Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, "De Elocutione", p 71

DE ELOCUTIONE.

Quid est Elocutio?

R. Elocutio, inquit Tullius, est idoneorum verborum, et sententiarum ad res inventas accommodatio.

Cur ab Eloculione exordimur?

R. Tametsi ex quatuor Rhetoricæ partibus prima sit inventio, ab Elocutione tamen ducimus exordium, sive quod ab eloquendo origo est eloquentiæ, sive quod verborum cura, quæ ad Elocutionem pertinet, longe facilior est quam cura rerum, quæ spectat ad inventionem.

Quænam Elocutionis præcepta sunt?

R. Ut pure, ut plane, ut ornate, ut apte dicamus. Sed quo pacto pura et perspicua oratio esse debeat, jam dictum est in Elementis p. 10.

Ornatam orationem quid efficit?

R. Ornatam orationem efficit maxime usus figurarum et numeri oratorii.