GESTUS / GESTE
DE GESTU
Vocem subsequi debet Gestus, et varios animi sensus cum illa simul aperire. Qua de re colligemus ex veteribus ea tantum quæ sæculi nostri moribus sunt accommodata: multa siquidem ex antiquorum gesticulatione prorsus obsolevisse videmus.
Quid est Gestus?
R. Gestus est Actio quædam et quasi Pronuntiatio corporis: seu mavis cum Quintiliano, Gestus est totius corporis motus et conformatio.
Quid in Gestu generatim et universe cavendum est?
R. 1. Nihil in illo sit effeminatum et molle, nihil nimis exquisitum aut elegans; nihil quod affectatam quamdam diligentiam artemque redoleat. Monet enim Fabius Actionem non esse deliciis nimiaque cura molliendam.
2. Nihil in Gestu sit durum aut agreste; ne dum mollitiem fugimus, in contrarium rusticitatis vitium videamur incidere. Quanquam si in alterutro peccandum esset, facilius excusaretur rustica quædam simplicitas, quam putidiuscula Gestus, vocis et habitus affectatio.
Licet autem artis præceptionibus in dicendo nequaquam utamur, satis tamen apparet utrum aliquando didicerimus. Ut enim qui pila ludunt, inquit Tullius, non utuntur in ipsa lusione artificio palestræ; sed indicat ipse motus didicerintne palestram, an nesciant: sic in orationibus, etiamsi non adhibeatur Gestus ex schola, facile tamen est intueri utrum is qui dicat, liberaliter aliquando fuerit institutus.
Quid de totius corporis motu præcipiendum?
R. Præcipitur 1. ut status corporis sit celsus et erectus, et trunco magis toto, virilique quadam laterum inflexione sese orator moderetur.
2. Ne in statuæ morem obrigescat, quasi si veru deglutisset, ut facete aiebat Epictetus. 3. Ne crebris et incompositis corporis commotionibus vehementius agitetur more furentis Sybillæ,
... Cui pectus anhelum
Et rabie fera corda tument...
Vitiosum quippe est huc illuc cursitare, quod olim exprobratum fuit Domitio Afro, qui non agere, sed satagere non illepide dicebatur. Et cum alius quidam non minus actuosus orator multum concursasset in dicendo facete rogavit eum adversarius Virginius: Quot demum passuum millia declamasset.
Quid in cupitis et oris totius conformatione servandum est?
R. 1. Vitiosa est frequentior capitis jactatio, Mænadum instar. Non tamen dedecet aliquando vel annuendo confirmare, vel abnuendo negare; vel capitis in latus inclinatione languorem, et aversione indignationem; aut alio simili motu, dubitationem, admirationem, et ejusmodi affectus designare. Sed neque capite erimus immobili rigidoque, quod semibarbarum est.
2. Capite utemur non demisso, et obstipo, vel in cervicem reflexo, sed erecto potius celsoque: quanquam hic quoque modus servandus est, ne audaciæ ac arrogantiæ videatur; et capitis demissio potest aliquando tristitiam, luctum, mœrorem, pœnitentiam, et iræ divinæ placandæ studium perbelle significare.
Sed in ore, vultuque et oculis sunt omnia. Animi enim imago quædam vultus est, et oculi sunt indices. Quapropter pro rerum natura, vultum indues modo hilarem, modo mœstum, nunc blandum, nunc minacem. Ita Horatius:
Tristia mœstum
Vultum verba decent; iratum plena minarum;
Ludentem lasciva; severum seria dictu.
Frons exporrecta diffusaque hilaritatis indicium est; contra vero severitas indicatur fronte corrugata, caperataque, et superciliis vel contractis, vel etiam inæqualibus. Unde Tullius in Pisonem:
Altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio respondit...
Et pro Sextio:
Tanta erat gravitas in oculo, tanta frontis contractio, ut illo supercilio, tanquam Atlante, cœlum niti videretur.
Orantem et aliquid a Deo poscentem indicant oculi in cœlum sublati, ut res ipsa satis loquitur, Unde Cassandra:
Ad cœlum tendens ardentia lumina frustra. Virg.
Oculos avertere aversantis est, vel fastidientis, vel negantis. Sic misera Didonis umbra, conspecto apud inferos Ænea:
Illa solo fixos oculos aversa tenebat. Virg.
Oculi clausi meditantem et cogitantem animum produnt. Oculos in unum locum defixos habent, qui præ admiratione stupent. Unde Æn. I:
Dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno.
Præterea demissi oculi modestiam pudoremque significant. Sic Andromache Æn. III:
Dejecit vultum et demissa voce locuta est.
Oculorum motus cum aliorum membrorum Gestibus convenire debent; itaque solent eo dirigi, ubi manus aliquid indicat, ab eo averti, quod respui et brachiis repelli videtur.
Quid in brachii moderatione servandum?
R. Brachia nec deorsum incomposita pendeant, nec immodice projiciantur, nisi in affectu vehementiori. Brachium extensum ac porrectum potentiam, auctoritatem et robur arguit. Contra vero continere ac cohibere brachium, est pudoris ac verecundiæ.
Quid circa manus digitosque præcipitur?
R. «Manus, sine quibus trunca esset Actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant, inquit Fabius Nam ceteræ partes loquentem adjuvant: hæ, prope est ut dicam, ipsæ loquuntur. Annon his poscimus? pollicemur? vocamus? dimittimus? minamur? abominamur? timemus? interrogamus? negamus? gaudium, tristitiam, dubitationem, confessionem, pœnitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus?»
Circa manus autem certæ quædam sunt ac definitæ leges, quas sequi oportebit.
1. Manus in exordio non solet extendi. Ast ubi paulum effervescere cœpit oratio, manus pariter exeritur cum illa, pariterque cum illa deponitur.
2. Pectori manus admovetur, cum de seipso quis loquitur; at cum alloquitur alium, ad illum extenditur.
3. «Manus sinistra nunquam sola Gestum facit, inquit Fabius; dextræ se frequenter accommodat,» sive in digitos argumenta digerimus, causamque, ut olim Hortensius consueverat, partimur in digitis, sive adversas palmas, quasi repellendo et repudiando objicimus.
4. Solœcismus Gestu committitur, cum aliud voce aliud Gestu monstramus, ut orator ille, qui cœlum appellans, tellurem intuebatur, Gestuque monstrabat.
5. Urgemus crebra manuum impressione. Supplicamus manibus elatis junctisque. Confirmamus manibus pronis, gravi quodam et decenti motu depressis.
6. Admirantium est manus tollere. Unde Tullius in Academicis quæstionibus:
Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus sæpe tolleret.
7. Manu extenta facimus nobis audientiam indicimusque silentium.
8. Solebat Tullius, antequam diceret, barbam demulcere, quod hodieque nonnulli solent. Sunt etiam qui aut frontem fricent, aut lacunar intueantur: sed hæc vitiosa sunt. Vitiosum est quoque manus, vel supra caput attollere, vel infra pectus demittere, præterquam in summis affectibus.
9. Pectus ferire aut femur, prope scenicum est.
10. Manus optime a sinistro incipit latere, dextroque deponitur.
11. Hoc esse cavendum, ait Cicero, ne nimiæ sin digitorum argutiæ, neve immodica sit illorum gesticulatio, quo vitio laboravit summus orator Hortensius. «Cum enim, inquit A. Gellius, manus ejus inter agendum essent argutæ admodum et gestuosæ, maledictis, compellationibusque probrosis jactatus est; multaque in eum quasi in histrionem, in ipsis causis atque judiciis dicta sunt.»
Has autem omnes, quas hactenus diximus, oratoris virtutes, cura et labore comparari posse liquet mirabili Demosthenis exemplo, qui cum primam artis suæ litteram dicere nequiret, studio et exercitatione perfecit, ut planissime diceret; et balbutiem, inditis ori calculis, emendavit; exilitatem vocis, ad fluctus maris declamando, illiusque fremitus voce vincendo, sustulit; angustias spiritus, locorum arduorum inter declamandum ascensu, tandem aliquando superavit.
Atque hæc de Pronuntiatione monuisse sufficiat. Reliqua, quæ eodem pertinent, exercitationi relinquimus; cui scilicet plus multo quam præceptis esse tribuendum existimavimus.