Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième section "De Elocutione", chapitre II "De Sermonis Dignitate", "De figuris", "Figurae verborum", §1 "De figuris Repetitione constatibus", II "De Conversione.", p. 205-206.

 Complures clausus concludit Epistrophe eodem Dicto.

Quid est conversio, seu Epiphora, vel Epistrophe?

 Est Figura Repetitioni contraria: saepiùs enim & eodem verbo periodum claudit; cam festivè & eleganter concinnat.

Sit exemplum Repetitionis.

Cicero pro Lege Man. C. Pompeium laudibus extollens:

Jam verò, C. Pompeii laudibus quae potest par oratio inveniri? Tantae sunt hoc in uno imperatoriae virtutes, quantae in omnibus reliquis Imperatoribus quos aut vidimus aut audivimus non sunt. Testis est Italia, quam virtute aut consilio liberavit; testis est Sicilia, quam multis cinctam periculis vindicavit; testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis ipsorum sanguine redundavit; testis est Gallia, & c.

Sit Conversionis.

Cicero in Philip. II.

Doletis tres exercitus Pop. Romani interfecto interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives ereptos; eripuit Antonius. Auctoritas hujus ordinis afflicta est; afflixit Antonius.

Et apud Virgilium, Eclog. X.

Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;

Juniperi gravis umbra: nocent & fructibus umbrae.