Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Génin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber II, caput XXVI, « De solutione singulorum enthymematum », p. 323-328, et liber III, caput XV, « De arte crimina adversario objiciendi, & objecta dissolvendi », p. 416-420, et caput XVII, « De confirmatione », p. 433-435.

Définition publiée par Élie Génin, le 17 juillet 2021

LIBER II

[...]

Caput XXVI. De solutione singulorum enthymematum.

[textus II, 254] DUOBUS autem modis argumentationes dissolvuntur, vel contra argumentando, vel reprehendendo. Perspicuum est autem ex iisdem locis in contrariis partibus disputandi facultatem suppeditari; nam argumentationes ex probabilibus ducuntur: verùm probabilia fæpè sunt inter se contraria [p. 324] [textus II, 255] Reprehensiones verò (sicut in Topicis traditur) quatuor modis adferuntur: vel enim ab ipsa re, vel à simili, vel à contrario, vel à rebus judicatis. Dico autem ab ipsa re, ut, si quis concluserit, amorem esse bonum, duobus modis adfertur reprehensio: vel generatim, atque universè, cum quis dicit, omnem indigentiam esse malam: vel sigillatim, atque ex parte, quoniam vulgò non diceretur Caunius amor, nisi etiam amores quidam essent improbi. In contrariis adfertur reprehensio, ut, si conclusum sit, à bono viro cunctos amicos beneficiis accumulari. Sed neque improbus (dicet aliquis) cunctos amicos incommodis afficit: in similibus autem, ut, si conclusum sit, eos, qui injuriam acceperunt, semper odio prosequi: sed neque ii, qui beneficium acceperunt, semper diligunt. Res verò judicatæ sumuntur à præclaris, & illustribus viris; ut, si quis conclusit, [p. 325] ebriis ignosci oportere, quoniam imprudentes peccant, adfertur reprehensio; non igitur esset Pittacus laudandus, qui majores pœnas in suis legibus proposuit, si quis ebrius peccasset. [textus II, 256] Et quoniam ea, ex quibus enthymemata fiunt, quatuor numero sunt, probabile, exemplum, indicium, signum; nam enthymemata, quæ constant ex eis, quæ plerunque ita fiunt, vel fieri videntur, ea sunt ex probabilibus. [textus II, 257] Quæ autem inductione constant, ex uno simili, vel pluribus, hoc est, cum quis, posito generali, vult illud ex singulis probare, sunt ab exemplo; quæ verò constant ex necessario signo, sunt ab indicio: [textus II, 258] Quæ denique fiunt vel ex generali signo, vel singulari, sive illud verum sit, sive non, sunt à signo, sed probabile non semper verum est, licet plerunque fiat: perspicuum est, [p. 326] nos hujusmodi enthymemata semper evertere posse, atque illis occurrere: quæ reprehensio erit quidem apparens, non tamen semper vera: nam qui occurrit, non ideò refellit, quia non sit probabile, sed quia non sit necessarium. Atque ideò propter fallacem hanc concludendi rationem argumentis magis abundat defensor, quàm accusator; quoniam accusator verisimilibus utitur ad probandum. Sed non idem est; solvere aliquod argumentum, quod non sit verisimile, & quod non sit necessarium: quod enim plerunque fit, semper refelli potest; aliter non esset verisimile, sed sempiternum, & necessarium. Judex autem existimat, cum ita refutatum sit, aut non esse verisimile, aut nihil ad judicium suum pertinere: sed fallaci conclusione decipitur, (ut diximus) neque enim oportet ipsum tantùm ex necessaries judicare, sed etiam ex similibus: [p. 327] & hoc est, quod dicitur, æquissima sententia judicare. Non igitur satis est, si defensor docuerit, non esse necessarium, sed oportet, ut ostendat etiam non esse verisimile. Hoc autem fiet, si in reprehensione docuerit, rem plerunque aliter fieri solere. Potest autem duobus modis adferri reprehensio: vel à tempore, vel à rebus. quod si utrunque conjungatur, tunc erit firmissima: nam si plerunque res ita sit, hoc erit magis verisimile. Reprehenduntur etiam signa, & argumenta, quæ à signis ducuntur, etiam si extent, apertaque sint, quemadmodum anteà dictum est: nam in Analyticis declaratum est, nullum signum vim habere concludendi: Atque etiam exemplorum eadem reprehensio est, quæ verisimilium: nam, si unum tantùm proferre poterimus aliter factum, soluta est argumentatio; quoniam non est necessaria, quamvis & plura, & sæpiùs aliter facta fuerint. [p. 328] At verò, si plura fuerint, & sæpiùs eodem modo facta, contendendum est, id, de quo agitur, vel non esse simile, vel non similiter factum, vel denique aliquo modo ab aliis differre. [textus II, 259] Indicia verò, & propriæ notæ argumenta nequaquam in eo reprehendi possunt, quòd non rectè concludant, quod ex iis, quæ dicta sunt in Analyticis, perspicuum est. Restat igitur, ut demonstremus, id non esse verum, quod dicitur. Quod si certum est esse verum, & esse propriam rei notam, nullo modo labefactari potest; jam enim omnia demonstratione clara sunt.

 

[...]

LIBER III

[...]

Caput XV. De arte crimina adversario objiciendi, & objecta dissolvendi.

1 [textus, III 112] DE criminatione id primò dicendum, quæ valent ad delendam ex animis malam existimationem, eadem etiam ad crimina depellenda: nihil enim refert, utrum alicujus sermone sit excitata illa opinio, nec ne: [p. 417] quare hoc generatim prodest. [textus, III 113] Alius modus est, ut ita criminationi occurramus, sicut in judicio illis, de quibus arguimur, vel non esse factum, vel non esse perniciosum, vel non illi, vel non tàm magnum esse, vel non iniquum, vel non magnum, vel non turpe, aut rem esse pusillam: nam de rebus hujusmodi solet esse controversia, quemadmodum Iphicrates contra Nausicratem: dixit enim se fecisse, quod ille dicebat, atque etiam læsisse; nihil tamen iniqui se commisisse. [textus, III 114] Vel, si quid injustè factum est, id compensare hoc modo. Si detrimentum attulit, at fuit honestum: si molestum, at utile, vel aliquid hujusmodi. [textus, III 115] Alius modus est, cum dicimus, aut errorem fuisse, aut fortunæ culpa evenisse, aut necessitate, quemadmodum Sophocles se tremere dixit, non, ut calumniator objecerat, quo senex videretur, sed necessariò: non enim sua sponte ad annos octaginta pervenisse. [p. 418] Licet etiam finem, cujus gratia factum est aliquid, commutare: ut lædere nolebat, sed aliud efficere: & non hoc studebat, quod calumniator ait, sed accidit, ut is læderetur: esset autem odio dignus, si id efficere studuisset. [textus, III 116] Alius modus est, cum advertitur: an is, qui calumniatur, in eadem culpa sit hoc tempore, vel anteà fuerit vel ipse, vel aliquis ex ejus propinquis. Alius modus, si illi comprehenduntur in illa criminatione, quos omnes fatentur, non esse criminationi obnoxios, ut: Si purus est adulter; ergo etiam hic, atque ille. [textus, III 118] Alius modus, si alios falsò insimulavit, vel alius eosdem: Vel sine criminatione alicujus tales existimabantur, quales ipse nunc: qui tamen non culpæ affines esse reperti sunt. Alius modus si criminantem recrimineris: nam absurdum est, si ille dignus est, cui non credatur, ut ejus oratio fidem faciat. [textus, III 119] Alius modus, si jam factum est judicium, [p. 419] quemadmodum Euripides contra Hygiænontem in causa, quæ antidosis dicebatur, cum accusaretur tanquam impius quòd carmen illud fecisset:

Juravi lingua, mentem injuratam gero;

quòd juberet pejerare. Dixit enim eum injustè facere, qui judicia ex certamine Liberi patris in forum adduceret; se enim ibi rationem jam reddidisse, aut redditurum, si ibi vellet accusare. [textus, III 120] Alius modus, si calumniam ipsam vituperes, & ostendas, quàm grave malum sit, quoniam judicia commutat, ac perturbat. Communis locus ambobus est, signa commemorare: ut in Teucro Ulysses ait, Teucrum esse Priamo sanguine conjunctum: quoniam Hesione Priami soror fuit; ille verò dixit, patrem suum Telamonem Priamo hostem fuisse, neque speculatores indicassi. [textus, III 122] Alius modus accusatoris proprius, si paulum laudet, [p. 420] ut graviùs. & diutiùs vituperet, &, si quod magnum est, breviter transeat, vel, si multa bona proponat, deinde unum, quod ad causam faciat, cirmen proferens, vituperet. Tales enim sunt maximè artificiosi, atque iniquissimi calumniatores, qui in rebus bonis adversarium lædere conantur; cum ea malo permisceant. [textus, III 123] Illud verò commune est, & crimen inferenti, & depellenti, quoniam fieri potest, ut eadem res pluribus de causis facta sit; qui criminatur, eam depravare debet, atque in deteriorem partem inflectere: contrà, qui crimina dissolvit, in meliorem partem trahere; ut, quòd Diomedes socium elegerit Ulyssem, ideò factum esse, quoniam optimum eum Græcorum existimabat: imò verò, dicet alius, quia solùm eum tanquam ignavum, ac imbellem, sibi non fore æmulum judicabat. Ac de criminatione quidem hæc dicta sint.

 

[...]

Caput XVII. De confirmatione.

[...]

[textus, III 151] Ex argumentis verò, quæ vim habent refellendi, magis excellunt, quàm quæ confirmant; quæ enim refutationem continent, majore vi conclusa esse planum est, proptereà quòd inter collata contraria sunt evidentiora [p. 434] nam quæ contra adversarium dicuntur, non diversam habent speciem, ased sunt è probationum numero, partim enim resistendo, atque occurrendo solvuntur, partim contrà argumentando. [textus, III 152] Oportet autem, eum, qui vel in deliberatione, vel in judicio prior dicit, causam primò suam confirmare, deinde illis, quæ contrà dici possunt, occurrere, & ea dissolvere, atque extenuare. Sed tamen, si multa sunt, quæ in contrariam partem dici possunt, priùs erunt illa refutanda: quemadmodum fecit Callistratus in concione Messaniaca, priùs enim ea refutavit, quæ contrà dici poterant, deinde sua confirmavit. Quòd siquis secundo loco dicat, priùs ea, quæ objecta sunt ab adversario, refutare debet vel dissolvendo, vel contrà argumentando, & præcipuè si illa fidem fecisse visa suerint. Sicut enim animus eum hominem non recipit, qui multis criminibus insimulatus fuerit; [p. 435] eodem modo neque orationem, si adversarius verè dixisse visus fuerit. Oportet igitur auditoris animum ad futuram orationem præparare; quod facilè fiet, si contraria refutaveris. Quare cum vel omnia reprehenderis adversariorum argumenta, vel ea, quæ maximè firma sunt, vel quæ excellunt, vel quæ facilè refelli possunt, tunc rationes tuas confirmare debes:

Primò refellam, quæ deis objecta sunt.

Junonem ego. -

in his enim id primum attigit, quod erat infirmissimum. Ac de confirmationibus quidem hæc dicta sint.