod saepè jam dixi, secernantur à nobis: desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal Praetoris urbani, obsidere cum gladiis Curiam, malleolos & faces ad incendendam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte uniuscujusque civis, quid de Republica sentiat. Polliceor vobis, hoc, P. C. tantam in nobis Consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in Equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

Hisce ominibus, Catilina, cùm summâ Reipublica salute, & cùm tuâ peste ac pernicie, cùmque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tùm tu, Jupiter, qui iisdem, quibus haec urbs, auspiciis à Romulo es constitutus; quem statorem hujus urbis atque imperii verè nominamus, hunc & hujus socios à tuis aris caeterisque templis, à tectis urbis ac moenibus, à vitâ fortunisque civium omnium arcebis; & omnes inimicos bonorum, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefariâ societate conjunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

Sic etiam Flexerius in Orat. pro D. D. de Montausier.

« Que vous dirai-je, MM. dans une cérémonie aussi lugubre & aussi édifiante que celle-ci? Je vous avertirai que le monde est une figure trompeuse qui passe, & que vos richesses, vos plaisirs, vos honneurs passent avec lui. Si la reputation & la vertu pouvoient dispenser d’une loi commune,l’illustre & vertueuse Julie vivroit encore avec son époux: ce peu de terre que nous voyons dans cette Chapelle, couvre ces-grands noms & ces grands mérites. Quel tombeau renferma jamais de si précieuses dépouilles? La Mort a rejoint ce qu’elle avoit séparé. L’Époux & l’Épouse ne sont plus qu’une même cendre; & tandis que leurs ames teintes du sang de J. C. reposent dans le sein de la paix, (j’ose le présumer ainsi de la miséricorde infinie) leurs ossemens humiliés dans la poussière du sépulcre, selon le langage de l’Écriture, se réjouissent dans l’espérance de leur entière réunion & de leur résurrection glorieuse. »

Item apud Racinium sic loquitur persona L’Intimé dicta, offerens Dandino judici, Canes quorum genitor fuerat accusatus.

                                     Venez, famille désolée,

Venez, petits enfants qu’on veut faire orphelins,

Venez faire parler vos soupirs enfantins.

Oui, Monsieur, vous voyez ici notre maison;

Nous sommes orphelins, rendez-vous notre pere;

Notre pere, par qui nous fûmes engendrés

Notre pere, qui nous….....

                                   Monsieur, voyez nos larmes, & c.