Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

 

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, deuxième section "De Dispositione", chapitre I "De Genere Demonstrativo", p. 95-96, et chap. IV "De variis Orationibus quae ad tria genera referri possunt", § I "Genus Demonstrativum ", p. 99.

 Quid est Genus Demonstrativum, seu Exornativum?

 Est illud quod versatur in alicujus personae, vel rei laude, aut vituperio.

 Quid est Fínis generis Demonstrativi?

 Honestum & turpe.

 Quaenam sunt illius generis partes?

Laus & Vituperium.

Quid in laude spectandum?

Ortus, Vita, Mors.

Unde deduci potest Vituperium?

Ab iisdem fontibus, quibus laus.

Igitur laudabis vel vituperabis aliquem si assumas genus, patriam, ingenium, corporis dotes, mores, dicta factaque, opes, gesta munera, mortem, funus, & c. quae omnia oratione cohonestanda erunt, si laudes; si vituperes, in probrum & crimen trahenda. Hoc in Genere dominatur Amplificatio, utpotè spectat ad praesens seu praeteritum tempus.

Pete exempla Laudationis ex Ciceronis Oratione pro Lege Manilia, in quâ Pompeïus magnis exornatur laudibus: vituperationis, ex ejusdem Philipp. II. cujus maxima par in M. Antonii insectatione versatur.

[...]

Quaenam sunt Orationes ad genus demonstrativum pertinentes?

Multae, nempè Oratio Nuptialis, seu Epithalamium, Oratio Genethliaca, Lustrica, Funebris, Lamentatoria, Postulatoria, Eucharistica, Dedicatoria, Gratulatoria, & c.