ANTONOMASIA / ANTONOMASE
Antonomasia imponit cognomen ut Irus
Impius: AEacides, Paenus, Cytherea, Poëta.
Quid est Antonomasia seu Pronominatio?
Est species quaedam Synecdoches & Metonymiae, quâ usurpatur nomen commune loco nominis proprii, vel nomen proprium loco nominis communis. In priori casu, significatur personam aut rem de quâ agitur praestare caeteris quae nomine communi comprehenduntur: & in posteriori casu, illum de quo loquitur similem esse iis quorum nomen proprium famosum est vel aliquo vitio vel aliquâ virtute.
Affer exempla utriusque casûs.
Ita, in priori casu, Antiqui dicebant Philosophus pro Aristotele: Latini, Orator Romanus pro Cicerone; Eversor Carthaginis & Numantiae pro Scipione AEmiliano; Poëta pro Virgilio, & c. quia Philosophus, Orator, Eversor, Poëta, & c. sunt totidem nomina communia, in stylo nobili usitatissima.
C’est Jupiter en personne,
Ou c’est le Vainqueur de Mons.
Inquit Bolaeus, nolens citare Ludovicum XIV. Ode sur la prise de Namur.
In posteriori casu, legitur apud Fontanium:
Certains Cicerons
Vulgairement nommés larrons.
Eodem sensu dicitur de homine voluptatibus dedito, Sardanapalus est: de principe malè morato & crudeli, est Nero; de malè morato simul & hypocritâ, intùs Nero,
foris Cato: de paupere Irus est, de diviti Craesus.
Irus & est subitò, qui modò Craesus erat.
Ovid. Trist. III.
........................Non distat Craesus ab Iro. Prop.III.
Mais sans un Mécénas, à quoi sert un Auguste?
Boileau, Sat. I.
Je suis Dave, Seigneur, & ne suis pas Edipe.
Andrienne.
Et sexcenta alia exempla.