Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Génin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber II, caput XXII, « De sententiis, de earum speciebus, usu, atque utilitate », p. 275-283.

Définition publiée par Élie Génin, le 16 juillet 2021

LIBER II

[...]

Caput XXII. De sententiis, de earum speciebus, usu, atque utilitate.

[textus II, 197] QUOD autem ad sententias dicendas attinet, cum, quid sententia sit, expositum fuerit, simul perspicuum erit, quibus de rebus, quo tempore, quibusque personis conveniat in oratione sententias proferre. [textus II, 198] Sententia igitur est enuntiatio, non quidem singularum rerum, aut hominum, ut qualis sit Iphicrates, verùm generis universi: neque tamen omnium rerum absolutè, generatimque, ut, si quis rectum curvo contrarium esse dixerit, sed earum rerum omnium, quæ ad humanas actiones pertinent, & quas in agendo vel expetimus, vel declinamus. [p. 276] Quare, cum enthymemata nihil aliud ferè sint, quàm argumentationes, si quis in ejusmodi rebus, vel conclusiones, vel principia enthymematum sine argumentatione sumat, erunt sententiæ, qualis est illa;

Quicunque prudens est vir, is ne liberos

Optet suos nimis scientes effici;

hæc quidem est sententia. Quod si quis adjungat causam, & cur ita sit, explicet; jam totum simul erit enthymema: ut,

Nam præter eam, cui applicant se ignaviam,

Parant sibi livorem acerbum civium,

& illa;

Nemo beatus rebus est in omnibus.

rursus illa;

Nemo omnium omninò virorum liber est,

est sententia, sed si jungatur cum sequenti, fiet enthymema.

Fortuna enim aut servus, aut pecunia. [p. 277] [textus II, 199] Quòd si ea est sententiæ natura, quam diximus, necesse est, quatuor esse sententiæ species: vel enim rationem adjunctam habet, vel sine adjecta ratione profertur. Atque illæ rationis, ac probationis egent, quæ vel admirabile quippiam, vel controversum enuntiant. Quæ verò nihil alienum à multorum opinionibus habent, nullius rationis indigent. Ex his quædam sunt, quæ necessariò nullam rationem requirunt; eoque ab omnibus cognoscuntur; ut illa;

Corpus habere benè constitutum optimum est; ut nobis quidem videtur,

in hanc enim sententiam plerique omnes consentiunt. Quædam verò, simul ac enunciantur, perspicuæ sunt eis, qui advertunt: ut illa;

Nemo est amans, qui sempiternè non amat.

Earum autem, quæ rationis egent, aliquæ sunt enthymematis partes; ut illa;

Quicunque, rudens est vir, [p. 278] & quæ sequuntur. Aliquæ verò vim habent enthymematis, unde vocantur enthymematicæ; neque tamen sunt enthymematis partes, quæ quidem etiam magnoperè præcellunt. [textus II, 200] Tales sunt illæ, in quibus ejus, quod dicitur, causa apparet: quemadmodum illa:

Ne immortale odium mortali pectore serves.

nam si quis ita enuntiet:

Ne immortale odium servet,

erit sententia. Id verò, quod adjungitur,

Mortali in pectore,

causam exprimit. Eodem modo etiam illa:

Eum mortalia curare decet, qui mortalis est, non immortalia.

Ex iis, quæ dicta sunt, jam perspicuum est, quæ sententiæ species sint, & quibus rebus singulæ conveniant. [textus II, 201] Quoties enim de illis ambigitur, aut aliquid præter opinionem continent, tunc semper addenda est ratio: sed vel præponere licet rationem, [p. 279] & uti sententia pro conclusione, ut, si quis ita dicat: ego quidem, quoniam declinare invidiam oportet, atque ignaviæ nomen fugere, dico, sapientiæ studiis operam dare non oportere: vel ipsam enuntiare sententiam, deinde rationem addere. Quoties autem non sunt quidem præter opinionem, sed aliquid obscuritatis habent; tunc rotundè, & concinnè ratio est adjungenda. Convenient etiam hujusmodi locis apopthegmata Laconica, & quæ per enigmata proferuntur, ut, si quis idem diceret, quod Stesichorus apud Locrenses dixit, non oportere contumeliosos esse, ne cicadæ humi canant. [textus II, 202] Seniori autem homini potissimùm convenit sententias dicere, atque illi præcipuè, qui magnum rerum usum habeat: indecorum est enim puero sententias dicere, sicuti etiam fabulas comminisci. De iis verò quenquam dicere, quorum ignarus est, stulti, ac rudis ingenii proprium est [p. 280] hujus autem rei signum est, quòd agrestes homines maximè sententias loquuntur, & facilè de requalibet enuntiant. [textus II, 203] Generatim autem aliquid proferre, quod nequaquam generale sit, maximè convenit in conquestione, atque amplificatione: & hoc vel in principio, vel postquam aliquid conclusum fuerit. [textus II, 204] Licebit etiam uti pervulgatis, communibusque sententiis, si causæ nostræ profuerint: nam, quia communes sunt, tanquam omnium consensu probatæ, rectè se habere videntur; ut si quis, adhortetur ad periculum subeundum eos, qui litare non potuerint, & id dicat.

Augurium, ut patriam serves, bellare, secundum est:

& qui concitat inferiores,

Mars est communis;

& qui adhortatur ad filios inimicorum etiam innocentes interficiendos:

Stuleus qui natos, ottiso patre, relinquit.

quædam etiam proverbia vim sententiarum habent, [p. 281] ut illud proverbium; Atticus inquilinus. [textus II, 205] Licetetiam sententias, proferre contra illas, quæ jampridem sunt pervulgatæ, voco autem pervulgatas, ut illa est; Nosce te ipsum, & illa; Nequid nimis. Atque hoc tunc faciendum est; cum vel is, qui dicit, ex ea re melior esse videbitur, vel aliqua perturbatione commotus erit; est autem cum animi perturbatione dictum, ut si quis iratus affirmet, falsum esse, quod se ipsum noscere oporteat. Nam hie inquiet, si se ipsum novisset, nunquam exercitum ducere se dignum esse censuisset. Melior esse videbitur, qui dixerit non esse verum, quod ajunt; ita amare oportere, ut aliquando sis osurus, sed potiùs oportere ita odisse, ut sis amaturus. Sed oportet oratione patefacere, quid ipsi sentiamus. Quod si non contingat, causam addere oportet: ut, si vel ita dicamus. Amare oportet, non quemadmodum ajunt, sed tanquam sis semper amaturus, [p. 282] illud enim alterum insidiatoris est vel hoc modo; nequaquam mihi placere potest id, quod vulgò dicitur, verum enim amicum ita amare oportet, tanquam perpetuò sis amaturus; sed neque illud probo; Ne quid nimis: nam improbos homines supra modum odisse convenit. [textus II, 206] Magnam autem in dicendo utilitatem adferunt sententiæ propter inanem auditorum lætitiam, & opinionem; gaudent enim si quis generatim locutus, eas opiniones tetigerit, quas ipsi figillatim habent. Quod autem dico, clariùs exponam, simul autem perspicuum erit, quomodo ipsas opiniones venari oporteat. Nam sententia, quemadmodum anteà dictum est, generalis est enuntiatio, qui verò audiunt, tunc lætantur; cum id generatim dicitur, quod ipsi anteà in parte verum esse credebant: ut si quis malos vicinos, aut filios improbos habeat, eum fanè probabit, qui dixerit: [p. 283] Nihil est vicinitate molestius: aut,

Nibil stultius, quàm liberos procreare.

Quare diligenter oportet aliqua ratione conjicere, quid sentiant, existimentque auditores, deinde generatim illud enuntiare. Atque hæc quidem una est utilitas, quæ ex sententiis dicendis percipitur. Est etiam altera longè melior, quòd sententiæ moratas orationes efficiunt. Orationes autem mores habere dicuntur, in quibus dicentis sensus appetitur. Quod in omnibus sententiis dicendis accidit, eo quòd qui sententiam dicit, generatim enuntiat, quid ipse de rebus expetendis sentiat. Quare, si bonæ sententiæ suerint, probum etiam oratorem videri faciunt. Atque hæc quidem de sententia, & quid ipsa sit, & quot ejus sint species, & quomodo sit utendum ea, quamque utilitatem habeat, dicta sufficiant.