Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. I, "De Figuris sententiarum", § I., "De Figuris ad movendum idoneis", V., "De Interrogatione et Subjectione", p 76-77

DE INTERROGATIONE

Quid est lnterrogatio?

R. Fit cum interrogamus aliquem, non tam ad rem dubiam quærendam quam ad urgendum instandumque, et ad vehementiorem affectum exprimendum. Ita Cicero Catilinam urget hisce verbis:

Patere tua consilia non sentis? Constrictam jam horum omnium conscientia teneri conjurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?

Quibus sane interrogationibus Catilinam multo acrius pungit Cicero quam si frigide diceret: Patent, Catilina, tua consilia; conjuratio tua omnium conscientia constricta tenetur; quid egeris nemo ignorat.

Figura hæc est usitatissima, adhibeturque in contentione, in suasione et dissuasione, in omnibus denique affectibus movendis.