Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième section "De Dispositione", p. 94-95.

 

 

 

 Quid est Dispositio?

 Est rerum inventarum in ordinem justa, naturalis, methodica, & ingeniosa collocatio.

Quis est ordo ille?

Is qui ducitur ab orationis partibus, & Argumentis. Prior à Natura pendet; Nam, ut aliquid ante rem dicamus, inquit Cicero, lib. II. de Orat. n. 307. tum ut rem proponamus, post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis, contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus, hunc dicendi ordinem Natura ipsa praescribit.

Posterior, seu Dispositio Argumentorum, vim suam omnem ex ingenio & prudentia Oratoris contrahit; illa enim res, inquit idem Orator Romanus, ibid. n. 180. in dicendotantùm potest, ut ad vincendum nulla plùs possit. De illâ Dispositione suprà diximus ubi de Argumentatione; nunc de Orationis partibus tractabimus, & post confirmationem de Amplificatione, quae licet ad tertiam Rhetoricae partem pertineat, nempè ad Elocutionem, tamen hic propter affinitatem materiae etiam tractari potest.

Quot sunt Orationis Partes?

Quinque, Exordium, Narratio, Confirmatio, Confutatio, & Peroratio, quae partes variam induunt partem, varias habent leges, pro vario causarum genere. De his tractabimus postquam de variis illis causarum generibus aliquid dixerimus.

Expone igitur quae sunt varia illa causarum genera?

Tria sunt, scilicet Genus Demonstrativum, Judiciale, & Deliberativum.