Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. II, "De Figuris Verborum", p 88-108

DE FIGURIS VERBORUM.

Figuræ verborum aliæ sunt tropi, aliæ non sunt tropi. Figuræ quæ sunt tropi, fiunt tantum in verbis translatis, hoc est a sensu sibi proprio, in alienum sensum traductis, ut cum dicimus: lætas segetes; prata rident; geminos duo fulmina belli Scipiadas, etc. Figuræ vero, quæ non sunt tropi, fiunt etiam in verbis propriis, ut cum ait Tullius: O tempora, o mores! Et alio loco: Abiit, excessit, evasit, erupit.

§ I. De Tropis.

Quid est Tropus?

R. Tropus est verbi, vel orationis e propria significatione in alienam immutatio, cum virtute ac dignitate, ut cum dicitur mulus pro stupido; vel laterem lavare, pro frustra laborem suscipere, instar laterem lavantis. Ista porro immutatio sive conversio fit cum virtute ac dignitate; hoc est ad addendum orationi pondus, majoremque illi venustatem et dignitatem conciliandam. Porro tropus sic appellatur à voce græca τρ?πω, verto; ut ad verbum inversionem sonet.

Hæc autem inversio fit multiplici variaque ratione, sed quatuor potissimum modis, unde exsistunt primarii quatuor, nobilissimique Tropi, nempe Metaphora, Metonymia, Synecdoche et Ironia, de quibus sigillatim tractandum est.

I. De Metaphora.

Quid est Metaphora?

R. Metaphora, seu translatio, est tropus, quo vox aliqua, a propria significatione ad alienam transfertur, ob similitudinem. Ut. cum dicitur: homo inflammatus ira, vox illa inflammatus, quæ est ignis propria, transfertur ad hominem, cujus non est propria; sed homo iratus igni similis est aliquo modo, nimirum impetu et vi.

Hunc porro usum ac modum verba transferendi necessitas genuit, cum scilicet verba propria deessent; postea vero delectatio jucunditasque celebravit.

Undenam potissimum ducuntur Metaphoræ?

R. Ex omnibus omnino rebus duci possunt, a divinis, a cœlestibus, ab elementis, meteoris, lapidibus, metallis, plantis, bestiis, hominibus, eorumque operibus: adeo ut non minus late pateat Metaphora quam similitudo, quæ a re qualibet duci potest.

Metaphora ducitur, 1. a divinis, ut apud Ciceronem, deus ille noster Plato.

2. Ab elementis, velut, ira incensus, le torrent des passions.

3. E plantis et arboribus. Ita Cicero:

Virtus est una altissimis defixa radicibus, quæ nulla unquam vi labefactari potest.

4. A rebus arte manuque factis. Sic a Cicerone curia vocatur templum sanctitatis, ara sociorum, portus omnium gentium.

5. Ab homine, velut, la fureur des flots.

Omnes Metaphoræ ad quatuor capita a Quintiliano commode revocantur. Nam verbum transfertur:

1. Vel a re animata ad rem aliam animatam, ut cum Esther Assuerum vocat leonem:

Accompagne mes pas

Devant ce fier lion qui ne te connait pas.

2. Vel a re inanima ad rem inanimam: le frein des lois.

3. Vel a re inanima ad rem animatam, ut cum ait Catullus:

O qui flosculus es juvenculorum.

4. Vel denique a re animata ad rem inanimam, quod genus: les colères de l’Océan; aut cum Virgilius ait:

 ...Pontem indignatus Araxes.

Hoc quartum genus præcipuam quamdam venustatem habet, quod rebus inanimis sensuque carentibus vitam damus.

Quid vitandum in Metaphora.

Quænam Metaphoræ dicuntur vitiosæ?

R. Vitiosæ dicuntur Metaphoræ, 1. si humiliores sint ac sordidæ; ob eam causam Horatius notavit versum illum cujusdam M. Furii Bibaculi (Sat. II, 5):

Jupiter hibernas cana nive conspuit Alpes.

Hæc tamen laudatur:

Tout ce qu’on dit de trop est fade et rebutant;

L’esprit rassasié le rejette à l’instant. Boil.

2. Si duriores, vel longius accersitæ, vel quæ rem nimis amplificant, velut:

O rois, ô familles tronquées,

Brusques écroulements des vieilles majestés!

O calamités embusquées!

Au tournant des prospérités!

V. Hugo; (Voix intér.)

3. Si nimis poeticæ, ut si orator dicat cum Virgilio, volucres pennis remigare, vel si cum Horatio dicat de Euro:

Per siculas equitavit undas.

Neque enim quæcumque poetis licent, ea omnia oratoribus licere existimandum est.

4. Si immoderata sit earum coacervatio: nam ut modicus tropi illius usus maximopere delectat, ita immodicus non parum affert satietatis atque fastidii, et in ænigma transit, aut in allegoriam.

5. Denique vitiosa est Metaphora, quæ sibi non constat, res nimirum omnino dissimiles inter se conjungendo. Quippe, ut docet Fabius, «id in primis est custodiendum ut quo ex genere cœperis translationes, hoc desinas. Multi enim cum initium a tempestate sumpserint, incendio, aut ruina finiunt; quæ est inconsequentia rerum fœdissima.» Scimus tamen diversas omnino Metaphoras eleganter sæpe fuisse conjunctas a Virgilio, ab Horatio, a Cutullo, etc. Sic triplex est Metaphora in duobus hisce versibus Horatii:

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

Si modo culturæ patientem commodet aurem.

Prima est de feris, quæ proprie mansuescunt et cicurantur; altera est de fructibus, qui acerbi sunt et proprie mitescunt; tertia est ab agris quorum propria est cultura.

De Allegoria.

Quid est Allegoria?

R. Allegoria est Metaphor continuatio, seu Figura, qua aliud verbis dicitur, aliud re ipsa intelligitur.

Hujusmodi est insignis illa Ciceronis in Pisonem Allegoria:

Neque tam fui timidus, ut qui in maximis turbinibus ac fluctibus, reipublicæ navem gubernassem, salvamque in portu collocassem, frontis tuæ nubeculam, aut collegæ tui contaminatum spiritum perhorrescerem. Alios ego vidi ventos; alias prospexi animo procellas; aliis impendentibus tempestatibus non cessi, sed unum me pro omnium salute obtuli.

In illo exemplo verba propria translatis mixta sunt; aliquando translata sunt Allegoriæ verba omnia, ut in hac omnibus nota Horatii ode allegorica de bello civili, lib. I, od. 12:

O navis, referent in mare te novi

Fluctus: o quid agis? fortiter occupa

Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus

Et malus celeri saucius Africo

Antemnæque gemant; ac sine funibus

Vix durare carinæ

Possint imperiosius

Æquor? Non tibi sunt integra lintea, etc.

In hac eximia Allegoria, navim pro Republica; fluctus pro civili bello; portum pro pace concordiaque; remigium pro militibus; nautas pro magistratibus; malum pro præcipuis ducibus usurpat Horatius, et ab initio ad finem egregie sibi constat, quod in Allegoria præcipuum est.

II. De Metonymia.

Quid est Metonymia?

R. Metonymia fit quatuor potissimum modis:

1. Cum causa, vel quasi causa, ponitur pro effectu, et cum rerum inventor et auctor usurpatur pro rebus ipsis, quas invenit: ut Mars pro bello, Cicero aut Virgilius, pro scriptis illorum; dux, pro exercitu. Sic Virgilius Æneid. lib. VIII, v. 180:

Onerantque canistris

Dona laboratæ Cereris, Bacchumque ministrant.

Ibi Ceres est pro pane, et Bacchus pro vino.

Item cum possessor usurpatur pro re possessa, ut cum ait Virgilius Æn. lib. II:

Jam proximus ardet

Ucalegon.

Hoc est domus Ucalegontis.

Huc refer Metonymiam qua ponitur nomen abstractum (causa formalis) pro nomine concreto, velut consoler la douleur, etc.

2. Fit Metonymia cum sumuntur effecta pro causis, ut scelus pro scelerato ipso; ita Comicus:

                Ubi est scelus ille qui me perdidit?

Sa main désespérée

M’a fait boire la mort dans la coupe sacrée.

Marmontel.

La mort, id est, le poison.

Huc pertinet Metonymia qua id, quod proprium est effectui, tribuitur causæ; et hoc poetis valde familiare est: ita timor dicitur fugax, mors dicitur pallida, morbi dicuntur pallentes; quia fuga est effectus timoris, et pallor est effectus morborum et mortis. Sic Horatius:

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turres.

Sic Virgilius:

Pallentes habitant Morbi, tristisque Senectus.

3. Fit Metonymia, cum res quæ continet, usurpatur pro re contenta, ut Roma pro Romanis, cœlum pro cœlestibus, terra pro terræ incolis.

4. Cum signum usurpatur pro re significata: ut toga pro pace; fasces pro magistratu. Ita Cicero in Pisonem:

Cedant arma togæ, concedat laurea linguæ.

III. De Synecdoche.

Quid est Synecdoche?

R. Synecdoche est tropus apud oratores æque ac poetas valde usitatus et tritus. Fit autem tribus modis:

1. Cum pars ponitur pro toto, v. g. mucro, pro ense; tectum, pro domo; puppis, vel carina, pro navi integra. Ita Virgilius Æneid. II:

Non anni domuere decem, non mille carinæ.

Est autem carina ima pars navis. Sic etiam hominis anima sæpe usurpatur pro homine ipso; ita Tullius: Vos meæ carissimæ animæ, sæpissime ad me scribite. Eodem refer vulgares illas locutiones quibus Unus accipitur pro Pluribus, ut cum dicit Virgilius: Hostis habet muros.

2. Fit Synecdoche, cum totum usurpatur pro parte; ut in hoc decantato Virgilii versu:

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.

Et rursum Æneid. XII:

Fontemque ignemque ferebant.

Ubi fons accipitur pro parte fontis. Huc pertinet etiam cum Plures usurpantur pro Uno; ut cum ait TulIius: Nos populo imposuimus, et oratores visi sumus; licet de se tantum loquatur.

3. Synecdoche fit, cum materia, ex qua facta res est, accipitur pro re ipsa: v. g. ferrum, pro gladio; pinus, pro navi; argentum pro pecunia, quæ fit ex argento.

4. Denique fit Synecdoche cum vel species sumitur pro genere, vel genus pro specie, ut Eurus vel Aquilo, pro quolibet vento; Sabellicus sus, pro quolibet sue; Myrtoum vel Carpathium mare, pro mari quocumque. Sic Maro:

Dentesque Sabellicus exacuit sus.

Contra vero genus usurpabitur pro specie, si dicatur cum Virgilio Ales pro Aquila:

Prædamque ex unguibus ales

Projecit fluvio.

IV. De Ironia.

Quid est Ironia?

R. Ironia, quæ Socrati adeo fuit in deliciis, est Figura qua aliud plane dicimus quam verba ipsa significare videntur, Quando v. g. quempiam simulata laudatione salse ac ingeniose perstringimus; nimirum aliud aperte dicendo, aliud vero innuendo: unde recte vocatur a Quintiliano, diversiloquium, dissimulatio et illusio, ut sonat græca ipsa Ironiæ vox.

Eximia est Ciceronis Ironia in Miloniana:

Sed stulti sumus, inquit, qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmetipsos cum Publio Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: Clodii mortem æquo animo ferre nemo potest; luget senatus; mœret equester ordo; tota civitas confecta senio est; squallent municipia; afflictantur coloniæ; agri denique ipsi tam beneficum, tam singularem, tam mansuetum civem desiderant.

Boileau (Sat. 9) utitur quoque Ironia:

Puisque vous le voulez, je vais changer de style

Je le déclare donc: Quinault est un Virgile;

Pradon comme un soleil en nos ans a paru,

Pelletier écrit mieux qu’Ablancourt et Patru;

Cotin, à ses sermons traînant toute la terre, 

Fend les flots d’auditeurs pour aller à sa chaire.

Intelligitur autem Ironia vel ex ipsa re quæ dicitur; vel ex amara quadam vocis inflexione, ut si dicas: O præclarum ovium custodem lupum; vel adhibitis hujusmodi vocibus, scilicet, nimirum, nempe, credo, etc. velut apud Terentium: Id populus curat scilicet. Sic quoque Molière: Géronte: Cinq cents écus! N’a-t-il point de conscience? – Scapin: Vraiment, oui, de la conscience à un Turc!

Quis est usus Ironiæ?

R. 1. Sæpe urget cum vi et irrisione adversarii.

2. In summis affectibus adhibetur,:in ira, in indignatione, aliquando etiam in desperatione. Sic Orestes apud Racine (Andromaque):

Grâce aux dieux! mon malheur passe mon espérance!

Oui, je te loue, ô ciel! de ta persévérance!

Appliqué sans relâche au soin de me punir,

Au comble des douleurs tu m’as fait parvenir;

Ta haine a pris plaisir à former ma misère.

J’étais né pour servir d’exemple à ta colère,

Pour être du malheur un modèle accompli.

Eh bien! je meurs content, et mon sort est rempli.

3. Quandoque laudi velut condimento est, et vocatur Asteismus. Sic. Boileau (Ep. 8):

Grand roi, cesse de vaincre, ou je cesse d’écrire.

4. Ironia, quæ ambigua voce continetur, præcipuum quemdam Ieporem ac venustatem habet; velut:

Quis neget Æneæ magna de stirpe Neronem?

Sustulit hic matrem; sustulit ille patrem.

V. De quibusdam aliis Tropis.

Qui sunt alii Tropi præcipui?

R. Sunt Metalepsis, Antonomasia, Syllepsis et Hyperbole.

Quid est Metalepsis?

R. Est metonymiæ quoddam genus, quo aliquid ponitur, ut intelligatur aliud quod vel antecedit, vet sequitur; velut apud Virgilium:

Post aliquot, mea regna videns mirabor, aristas.

Per aristas messis intelligitur, et per messem annus.

Item apud Racinium:

Burrhus. Elle va donc bientôt pleurer Britannicus?

ron. Avant la fin du jour je ne le craindrai plus.

Scilicet: Britannicus mourra donc bientôt? Il mourra avant la fin du jour.

Quid est Antonomasia?

R. Est quædam synecdoche, qua nomen proprium communi, vel commune proprio substituitur; velut Orator romanus pro Cicerone: un Néron, pro un prince cruel.

Quid est Syllepsis?

R. Syllepsis a nonnullis vocatur metaphora quæ sensum translatum simul et proprium exhibet, velut:

Sardois videar tibi amarior herbis. Virg.

Je souffre tous les maux que j’ai faits devant Troie;

Vaincu, chargé de fers, de regrets consumé,

Brûlé de plus de feux que je n’en allumai. Rac.

Quid est Hyperbole?

R. Est tropus quo rem extra verum aut exaggeramus, aut attenuamus; ita affectum potius quam rem, ut est, exprimimus; velut: un torrent de larmes. En exemplum:

Le ciel avec horreur voit ce monstre sauvage,

La terre s’en émeut, l’air en est infecté,

Le flot qui l’apporta recule épouvanté. Rac. (Phèdre.)

§ II. De Figuris verborum proprie dictis seu quæ non sunt Tropi.

Quid sunt Figuræ verborum proprie dictæ?

R. Eæ sunt quæ sic in verbis continentur, ut mutatis illis, Figura tollatur: velut hæc sententia, amantes sunt amentes, est Figura verborum, quia periret Figura, si pro amentes dicas stulti, aut aliud simile. Sed est Figura sententiæ, si quis patriam inducat loquentem, aut si utaris similitudine; quia quæcumque demum hic usurpes verba, aut quocumque ea colloces ordine, manet Schema.

Quot modis fiunt Figuræ verborum?

R. Fiunt tribus potissimum modis: 1. per adjectionem, 2. per detractionem, 3. per similitudinem.

I. Figuræ per adjectionem.

Quænam verborum Figuræ fiunt per adjectionem?

R. Octo præcipuæ, nimirum Repetitio, Conversio, Complexio, Conduplicatio, Gradatio, Synonymia, Traductio, Polysyntheton.

Quid est Repetitio?

R. Est Figura, in qua ab eodem vocabulo sæpius inchoatur oratio, ut I Catilinaria:

Nihilne te nocturnum præsidium palatii, nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi Senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?

                                                      Rome, l’unique objet de mon ressentiment!

                                                      Rome, à qui vient ton bras d’immoler mon amant!

                                                      Rome, qui t’a vu naître et que ton cœur adore!

                                                      Rome enfin, que je hais parce qu’elle t’honore!

Corn. Horace.

Quid in Repetitione cavendum est?

R. Valet mirum in modum in exaggerandis virtutibus ac vitiis, estque Schema plane venustum. Sed quia statim incurrit in oculos, propterea non est diutius continuandum; sed satius est ut aliorum Schematum admistione temperetur.

Quid est Conversio?

R. Est Figura Repetitioni prorsus contraria, in qua sæpius eodem vocabulo clauditur oratio, ut in Antonium:

Doletis tres exercitus P. R. interfectos? interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives? eos quoque vobis eripuit. Antonius. Auctoritas hujus ordinis afflicta est? afflixit Antonius.

J’entends parler de patriotisme, d’invocations du patriotisme! Ah! ne prostituez pas ces mots de patrie et de patriotisme. Mirabeau.

Quid est Complexio?

R. Est Figura quæ Repetitionem simul et Conversionem complectitur, cum nimirum ab eodem verbo, vel ab iisdem verbis incipiat, atque claudatur. Ita Tullius:

Quis legem tulit? Rullus. Quis majorem partem populi suffragiis privavit? Rullus. Quis comitiis præfuit? Rullus.

On juge selon l’esprit du monde; on agit, on se gouverne selon l’esprit du monde; le dirai-je? on voudrait servir Dieu selon l’esprit du monde. Bourd.

Quid est Conduplicatio?

R. Est ejusdem vocabuli, vel plurium iteratio, sive initio orationis, sive in fine, sive alibi. Ut cum ait Mnestheus, socios adhortans, Æn. V: 

Nunc, nunc insurgite remis

Hectorei socii.

Et libro nono cum clamat Nisus:

            Me me, adsum qui feci; in me convertite ferrum,

O Rutuli: mea fraus omnis.

Rompez, rompez tout pacte avec l’impiété. Rac.

Quid est Gradatio?

R. Gradatio, sive Κλ?μαξ, est Figura, qua per quosdam quasi gradus vel ascenditur ad summum, vel descenditur ad infimum; quale est illud Ciceronis in Catilinam:

Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modo non audiam, sed etiam non videam, planeque sentiam.

Magnum est enim quidquid agat Catilina, scire Ciceronem; majus, quidquid moliatur; longe maximum, quidquid etiam cogitet.

Je le ferais encor si j’avais à le faire,

Même aux yeux de Félix, même aux yeux de Sévère,

Même aux yeux du sénat, aux yeux de l’empereur.

Corn. Ployeucte.

Vous voulez qu’un roi meure, et pour son châtiment

Vous ne donnez qu’un jour, qu’une heure; qu’un moment.

Rac. Androm.

Gradatio proprie ?λ?μαξ dicitur, et est Figura verborum, cum voces ultimæ cujusque gradus primæ sunt sequentis, velut:

Tribulatio patientiam operatur; patientia probationem; probatio vero spem; spes autem non confundit. (Rom. 5.)

Quid est Synonymia?

R. Est verborum idem ferme significantium coacervatio, ad rei magnitudinem demonstrandam, ut in Miloniana:

An vero vos soli ignoratis? vos hospites in hac urbe versamini? vestræ peregrinantur aures, neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur?

Je vais vous mander la chose du monde la plus étonnante, la plus surprenante, la plus merveilleuse, la plus miraculeuse...vignÉ.

Quid est Traductio?

R. Traductio, seu Polyptoton, ut aiunt Græci, est variata casibus, aut generibus, aut modis, aut temporibus, ejusdem vocabuli repetitio; ut cum ait Tullius pro Archia:

Pleni sunt omnes libri, plenæ sapientium voces, plena exemplorum vetustas.

Vel cum ait Ovidius:

Spectatum ornatæ veniunt, spectentur ut ipsæ.

Je le craindrais bientôt, s’il ne me craignait plus. Rac.

Et le combat cessa faute de combattants. Corn.

Quid est Polysyntheton?

R. Polysyntheton, seu, ut alii malunt, Polysyndeton est Schema conjunctionibus abundans, ut: Et justitia, et liberalitate, et fortitudine ceteros omnes imperatores superavit.

On égorge à la fois les enfants, les vieillards,

Et la sœur et le frère,

Et la fille et la mère,

Le fils dans les bras de son père. Rac.

 

II. De Figuris per detractionem.

Quot sunt Figuræ quæ fiunt per detractionem?

R. Tres: Reticentia, Adjunctio, et Disjunctio.

Quid est Reticentia?

R. Est Figura quæ fit, quando verbum aliquod subauditur, ut cum ait Tullius in Verrinis:

Hunccine hominem? hanccine impudentiam? hanccine audaciam? Supple feremus.

Ainsi dit, ainsi fait: les mains cessent de prendre,

Les bras d’agir, les jambes de marcher. La F.

Quomodo fit Adjunctio?

R. Fit Adjunctio quando uni verbo plurima nomina substantiva respondent. Ita Cicero:

Vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia.

La poésie ne fait pas agir et parler l’homme comme l’enfant, la femme comme l’homme, le roi comme le berger; et la peinture ne donne ni la même expression, ni les mêmes attitudes à ceux-ci et à ceux-là. Bonald.

Quomodo fit Disjunctio?

R. Disjunctio, seu Dissolutio fit, quando conjunctiones et particulæ tolluntur, ut incitatior feratur oratio. Ita Tullius:

Hæc studia (litterarum) adolescentiam alunt, senectutem oblectant; secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent; delectant domi, non impediunt foris; pernoctant, nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

Français, Anglais, Lorrains, que la fureur assemble,

Avançaient, combattaient, frappaient, mouraient ensemble.

Volt.

 

III. De Figuris per similitudinem.

Quot sunt Figuræ per similitudinem?

R. Tres in primis numerantur, nempe Paronomasia, similiter cadens, et similiter desinens.

Quid est Paronomasia?

R. Paronomasia, seu Annominatio est Figura, qua voces pene similes ac colludentes usurpantur in sensu dissimili; ut cum ait Tullius ad Atticum: «Consul ipse parvo animo et pravo; facie magis quam facetiis ridiculus et alibi: «Ex aratore factus orator.»

Græcis quoque usitata est Paromasia, ut apud Herodotum lib. 2: παθ?ματα, μαθ?ματα, Quæ nocent, docent.

Delectat in primis, et ferit hoc Schema, si parce, ac in loco adhibeatur, et sententiarum gravitate sustentetur. Si vero frigidas allusiones, ut non raro sit, venetur orator, ineptus nimirum erit et putidus.

Quid est similiter cadens?

R. Est vocabulorum per eosdem casus aut per eadem tempora consensus quidam et quasi concentus; ut cum ait Cicero:

Quid tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, littus ejectis?

Ubi vides quatuor nomina in dativo plurali posita.

A quelques-uns, l'arrogance tient lieu de grandeur; l'inhumanité, de fermeté; et la fourberie, d'esprit.

                                                      La Bruyère.

Quid est similiter desinens?

R. Fit cum orationis vel membra, vel articuli eodem modo terminantur, ut apud Quintilianum:

Ejusdem non est et facere fortiter, et vivere turpiter.

Ita Cicero Pompeium laudans:

Bellum extrema hyeme apparavit, ineunte vere suscepit, media æstate confecit.

Hanc Figuram Bourdaloue frequentat; velut:

Bien loin de nous ralentir, nous nous porterions à des excès qu'il faudrait modérer. Ni divertissement, ni plaisir, ni jeu qui nous dissipât; ni spectacle, ni compagnie, ni assemblée qui nous attirât; ni espérance, ni intérêt qui nous engageât; ni passion, ni liaison, ni attachement qui nous arrêtât.

                                                                                             (Pensée de la mort.)

Cavendum est ne similiter cadentibus et desinentibus ad nauseam usque abutamur; quale hoc esset:

Amatrices, adjutrices, præstigiatrices fuerunt.

 

IV. Appendix de Transitione.

Quid est Transitio?

R. Transitio, quam alii Figuram esse volunt; alii cum Fabio negant, est orationis quidam nexus, quo fit ut apte copulata inter se illius membra concinne cohæreant, et unum quasi corpus efficiant.

Quot sunt Transitionis genera?

R. Duo: Transitio enim vel est perfecta, vel imperfecta. Transitio perfecta ea est qua breviter monemus quid dictum sit, et quid dicendum restet: cusjusmodi est ista pro lege Manilia:

Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam.

Transitio imperfecta ea est, qua alterum tantum eorum exprimitur; ut in hoc Ciceronis pro Roscio:

Age nunc illa videamus, judices, quæ consecuta sunt.

Utriusque indiscriminatim generis selecta ex Tullio præsertim afferemus exempla; quoniam videmus in inveniendis hujusmodi Transitionibus solere Tirones non mediocriter laborare.

I. In transitionibus orator modo suarum dumtaxat sententiarum ordinem exponit, idque aut simplici enuntiatione, velut:

1. Satis mihi multa verba fecisse videor, quare hoc bellum esset genere ipso necessarium, magnitudine periculosum: restat ut de imperatore ad id bellum deligendo, ac tantis rebus præficiendo dicendum esse videatur. - 2. Satis multa de turpitudine; dicam deinceps, quod proposui, de periculo. - 3. Uni epistolæ respondi; venio ad alteram. - 4. De exordio satis dictum est; deinceps ad narrationem transeamus. - 5. Quod ad definitiones hactenus; reliqua videamus. - 6. De statutis diebus dixi; nunc de annalibus dicam. - 7. Hæc de hero; quod sequitur, de pecorc. - 8. De multitudine quoniam, quod satis est, admonui; de obscuritate pauca dicam. - 9. Hactenus de principe: quod sequitur demonstro.

Aut brevi adjecta ratione:

10. Tempus est ad ceteras partes orationis proficisci: deinceps igitur de dispositione dicamus. - 11. Atque ut inde oratio mea proficiscatur, unde hæc omnis causa ducitur... 12. Atque ut facilius intelligere possitis, Judices, quæ facta sint, indigniora esse quam hæc sunt, quæ diximus; ab initio res quemadmodum gesta sit, vobis exponam. - 13. Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditemur...

II. Modo rerum etiam convenientiam aperit, notando alias esse aliis majores vel minores, similes vel secus, etc., velut:

1. Sed nimis multa de nugis; ad majora veniamus. - 2. Verum ubi testimonia adsunt, nihil opus est verbis. - 3. Audistis gravissima; audite nunc graviora. - 4. Magna sunt hæc, vel potius maxima: jamvero quanto majus videbitur... - 5. Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antonii rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. - 6. Sed hæc robustioris improbitatis scelera omittamus: loquamur potius de iniquissimo genere levitatis. - 7. Sed. hæc vetera: illud recens, Cæsarem meo consilio interfectum. - 8. Atque hæc oblectationis, illa necessitatis. - 9. Jamvero ista notiora, quanto se opere custodiant bestiæ. - 10. Sed hæc privatim: quæ publice gesta sunt, videamus.

III. Transitiones sæpe concludunt aliquid, aut proponunt, aut ostendunt vim sequentis argumenti, aut petunt attentionem; hoc modo:

1. Hæc mihi fere in mentem veniebant, quæ dicenda putarem de natura Deorum. - 2. Quibus rebus expositis, satis docuisse videor, hominis natura quanto omnes anteiret animantes. - 3. Itaque fateamur nihil esse difficilius... - 4. Jam quantum est illud, quod in occupationibus summis nunquam intermittis studia doctrinæ. - 5. Accipite nunc aliud ejus facinus nobile, et multis locis sæpe commemoratum, et ejusmodi ut in uno omnia maleficia inesse videantur. Invenietis id facinus natum a cupiditate, auctum per stuprum, crudelitate perfectum et conclusum. - 6. Ad ejus tribunatum, qui ad sese jamdudum vocat, et quodam modo absorbet orationem meam, contento studio cursuque veniamus. - 7. Longa est oratio, multæque rationes, quibus doceri potest - 8. Sed arrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. - 9. Quæstura illius demonstrata, reliqua attendite. - 10. Hic, hic, Auditores, animos ad insignis facti memoriam sempiternam erigite.

Aut aliquam excusationem habent, aut præmunitionem:

11. Illud tamen, quanquam ad exitum festinet oratio, prætermittere nullo modo possum. - 12. Intelligo quam scopuloso difficilique loco verser. - 13. Nolo in hac re multus videri. - 14. Vereor ut hoc, quod dicam, perinde intelligi auditu possit, atque ego ipse cogitans sentio.

IV. Figuris frequenter ornantur, ut prætermissione:

1. Plura de illo archipirata dixi, quam volui; et tamen ea, quæ certissima sunt, hujus criminis argumenta prætermisi. - 2. Multa hujusmodi proferre possem: genus ipsum videtis. - 3. Multa prætereunda sunt, et tamen multa dicuntur. - 4. Sinite me illa minora ac quotidiana prætermittere. - 5. Verum hæc missa facio: illud quæro. - 6. Nihil jam dico de isto scelere... - 7. Postularet hic locus ut dicerem de...

Item correctione, concessione, reticentia, interrogatione, metaphora, optatione, etc.

8. Sed quid ego longinqua commemoro? - 9. Sed quid ego his argumentis utor, quasi res dubia, aut obscura sit? - 10. Sed quid ego hæc aut tam levia, aut tam minima recordor? - 11. Sed hæc utcumque ferenda: hoc vero quis ferat? - 12. At etiam ausus esQuid autem est quod tu non audeas? - 12. Sed jam satis multa de causa, extra causam etiam nimis fortasse multa. Quid restat, nisi ut orem obtesterque vos, Judices, ut misericordiam tribuatis fortissimo viro? - 13. Quid loquar, quanta ratio in bestiis apparet? - 14. Sed quoniam emersisse jam e vadis, et scopulos prætervecta videtur oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus ostenditur. - 15. Utinam vero mihi satis esset ad dicendum vel facultatis, vel temporis!

V. Sæpe breviorum Transitionum commodior est usus, velut:

His adde; Accedit his; Huc accedit quod; Huc pertinet; Eodem pertinet; Jam vero quid dicam; Age vero explicemus nunc; His simillimum est; Postularet hic locus ut dicerem; Restat ut dicam; Nunc vero superest; Ex quo debet intelligi; Quid quod ausus est etiam? Omitto domesticas tuas sordes; Nam illud quid attinet commemorare; Ita est quemadmodum dixi.