Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", première partie "De locis, tum intrinsecis, tum extrinsecis", chapitre I "De locis intrinsecis", IX "De Comparatione", p. 45-46.

Quid est Comparatio?

Est Oratio quae res, vel majores, vel minores, vel pares inter se comparat: undè triplex Comparatio, nimirùm à majori ad minus; à minori ad majus; & à pari. Inservit ad ornandum & ad argumentandum.

Quid Comparatio à pari?

Dicitur à pari quando probabile assumitur ad aliud probandum.

V. g. Ut Orator deterreat quempiam adolescentem ab improborum societate, ostendet alium adolesentem eâdem indole, iisdem moribus fuisse depravatum ab improbis:Ergo si pari uteris societate, miser adolescens, par te manet conditio, par improbitas.

 Unde exempla sumenda?

 Argumentum à pari habetur Philipp. V. n. 25. ubi probatur Antonium eodem loco habendum esse quo Annibalem, quia tàm hostiliter egit quàm Annibal.

Et Catilin. 1. 2. 17. Quo tandem animo, & c.

Item Horatius in avarum his verbis:

Tantalus à labris sitiens fugientia captat

Pocula…. Quid rides? Mutato nomine, de te

Fabula narratur, & c.

Quercui immotae compatatur constantia apud Virgilium. AEn. IV. 441.

Ac veluti annoso. Vide ubi ae inductione, p. 41.