Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

 P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième partie, "Figurae","Ad Docendum", V "De Antithesi", p. 235-238.

 Quid est Antithesis?

Figura est quae verba verbis, sententiis sententias oppositas profert.

Quotuplex est?

Alia simplex, alia composita.

Quid est Antithesis simplex?

Ea quae fit per incisa, & per qu am voces ipsae quodammodò pugnant cum vocibus. Sic S. Cyprianus:

Philosophi non verbis, sed factis sumus; non magna dicimus, sed facimus, & c.

Poëta Santolius Sanctorum virtutes ita etiam amplificat per congestas Antitheses his versibus: Hymn. de Ss. Monachis.

Illis summa fuit gloria despici,

Illis divitiae pauperiem pati,

     Illis summa voluptas

     Longo supplicio mori.

Et Cat. II. n. 10.

Hoc verò quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios sobriis, dormientes vigilantibus? Qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, confecti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis caedem bonorum, atque urbis incendia.

Sic etiam Martialis, Epigr.

Difficilis, facilis, jucundus, acerbus & idem

     Nec possum tecum vivere; nec sine te.

Et Virgilius, AEn. Lib. VIII. 366.

Dixit, & angusti subter fastigia tecti,

Ingentem AEneam duxit, stratisque locavit.

Subjice exemplum gallicum.

Ita Flexerius loquens de sensu & sapientiâ Cancellarii Le Tellier, Magistratûs varia munera ineuntis:

Les plaisirs ne troublerent pas la discipline de ses moeurs, ni l’ordre de ses exercices. Il joignit à la beauté de l’esprit & au zèle de la justice, l’assiduité du travail, & méprisa ces ames oisives qui n’apportent d’autre préparation à leurs charges, que celles de les avoir désirées; qui mettent toute leur gloire à les acquérir, non pas à les exercer; qui s’y jettent sans discernement, & s’y maintiennent sans mérite; & qui n’achetent ces titres vains d’occupation & de dignité, que pour satisfaire leur orgueil & pour honorer leur paresse.

Denique apud Paulum legitur, I. Cor. t. 4. 12. Maledicimur & benedicimus: persecutionem patimur, & sustinemus: blasphemamur, & obsecramus.

Quid est Antithesis composita?

Ea est quae plura membra pluribus membris opponit.

Subjice exemplum in membris oppositis.

Ita Cic. in Catil. explicans discrimen quod intercedit copias inter Catilinae & Reipublicae exercitum:

Ex hâc parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc fides, illinc fraudatio; hinc continentia, illinc libido; hinc honestas, illinc turpitudo: denique oequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, omnes virtutes certant cum iniquitate, cum luxuriâ, cum ignaviâ, cum temeritate, cum vitiis omnibus.

Eò redit illud Poëtae Gallici Deum orantis:

D’un côté, mes péchés provoquent ta justice,

De l’autre, ta bonté demande mon pardon:

As-tu moins de bonté que je n’ai de malice?

Serois-je plus mauvais que tu ne serois bon?

Et Epigramma sequens alterius Poëtae:

Monsieur l’Abbé, & Monsieur son valet,

Tous deux égaux, sont faits comme de cire:

L’un est grand fou, l’autre petit follet;

L’un veut railler, l’autre gaudir & rire;

L’un boit du bon, l’autre ne boit du pire.

Mais un débat le soir entr’eux s’émeut;

Car sire Abbé toute la nuit ne peut

Être sans vin, que sans secours ne meure;

Et le valet jamais dormir ne veut,

Tandis qu’au pot une goute demeure.

Sese offert etiam comparatio Cardinalium Richelii & Mazarini apud Voltarium.

Henry dans ce moment voit sur les fleurs de lys,

Deux mortels orgueilleux au pied du trône assis.

Ils tiennent, & c.

Quaenam sunt Antithesis formulae vulgares?

Hinc illinc; hinc indè; hìc illic; alter alter; alii alii; nunc nunc; modò modò, & c.

Quo in genere valet Antithesis?

In Demonstrativo praecipuè; sed in aliis abstinendum est à joco & à puerilibus verborum occurrentium & recurrentium ludis. Valet ad robur & ad affectum; plerùmque tamen ad Orationis pompam & ornatum pertinet.