AFFECTUS / SENTIMENT
Quid intelligis per aenimi Affectus?
Quosdam pectoris impetus, quibus ad optandum aut avertendum aliquid vehementer impellimur. Vide ubi de Peroratione, page 139.
Quot numerantur animi Affectus?
Sunt propè modùm infiniti. Praecipui tamen juxtà Philosophorum opiniones, sunt:
1. Ex Animo Concupiscenti. Amor circà bonum universum, Odium circà malum pariter universè spectatum; Desiderium boni absentis; Fuga mali, etiam absentis; Gaudium ex praesenti bono; Dolor ex malo praesenti.
2. Ex Irascenti. Ira, quae mali praesentis vindictam parat; Audacia, quae in obices boni concupiti perrumpendos insurgit; Timor, qui malum absens & arduum fugit; Spes, quâ bonum absens idemque arduum appetitur; Desperatio, cùm obtinendi alicujus boni locus omnis praecluditur.
3. Mixti. Misericordia, Mansuetudo, Invidia, Admiratio, Pudor, Indignatio, Gratia, & Benevolentia.
[...]
Haec de Affectibus mentis delibasse satìs sit; juvat sub finem revocare praeceptum generale: Talem esse Oratorem debere, quales vult auditores suos experiri; hoc enim Aristoteles statuit esse artis caput. Hoc idem affirmat Quintilianus, & caeteri omnes qui de Affectibus tractaverunt.
Volumus movere, moveamur ipsi.
....................Si vis me flere, dolendum est
Primùm ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent.