FIGURA / FIGURE
Quid est Figura, seu Schema?
[note: Vox Graeca, quae significat forma, habitus, situs.]
Est conformatio quaedam Orationis ab usu & ordine communi remota; vel Modus loquendi ornatior & illustrior quàm qui vulgari sermoni conveniat [note: Sic apud Du Marsais definiuntur Figurae.«Les Figures sont des manières de parler distinguées des autres par une modification particulière, qui fait qu’on les réduit chacune à une espèce à part, & qui les rend, ou plus vives, ou plus nobles, ou plus agréables que les manières de parler, qui expriment le même fond de pensée, sans avoir d’autre modification particulière."]
Quotuplex est Figurae genus?
Duplex. Aliae verborum, aliae sententiarum.
Quid intelligis per Figuras verborum?
Quae in solis verbis sitae sunt, adeò ut si, aut verba, aut verborum ordinem mutaveris, figura pereat.
Quot numerantur verborum Figurae?
Sunt ferè extrà numerum, de quibus sex constant Repetitione, quatuor Similitudine, quatuor ex aliquo conflictu, & c. De reliquis vide ad calcem libri ante Sectionem quartam, de Memoriâ.
[...]
Quid igitur intelligis per Figuras Sententiarum?
Sunt quaedam orationis exornationes, quarum vis omnis non in verbis, sed in rebus sita est.
Quot sunt ejusmodi Figurae?
Dividuntur in tres ordines. Sunt enim aliae ad docendum, ad delectandum aliae, aliae denique ad movendum appositae.
Quaenam sunt Figurae ad docendum?
Anteoccupatio, Proecautio & Praemunitio, Communicatio, Correctio, Antithesis, Interpretatio, Concessio, Praetermissio, Occupatio, Epitrope, Subjectio, Inversio, Sustentatio, & Congeries.
[...]
Quaenam sunt Figurae ad delectandum?
Octo numerantur; nempè Descriptio, Effictio, Ethopoeia, Hypotyposis, Apostrophe, Suspensio, Prosopopoeia, & Sermocinatio.
[...]
Assigna Figuras ad movendum idoneas.
Eae sunt, nempè Acclamatio, Dubitatio, Exclamatio, Expositio, Interrogatio, Responsio, Ironia, Licentia, Obsecratio, Imprecatio, Optatio, Expolitio, Hyperbole.
[...]
USUS FIGURARUM.
Quis debet esse Figurarum usus?
1°. Cavendum est in adhibendis Figuris ne crebriùs usurpentur.
2°. Aliae ornatum prae se non ferunt, quales sunt Interrogationes, Apostrophae, Distributiones, & c. Aliae multùm lepôris, ujusmodi sunt Complexiones, Antitheses, Hypotyposes, Prosopopoeiae, & c.
3°. Figuris primi generis uti licet frequentiùs; sed parcus sis in usu caeterarum, qui fastidium parere posset.
4°. Cave ne Figurae malè collocentur, & quasi ad lineam ordinentur; ut enim nihil recto & moderato illarum usu jucundiùs, ita nihil inepto & immoderato magis insulsum.
5°. Quae ad docendum valent, pertinent ad Exordium; quae ad delectandum, ad Confirmationem & Confutationem; quae ad movendum, ad Perorationem. Quod tamen non ita scrupulosè intelligendum est, ut non liceat aliquandò hunc ordinem immutare.
6°. Nonnullae Figurae sunt quas Orator adhibere potest in omnibus Orationis partibus, ut Distributiones, Dubitationes, Communicationes, Apostrophae.
7°. Cave ne Orationem incipiens, usum facias Figurarum quae aliquam veluti praeparationem requirunt, ut sunt Exclamationes quae non usurpantur nisi post explicatas res graviores; Hypotyposes, Prosopopoeiae, & similes, quas absurdum esset statim ab initio alicujus Orationis adhibere.
8°. Abstineas à frequenti usu Figurarum quae in verbis sitae sunt; plus enim taedii Orationi possunt afferre quàm Figurae sententiarum.
9°. Saepiùs Ciceronem legas, & c. & c. & c.