Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Génin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber II, capita XXI, « De exemplis, de eorum speciebus, atque usu », p. 269-275.

Définition publiée par Élie Génin, le 15 juillet 2021

LIBER II

[...]

Caput XXI. De exemplis, de eorum speciebus, atque usu.

[textus II, 190] RELIQUUM est, ut de probationibus, quæ communes sunt omnium generum, dicamus, cum jam de propriis dixerimus. Sunt autem communium probationum genera duo, exemplum, atque enthymema: nam sententia enthymematis pars est. Primò igitur de exemplo dicamus, quod inductioni perquàm simile est; inductio verò quoddam est principium. [p. 270] [textus II, 191] Duo sunt exemplorum genera: alterum, quo res gestas commemoramus: alterum, quo nos ipsi fingimus aliquid perinde ut gestum. Atque hoc secundum genus iterum dividitur in duo, quorum alterum collatio, alterum fabula dicitur: quales sunt Æsopicæ, & Libycæ fabulæ. [textus II, 192] Est autem exemplum, res quædam hujusmodi, ut si quis diceret, oportere contra Persarum regem arma parare, neque pati, ut in suam potestatem Ægyptum redigat; etenim anteà Darius non priùs in Græciam trajecit quàm Ægyptum cepisset: sed ea capta trajecit. Atque iterum Xerses non priùs Græciam invasit, quàm Ægyptum occupavit: qua cum potitus esset, tunc invasit Græciam. quare etiam iste, capta Ægypto, copias in Græciam trajiciet; non igitur hoc illi permittendum. [textus II, 193] Collatio est, qua Socrates frequenter utisolebat: ut, si quis dicat, magistratus sorte creari non oportere, [p. 271] nam id esset simile, ac si quis athletas eligeret sorte, non, qui pugnare valeant, sed quicunque contigerint: vel sorte ducta, nautarum aliquem sumeret, cui navis gubernanda traderetur: tanquam oporteat eum, quem sors voluerit, non qui peritus sit, navem gubernare. [textus II, 194] Fabula est, ut ea Stesichori contra Phalarim, & Æsopi de turbulento oratore. Stesichorus enim, cum Himerenses ducem exercitus sui cum summa potestate Phalarim creassent, atque illi custodes corporis dare constituissent: cum alia multa disseruisset, tandem eis hanc fabulam natravit. Equus olim pratum solus depascebat, cum cervus superveniens illi pascua disturbavit. Equus verò cervum punire cupiens, quendam hominem interrogavit, an sibi suam operam in puniendo cervo præstare poslet; ille se posse respondit, modò frænum equus reciperet, [p. 272] ac se in dorsum ascendere pateretur, manu jacula gestantem. Quam cum equus conditionem accepisset, & hominem dorso recepisset; non modò cervum non punivit, sed in hominis servitutem redactus est. Vos igirur, inquit, cavete, ne cum velitis hostes vestros ulcisci, idem, quod equus ille, patiamini: jam enim frænum recepistis, postquam ducem exercitus cum summa postetate Phalarim elegistis. Quod, si custodes etiam illi corporis dederitis, & ascendere permiseritis; jam in ejus servitutem devenietis. Æsopus in Samo, cum oratorem quendam turbulentum defenderet, qui rei capitalis insimulabatur, & de vita periclitabatur; ita dixit: Vulpes quædam, cum fluvium pertransire vellet, in voraginem decidit: &, cum exire inde nullo modo posset, multa mala diu perpessa est, plurimæque caninæ muscæ cuti ejus adhæserunt. [p. 273] cum autem herinaceus per eam regionem vagaretur, atque illam conspexisset, misericordia motus interrogavit, an caninas muscas à se abigi vellet; illa verò non permisit; &, cum hujus rei causam herinaceus peteret, dixit; quoniam istæ jam satiatæ sunt, & parum sanguinis exugunt: quod si tu istas abegeris, aliæ fame confectæ supervenient, quæ reliquum sanguinem meum toutm absument. Eodem modo, inquit, ò viri Samii, nihil hic orator nobis amplius nocet. Est enim locuples, quod si hunc interficiendum curaveritis, alii pauperes succedent, qui depeculantes Remp. pecunias omnes vestras publicas consument. [textus II, 195] Sunt autem hujusmodi fabulæ concionibus accommodatæ: atque hanc in se commoditatem habent, quòd arduum est, res gestas, & exempla iis, quæ tractantur similia invenire: fabulas autem, facile est: nam eas ita fingere, sicuti collationes licet; [p. 274] modo quis id, quod simile est, perspicere possit: quod ii facilè faciunt, qui sapientiæ studiis incubuerunt. Ac fabulæ quidem faciliùs excogitantur, sed in deliberationibus exempla longè sunt utiliora: nam quæ futura sunt, plerunque paria, similiaque sunt iis, quæ jam facta sunt. [textus II, 196] Is autem poterit exemplis, tanquam demonstrationibus uti, qui argumentorum copiam non habuerit: nam per ea fides fit. Quod si quis habet argumenta, debet exemplis pro testimoniis uti, quæ tanquam probationes, & conclusiones sint argumentorum. Nam exempla si præponantur argumentis, vim inductionis habent, sed oratoribus inductio non est, nisi paucis admodum locis accommodata. At verò, si postponantur, testimoniorum vim habent; testis autem ubique ad persuadendum aptus est. Atque ideo, cum quis exempla proponit, necesse est, ut multa congerat: quod si proponit; unum satis est [p. 275] nam etiam testis unus, qui probatæ fidei sit, multum adjuvat. Quot igitur sint exemplorum formæ, quomodoque sit eis utendum, & quo tempore declaratum est.