EPIGRAMMA / ÉPIGRAMME
Quid est Epigramma?
Est Poëseos genus, paucis verbis comprehensum, quod acute clauditur.
Ita apud Martialem. L. 1. Ep. 13. De Arriâ & Paeto.
Casta suo gladium cùm traderet Arria Paeto
Quem de visceribus traxerat [stinxerat?] ipsa suis:
Si qua fides, vulnus quod feci non dolet, inquit,
Sed quod tu facies, hoc mihi, Paete, dolet
[note: Quod scalpro exquisito Celeb. D. de Coustou eminentissimè excusum & expressum videre est in Horto orbis pulcherrimo Paris. dicto les Thuilleries.].
Et de adolescente amabilissimo uno oculo capto, cujus soror pulcherrima cocles quoque erat:
Parve puer, lumen quod habes concede sorori;
Sic tu caecus Amor, sic erit illa Venus.
De Ludovico XIV.
Una dies Lotharos, Burgundos hebdomas una,
Una domat Batavos luna, quid annus erit?
Subjice Exemplum Gallicum.
Paul contre moi de porte en porte
Chaque jour séme quelque écrit:
Je le sçais bien; mais que m’importe,
Puisque personne ne les lit?
Présid. Bouhier.