REPUGNANTIA / CONTRADICTION
Quid sunt Repugnantia?
Sunt ea quae probabiliter nequeunt simul occurrere; v. g. Amat illum; ergo conviciis non insectabitur.
Affer exemplum.
Cicero in Orat. pro Coelio, n. 45. probat eum voluptati non studuisse, qui Rhetoricis incumbebat; his verbis:
Atque scitote, Judices, eas cupiditates quae Coelio objiciuntur, atque haec studia eloquentiae de quibus disputo, non facile in eodem homine esse posse. Fieri enim non potest, ut animus libidini deditus, amore, desiderio, cupiditate, spèo nimiâ copiâ, inopiâ nonnunquam impeditus, hoc quidquid est quod nos facimus in dicendo, non modò agendo, verùm etiam cogitando, possit sustinere.
Hunc locum quàm opportunissimè adhibet Tertulianus, cùm exprobrat Trajano Imp. edixisse poenas cuilibet viro christiano, quamvis in eodem decreto eorum inquisitionem defendat.
O scientiam, inquit, caecitate confusam! Negat inquirendos utpotè innocentes, & puniri mandat ut nocentes; parcit, saevit, dissimulat. Si damnas, cur non inquiris? si non inquiris, cur non & absolvis?
Repugnantia magnam affinitatem habent cum oppositis vel Contrariis.
Quid ergo discriminis?
Quod Repugnantia, nec certâ lege, nec certo numero inter se differant, Opposita verò his titulis discrepent. Vide exemplum in Orat. pro defensione Roscii Amerini, n. 72.