Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Tertius, chap. III, art. II, "De Peroratione", p 202-204

Définition publiée par RARE, le 06 août 2018

Art. II. De Peroratione.

Quid est Peroratio?

R. Peroratio, sive Epilogus, est ultima orationis pars, in qua id quod tota oratione expetebat orator, majori vehementia evincere et obtinere contendit. Ita Quintilianus.

Quot partibus constat Peroratio?

R. Duabus: enumeratione et motu, seu affectuum commotione.

Quomodo fit enumeratio in Peroratione?

R. Fit, cum ea quæ per totam orationem varie sparsa sunt, summatim colligimus, et sub uno veluti aspectu ponimus. Ceterum anacephalæosis, sive illa rerum fuse dictarum brevis et artificiosa repetitio, nonnunquam in confirmatione adhibetur, ut in oratione pro leg. Man., et sæpe in Peroratione omittitur, vel cum affectuum commotione conjungitur.

Quid observandum est in enumeratione seu anacephalæosi?

R. Duo maximopere sunt observanda. 1. Ut cursim et raptim repetas ea dumtaxat in quibus causa potissimum consistit, et quæ maxime velis auditorum animis inhærere.

2. Ut ea cum novo aliquo pondere dicantur, figurisque illuminentur et ornentur sententiis; ne scilicet nimis jejuna sit, nudaque repetitio.

Cedo exemplum enumerationis?

R. Præteritione ornatur hæc in Ligariana:

Ne hæc quidem colligo, quæ fortasse valerent etiam apud judicem: Legatus ante bellum profectus, relictus in pace; bello oppressus, in eo ipso non acerbus, tum etiam totus animo et studio tuus. Ad judicem sic agi solet. Sed ego ad parentem loquor.

Quid præterea debet in Peroratione fieri?

R. Altera Perorationis pars, munusque alterum est affectuum concitatio, quod quidem ita proprium est illius, ut propterea Peroratio sedes affectuum a magistris artis appelletur; quod nempe in eo potissimum loco debeat orator omnia orationis vela pandere, omnes eloquentiæ fontes aperire, et auditorum animis quasi faces stimulosque subjicere.

Quinam præcipue motus ciendi sunt in Peroratione?

R. Varii pro variis dicendi generibus. In panegyrico ciendi sunt motus amoris, admirationis, æmulationis, lætitiæ. In vituperatione excitandum est odium, invidia, contemptus. In deliberationibus spem, confidentiam, timorem commovebis. In judiciis apud veteres omnia concurrebant, amor, odium, indignatio, misericordia.

In hac potissimum parte incredibilem quamdam admirationem habuit eloquentia Ciceronis, qui dum peroraret, non incendebat modo judices et auditores, sed ardere ipse quodammodo videbatur, ac præsertim quando concitanda erat erga reos commiseratio, ita ut non raro, quemadmodum ipse de se loquitur, plangore et lamentatione forum perorando compleverit. Satis hoc indicat Peroratio Milonianæ, ubi sic ait: Sed finis sit, neque enim præ lacrimis jam loqui possum, et hic se lacrimis defendis vetat. Et in eadem oratione: Me quidem, judices, exanimant et interimunt voces Milonis, quas audio assidue, et quibus intersum quotidie.

Quænam sunt præcipuæ virtutes Perorationis?

R. Duæ. Prima, ut sit vehemens ad permovendos animos. Sunt tamen alii leniores Epilogi, præsertim in deliberationibus et in sacris concionibus. 2. Ut sit brevis, ita ut nec abrupte desinat, nec auditores finem jam exspectantes fallat, invitosque detineat.

Da exemplum optimæ Perorationis.

R. Præter Perorationem Milonianæ, habes Perorationes orationis funebris Condæi et concionis Massillon de Electorum parvo numero.