EVENTUS / ISSUE
LIBER II
[...]
Caput XXIV. De locis, ex quibus vera enthymemata conficiuntur.
[...]
[textus II, 229] Alius locus ab eventu, si idem est, ut etiam eadem esse dicantur ea, à quibus id evenit: ut, quod Xenophanes dicebat, eodem modo impios esse illos, qui dicerent, deos esse natos, atque eos, qui dicerent, deos interire. Nam utroque modo fit, ut aliquando dei non sint, & omninò quod evenit, ex utroque probare oportet, unum, atque idem esse: ut, non enim de Socrate, sed de toto hoc studio judicaturi estis, utrum philosophiæ danda sit opera, nec ne: [p. 306] & terrem, & aquam dare, esse idem, quod servire; & communis pacis fieri participes, idem esse, atque imperatum sacere. Cum autem alterutrum sumi possit, id erit sumendum, quod nobis utile est.