Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, première section "De inventione", deuxième partie  (argumentatio, lectio, imitatio),  chapitre I "De Argumentatione", p. 76-82, et première section "De inventione", première partie partie  "De locis, tùm intresecis, tùm extrinsecis",  chapitre I "De Locis intrinsecis", VII "De causa",  p. 30-34.

 Quid est Argumentatio juxta Rhetores?

 Est artificiosa disposition propositionum, legitimae conclusioni eliciendae idonea.

 In quo praesertim posita est Ars argumentationis?

 In Ratiocinatione, seu Syllogismo.

 Quid est Ratiocinatio?

 Est oratio per quam tractatur & amplificatur Argumentatio philosophica.

 Quid est Rationcinatio

Quot partibus constat Ratiocinatio.

Quinque. Propositione quam Logici appellant Majorem; Probatione propositionis; Assumptione quam vocant Minorem; Probatione assumptionis; Complexione quam dicunt Consequentiam.

Quomodo definiuntur à Cicerone.

His verbis:

Quinque sunt igitur partes ejus Argumentationis, quae per Ratiocinationem tractatur. Propositio, per quam breviter locus is exponitur, ex quo vis omnis oportet emanet Ratiocinationis. Propositionis Approbatio, per quam id, quod breviter expositum est, rationibus affirmatum, probabilius & apertius fit. Assumptio, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumitur. Assumptionis probatio, per quam id quod assumptum est, rationibus probatur. Complexio, per quam id quod conficitur, ex omni argumentatione breviter exponitur, Lib. I. de Invent. n. 67.

 Affer exemplum praedicti artificii.

Sit sequens ex Auctore insigni: Fugienda est ebrietas, quia tollit rationis usum.

Expone per Syllogismum.

Illud est fugiendum quòd tollit rationis usum:

Atqui ebrietas tollit rationis usum;

Ergo fugienda est ebrietas.

Propositio, sive Major. Cùm omnes naturali quodam instinctu intelligant, sublatâ ratione, nihil admodùm habere hominem, quo brutis animantibus antecellat: quis non videt ea omnia declinari diligenter debere quae possent rationis usum evertere?

Probatio Propositionis sive Majoris. Quid enim esset, amabo vos, quo gloriarentur homines supra conditionem belluarum; quid aliud quo divinam similitudinem aemularentur, si extincto rationis lumine caecutirent, prorsùs & uno impetu abriperentur quò libido suaderet, & impelleret?

Assumptio sive Minor. Jam verò quis nescit ebrietate & crapulâ ita demersam sepultamque mentem jacere, ut tristissimum plane naufragium fecisse videatur.

Probatio Assumptionis sive Minoris. Neque enim inter foedas vini exhalationes quibus cerebrum obsidetur, mensque involvitur tanquam crassis quibusdam vaporibus, locus esse ullus rationi potest.

Complexio, sive Consequentia. An non igitur modis omnibus fugienda est ebrietas, infamis, multorum naufragio scopulus?

Addi posset & sexta pars, nempè:

Exornatio Complexionis. Quid enim est aliud quod magìs fugiant quicumque sapiunt, & quibus aliqua nominis sui ac famae cura est, quàm obscaenum illud ebrietatis vitium, turpitudinis omnis fontem, originem mille scelerum, quo si quis vitiose contaminari patiatur, crudelitati, libidini & si quid pejus est, sese permittit, atque inter homines sic vivit, ut inter belluas meritò possit recenseri.

Vide egregium exemplum artificiosae Argumentationis sive Ratiocinationis, in Oratione pro Caelio, ubi Cicero probat eum qui se studio addixerit, flagitiis deditum esse non posse. Hunc enim Syllogismum instituit: Ille non potest esse impudicus qui praeclaris doctrinis est addictus; atqui Caelius praeclaris doctrinis addictus fuit; ergo non potest esse impudicus.

Cicero intelligebat totam vim Ratiocinationis pendere à Majore quam negaturi errant adversarii; itaque incipit ab Assumptione ut inopinantes adversaries posteà faciliùs capiat: Audiistis, inquit, Caelium cùm pro se diceret; audiistis Orationis facultatem, copiam sententiarum, & c. Mox ad Majorem omissam redit: Scitote, inquit, Judices, eas cupiditates quae objiciuntur Caelio, atque haec studia de quibus loquor, non facilè in eodem homine posse repereri. Hanc verò Propositionem fusè probat & exornat, concluditque demùm veluti reportatâ victoriâ! nNihil igitur ista vicinitas redolet, nihil Fama, & c. n. 45.

Quid Argumentum distet ab Argumentatione & de speciebus Argumentationis, vid. Jul. Scalig. Lib. III. Poëtic. 70. De Inven. arg. & locis; Cic. de Invent. lib. I. & II. atque ad eum Marius Victorinus,, 2. de Orat. Topica ad Trebatium; Auth. ad Herenn. 1 & 2. Quintil. 5. lib. X. & XIII. & c.

 

Nota;. Non in omni Argumento adhiberi Ratiocinationem perfectam, sex constantem partibus, sed omitti modò Majorem cum ejus probatione, modò Conclusionem, & sic de aliis, prout prudens Orator judicat posse omitti sine causae suae detrimento.

. Inverti posse partes illas, modò facto exordio à Majore, modò à Minore, ut oratorium artificium meliùs celetur, & auditor veluti imparatus faciliùs capiatur.

 

[... ]

 

Affer exempla Ratiocinationis per quatuor hasce Causas.

Sit primùm Ratiocinatio per Causam materialem.

Postquam Tullius in sexta Oratione De Signis, n. 64. accusavit Verrem furto candelabri è gemmis clarissimis, exponit magnitudinem furti & sceleris gravitatem à materiâ candelabri, his verbis:

Nunc reliquum, Judices, attendite, de quo & vos audistis, & Populus Romanus non nunc primùm audiet, & in exteris nationibus usque ad ultimas terras pervagatum est. Candelabrum è gemmis clarissimis, opère mirabili perfectum, Reges hi, quos dico, Romam cùm attulissent, ut in Capitolio ponerent; quòd nondùm etiam perfectum templum offenderant, neque ponere potuerunt, neque vulgò ostendere a c proferre voluerunt; ut & magnificentius videretur, cum suo tempore, in Cellâ Jovis Opt. Max. poneretur; & clarius, cùm pulchritudo ejus recens ad oculos hominum atque integra perveniret; statuerunt id secum in Syriam reportare: ut, cùm audissent Simulacrum Jovis Opt. Max. dedicatum, legatos mitterent, qui cùm caeteris rebus illud quoque eximium atque pulcherriumum donum in Capitolium afferrent... n. 65. Etenim erat eo splendore qui ex clarissimis & plurimis gemmis esse debebat; eâ varietate operum, ut ars certare videretur cum copia: eâ magnitudine ut intelligi posset non ad hominum apparatum, sed ad amplissimi templi ornamentum esse factum, & c.

Quomodo fiet Ratiocinatio per Causam Formalem?

Rem ab alia re distinguendo.

Ita Cicero, Lib. II. de Off. n. 105. suadet homini ut fugiat & detestetur voluptatem.

Si considerare volumus, quae sit in hominis naturâ excellentia & dignitas, intelligemus quàm sit turpe diffluere mollitiâ & delicatè vivere, quanquam honestum sit parcè, continenter, severè, sobriè, & c.

Et alibi sacrilegium Verris ipsi exprobrat quòd rapuerat statuam Dianae; & atrocitatem criminis exponit, Deae simulacrum per Causam formalem describens.

Fuit apud Segestanos ex oere simulacrum Dianae, tum summâ atque antiquissimâ praeditum religione, tum singulari opere artificioque perfectum. Haec posita Segestae in excelsa basi, in qua grandibus litteris Africani nomen erat incisum. Erat admodùm amplum & excelsum signum cum stolâ; verumtamen inerat in illa magnitudine aetas atque aditus virginalis; sagittae pendebant ab humero; sinistrâ manu retinebat arcum; dextrâ facem ardentem praeferebat.

Quid intelligis pet Ratiocinationem per Causam efficientem?

Intelligo ipsum rei principium.

Cedo exemplum Gallicum.

Flechier in Orat. D. De Turenne.

«La bonté d’un côté, la fermeté de l’autre, la prudence consommée & toutes les grandes qualités de M. de Turenne, étoient les causes efficientes de l’amour, de la crainte & du respect que ses soldats avoient pour lui, ainsi que de l’empressement avec lequel ils lui obéissoient dans toutes les occasions.

Il s’attacha par des noeuds de respect & d’amitié, ceux qu’on ne retient ordinairement que par la crainte des supplices. & se fit rendre par sa modération une obéissance aisée & volontaire. Il parle, chacun écoute ses oracles. Il commande, chacun suit ses ordres avec joie. Il marche, chacun croit courir à la gloire..... Que pouvoient-ils refuser à un Capitaine qui renonçoit à ses commodités, pour les faire vivre dans l’abondance? qui, pour leur procurer du repos, perdoit le sien propre? qui soulageoit leurs fatigues, & ne s’en épargnoit aucune? qui prodiguoit son sang, & ne ménageoit que le leur? Par quels invisibles liens enchaînoit-il ainsi les volontés? Par cette bonté avec laquelle il encourageoit les uns, excusoit les autres, & donnoit à tous les moyens de s’avancer; de vaincre leur malheur, ou de reparer leurs fautes. Par ce désintéressement qui le portoit à préférer ce qui étoit le plus utile à l’État, à ce qui pouvoit être plus glorieux pour lui-même: par cette justice qui, dans la distribution des emplois, ne lui permettoit pas de suivre son inclination au préjudice du mérite: par cette noblesse de coeur & de sentiments qui l’élevoit au-dessus de sa propre grandeur, & par tant d’autres qualités qui lui attiroient l’estime & le respect de tout le monde."

Quî potest fieri Ratiocinatio per Causam finalem?

Motivo quo fit res.

Tullius demonstrat Clodium reipsâ Miloni vitam voluisse eripere eo ipso fine quo insidias illi paravit. n. 32. Et Actione 2. in Rullum, n. 73. contendit agros non dividendos esse, quòd sic tyrannidis exercendae Triumviris ansa praeberetur.

Affer exemplum Gallicum.

Ita Domina Deshoulieres, ferè toto coelo impossibile esse quempiam aleatorem esse virum honestum.

Les plaisirs sont amers, si-tôt qu’on en abuse.

          Il est bon de jouer un peu;

Mais il faut seulement que le jeu nous amuse.

          Un Joueur, d’un commun aveu,

          N’a rien d’humain que l’apparence:

Et d’ailleurs il n’est pas si facile qu’on pense,

D’être fort honnête-homme, & de jouer gros jeu.

Le desir de gagner qui nuit & jour occupe,

          Est un dangereux aiguillon.

Souvent, quoique l’esprit, quoique le coeur soit bon,

         On commence par être dupe,

         On finit par être fripon.