Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. I, "De Figuris sententiarum", § I., "De Figuris ad movendum idoneis", V., "De Interrogatione et Subjectione", p 77

DE SUBJECTIONE.

Quid est Subjectio?

R. Subjectio habetur cum Interrogationi responsio subjicitur. Sic Tullius pro lege Manilia:

Quid tam novum quam adolescentulum privatum, exercitum difficili reipublicæ tempore conficere? confecit: huic præesse? præfuit: rem optime ductu suo gerere? gessit.