Pierre Thomas Nicolas Hurtaut, 1782 : Manuale rhetorices

Définition publiée par Vialleton

P. T. N. Hurtaut, Manuale rhetorices ad usum studiosae juventutis academicae, Exemplis tum Oratoriis, tu Poeticis, editio tertia, Paris, chez l'auteur, 1782, troisième section "De Elocutione", chapitre II "De Sermonis Dignitate", "Secundum genus Troporum, II "De Periphrasi", p. 194-196.

 Rem circumloquitur per plura Periphrasis unam.

Ita

Trojani belli scriptor. Chironis alumnus.

 

Quid est Periphrasis?

Est ambitus quidam, & veluti circuitus loquendi, cum scilicet pluribus verbis dicitur quod uno aut paucioribus dici potest. V. g. Ille à quo vitam accepisti; id est, tuus pater. Haesit (Clodius) in iis poenis quas ab eo servi fideles pro domino expetiverunt. Et paulò post: Fecerunt id servi Milonis, quod suos quisque servos in tali refacere voluisset; hoc est Clodium occiderunt.

Videre licet utendum esse Periphrasi, cùm de iis rebus dicendum occurrit quae suo nomine non satìs decenter exprimerentur, cùm aspera verbis mollienda sunt, & Periphrasim saepè ornatum solum petere: ut apud Virgilium:

Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris

Incipit, & dono Divûm gratissima serpit.

Duae celeberrimae sunt Periphrases apud Livium. Una, L. VI. in Orat. M. Manlii Capitolini, qui cùm se regem fieri vellet, vitat nomen, rem designat circuitu verborum.

Ego me patronum profiteor plebis: quod mihi cura mea & fides nomen induit. Vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenaa ea quae vultis.

Altera est Vibii viri, L. XXXVI. hortantis Senatores Campanos ut venenum sumant.

Ea potio corpus à cruciatu, animum à contumeliis, oculos, aures à videndis audiendisque omnibus atrocibus indignisque, quae manent victos, vindicabit.

L’Aurore cependant, au visage vermeil,

Ouvroit dans l’Orient le palais du Soleil;

La Nuit en d’autres lieux portoit ses voiles sombres,

Les Songes voltigeans fuyoient avec les ombres.

                                 Henriade, Cant. VI.

Quid vitandum in usu Periphrasis?

Ne obscura & turgida sit, non inserviat nisi claritati & sermonis ornatui: quae vividam sequitur sententiam, claram, firmam, & nobilem, ea inutilis est & injucunda.

Cedo exemplum gallicum.

In Tragoediâ Cornelii cui titulus Les Horaces, Act. III. sc. 3. Pater Horatiorum ignorans cur fugerit filius, & summo cum dolore audiens eum non restitisse Curiatiis, Juliae dicenti: Que vouliez-vous qu’il fît contre trois? respondit, Qu’il mourût: hâc in responsione immorari debuisset, nec addere:

Ou qu’un beau désespoir enfin le sécourût.