ARGUMENTATIO / ARGUMENTATION
Quid est Argumentatio?
Argumentatio quae aliter dicitur Epicherema, vel Syllogismus Rhetoricus, est per propositiones, justo inter se ordine connexas, argumenti confirmatio & conclusio.
Quot sunt Argumentationis Genera?
Quinque: Syllogismus, Enthymema, Dilemma, Sorites, Inductio.
Quid est Syllogismus, seu Ratiocinatio?
Juxta Philosophos, est argumentum tribus membris composirum, nempè majori, minori propositione, & conclusione.
Earuin propositionum illud est artificium, ut concessis duabus primis, non possit negari tertia.
Affer exemplum.
Maj. Omnis Virtus est laude digna;
Min. Atqui Temperantia est Virtus;
Concl. Ergo Temperantia est laude digna.
Sit & aliud exemplum Ratiocinationis per hanc propositionem: Consilio regitur mundus:
1. Meliùs accurantur quae consilio geruntur, quam quae sine consilio administrantur. 2. Domus, ea quae ratione geritur omnibus rebus est instructior, quàm quae temerè & nullo consilio administratur. Rursùm; navis optimè cursum conficit, quae scientissimo gubernatore utitur: eadem est exercitûs & caeterorum ratio. 3. Nihil autem omnium rerum meliùsquàm mundus administratur. 4. Nam & signorum ortus obitusque definitum quemdam servant ordinèm, & diuturnae nocturnae que vicissitudines immutatae perstant. 5. Consilio igitur regitur mundus.
Quid est Enthymema?
Est imperfecta Syllogismi species, duabus tantùm partibus composita. V. g. Ego cogito; ergo sum. Pars prior dicitur Antecedens, posterior Consequens.
Optimum est illud Enthymema quod ex contrariis conflatur, quodque ut acutius sit per interrogationem non rarò effertur, ut: Quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris?
Quid est Dilemma?
Est argumentum, ut aiunt, utrinque feriens, cujus major propositio, duas in partes dividitur. V. g. Aut sapis, aut non sapis; si sapis, Deo serviendum est; si non sapis, inter insipientes annumerandus es. Et
Philipp. II. n. 13.
Quid est Sorites?
Est Argumentatio, quae multis veluti gradibus ad conclusionem ascendit. V. g. Avari multa desiderant; qui multa desiderant, multis indigent; qui multis indigent, sunt miseti: ergo avari sunt miseri.
Quid est Inductio?
Est Argumentatio quae ex multis rebus certis, sed singularibus, propositionem universalem comprobat. V. g.
Fortunâ Caesar, Pompeïus fortitudine, opibus Attalus, Tullius eloquentiâ, mortem non exorarunt: ergo nullis naturae & fortunae dotibus mors flectitur.
Vel sequens:
Plebs Romana optimè de Milone sentit, Equester Ordo optimè sentit, Senatus optimè sentit. Totus ergo Populus Rom. optimè de Milone sentit
Clarior tamen est illa Inductio Socratica, quae per interrogationem vel subjectionem adversarium premit:
Quodnam pomum est generosissimum? Nonne quod optimum? & quis equus generosissimus? none qui velocissimus? Quis autem ager? certè qui fertilissimus. Ita & hominum, non qui natalium splendore, sed qui virtutis gloriâ praestant, habendi sunt generosissimi.
Item ex Virgilio. AEneid. VI.
Si potuit Manes arcessere conjugis Orpheus,
Threiciâ fretus cytharâ fidibusque canoris:
Si fratrem Pollux alternâ morte redemit;
Itque reditque viam toties, & c.
Quid est Argumentatio juxta Rhetores?
Est artificiosa disposition propositionum, legitimae conclusioni eliciendae idonea.
In quo praesertim posita est Ars argumentationis?
In Ratiocinatione, seu Syllogismo.
Quid est Ratiocinatio?
Est oratio per quam tractatur & amplificatur Argumentatio philosophica.
Quot partibus constat Ratiocinatio.
Quinque. Propositione quam Logici appellant Majorem; Probatione propositionis; Assumptione quam vocant Minorem; Probatione assumptionis; Complexione quam dicunt Consequentiam.
Quomodo definiuntur à Cicerone.
His verbis:
Quinque sunt igitur partes ejus Argumentationis, quae per Ratiocinationem tractatur. Propositio, per quam breviter locus is exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet Ratiocinationis. Propositionis Approbatio, per quam id, quod breviter expositum est, rationibus affirmatum, probabilius & apertius fit. Assumptio, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumitur. Assumptionis probatio, per quam id quod assumptum est, rationibus probatur. Complexio, per quam id quod conficitur, ex omni argumentatione breviter exponitur, Lib. I. de Invent. n. 67.
Affer exemplum praedicti artificii.
Sit sequens ex Auctore insigni: Fugienda est ebrietas, quia tollit rationis usum.
Expone per Syllogismum.
Illud est fugiendum quòd tollit rationis usum:
Atqui ebrietas tollit rationis usum;
Ergo fugienda est ebrietas.
Propositio, sive Major. Cùm omnes naturali quodam instinctu intelligant, sublatâ ratione, nihil admodùm habere hominem, quo brutis animantibus antecellat: quis non videt ea omnia declinari diligenter debere quae possent rationis usum evertere?
Probatio Propositionis sive Majoris. Quid enim esset, amabo vos, quo gloriarentur homines supra conditionem belluarum; quid aliud quo divinam similitudinem aemularentur, si extincto rationis lumine caecutirent, prorsùs & uno impetu abriperentur quò libido suaderet, & impelleret?
Assumptio sive Minor. Jam verò quis nescit ebrietate & crapulâ ita demersam sepultamque mentem jacere, ut tristissimum plane naufragium fecisse videatur.
Probatio Assumptionis sive Minoris. Neque enim inter foedas vini exhalationes quibus cerebrum obsidetur, mensque involvitur tanquam crassis quibusdam vaporibus, locus esse ullus rationi potest.
Complexio, sive Consequentia. An non igitur modis omnibus fugienda est ebrietas, infamis, multorum naufragio scopulus?
Addi posset & sexta pars, nempè:
Exornatio Complexionis. Quid enim est aliud quod magìs fugiant quicumque sapiunt, & quibus aliqua nominis sui ac famae cura est, quàm obscaenum illud ebrietatis vitium, turpitudinis omnis fontem, originem mille scelerum, quo si quis vitiose contaminari patiatur, crudelitati, libidini & si quid pejus est, sese permittit, atque inter homines sic vivit, ut inter belluas meritò possit recenseri.
Vide egregium exemplum artificiosae Argumentationis sive Ratiocinationis, in Oratione pro Caelio, ubi Cicero probat eum qui se studio addixerit, flagitiis deditum esse non posse. Hunc enim Syllogismum instituit: Ille non potest esse impudicus qui praeclaris doctrinis est addictus; atqui Caelius praeclaris doctrinis addictus fuit; ergo non potest esse impudicus.
Cicero intelligebat totam vim Ratiocinationis pendere à Majore quam negaturi errant adversarii; itaque incipit ab Assumptione ut inopinantes adversaries posteà faciliùs capiat: Audiistis, inquit, Caelium cùm pro se diceret; audiistis Orationis facultatem, copiam sententiarum, & c. Mox ad Majorem omissam redit: Scitote, inquit, Judices, eas cupiditates quae objiciuntur Caelio, atque haec studia de quibus loquor, non facilè in eodem homine posse repereri. Hanc verò Propositionem fusè probat & exornat, concluditque demùm veluti reportatâ victoriâ! nNihil igitur ista vicinitas redolet, nihil Fama, & c. n. 45.
Quid Argumentum distet ab Argumentatione & de speciebus Argumentationis, vid. Jul. Scalig. Lib. III. Poëtic. 70. De Inven. arg. & locis; Cic. de Invent. lib. I. & II. atque ad eum Marius Victorinus,, 2. de Orat. Topica ad Trebatium; Auth. ad Herenn. 1 & 2. Quintil. 5. lib. X. & XIII. & c.
Nota; 1°. Non in omni Argumento adhiberi Ratiocinationem perfectam, sex constantem partibus, sed omitti modò Majorem cum ejus probatione, modò Conclusionem, & sic de aliis, prout prudens Orator judicat posse omitti sine causae suae detrimento.
2°. Inverti posse partes illas, modò facto exordio à Majore, modò à Minore, ut oratorium artificium meliùs celetur, & auditor veluti imparatus faciliùs capiatur.