COMMENDATIO (COMMENDATORIA ORATIO) / RECOMMANDATION (DISCOURS DE)
Quot sunt praecipua Commendationis capita ?
R. Tria. 1. Causas Commendationis exponemus, idque modeste et verecunde; ut, quod bene quis de nobis, aut de nostris meritus sit; quod simus cum illo vel sanguine, vel affinitate, vel amicitia conjuncti; quod perspectissima nobis sit illius humanitas, fides, eruditio, virtus, etc. 2. Exponemus negotium, cujus causa commendatur a nobis quispiam. 3. Orabimus atque obtestabimur; vel dicemus nos pluribus nolle contendere; ne de ejus, quem rogamus, humanitate diffidere videamur. Denique tum nostro, tum ejus quem commendamus nomine, omne grati ac memoris animi officium pollicebimur.
Est et obliquæ Commendationis genus, quo simulamus nos commendare nolle quem interim vel maxime commendamus: ut si dicas non quidem commendare te alteri hominem velle, sed orare solum ut propius eum noscere ne gravetur; sperare enim futurum ut, cum gratias agere soleant, qui commendarunt, alter tibi gratias agat, per quem viri tanti notitiam sit consecutus.