QUAESTIO / ÉTAT DE LA QUESTION
Quaenam est Materia Rhetoricae?
Quaelibet Quaestio ad dicendum proposita. Reverà nihil omninò est in rerum natura, de quo ornatè, eleganter & copiosè disputare non possit Orator. Ità Quintilianus: Benè dicendi Ars non habet definitam aliquam regionem, cujus terminis septa teneatur.
Quotuplex est Quaestio quae Oratori ad dicendum Proponi potest?
Duplex. Alia est infinita, feu universalis; alia finita seu singularis. Quaestio infinita, quae vocatur etiam Thesis, ea est quae nullis alligatur temporis, loci & personae, circumstantiis: ut si quaeratur generatim atque universè, sitne bellum gerendum, vel facienda?
Quaestio finita, quae etiam vocatur Hypothesis & Causa sive Controversia, ea est Quae universalem quaestionem restringit ac revocat ad certas quasdam personae¸ temporis, loci, reique circumstantias: ut si quaeratur, fitne hoc anno nobis pax facienda, iis, quae ab hostibus feruntur legibus ac conditionibus?
Quaestio autem, sive infinita sit, sive finita, dividitur quadrifariam; primò in quaestionem cognitionis & actionis. Quaestio cognitionis ea est quae instituitur solius scientiae gratiâ, ut Quae sit causa defectûs Solis… Sitne Terra major quàm Luna? Quaestio Actionis ea est cujus finis est aliquid efficere, ut An liceat vim vi repellere… An sit inimicis ignoscendum?
Praetereà quaestio vel est principalis vel incidens. Principalis ea dicitur quae praecipuè venit in controversiam. Incidens vocatur, quae tractatur propter aliud.