Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Primus, chap. I, art. II, "De Figuris verborum", § I, "De Tropis", p 88-98

DE TROPIS.

Quid est Tropus?

R. Tropus est verbi, vel orationis e propria significatione in alienam immutatio, cum virtute ac dignitate, ut cum dicitur mulus pro stupido; vel laterem lavare, pro frustra laborem suscipere, instar laterem lavantis. Ista porro immutatio sive conversio fit cum virtute ac dignitate; hoc est ad addendum orationi pondus, majoremque illi venustatem et dignitatem conciliandam. Porro tropus sic appellatur à voce græca τρ?πω, verto; ut ad verbum inversionem sonet.

Hæc autem inversio fit multiplici variaque ratione, sed quatuor potissimum modis, unde exsistunt primarii quatuor, nobilissimique Tropi, nempe Metaphora, Metonymia, Synecdoche et Ironia, de quibus sigillatim tractandum est.

I. De Metaphora.

Quid est Metaphora?

R. Metaphora, seu translatio, est tropus, quo vox aliqua, a propria significatione ad alienam transfertur, ob similitudinem. Ut. cum dicitur: homo inflammatus ira, vox illa inflammatus, quæ est ignis propria, transfertur ad hominem, cujus non est propria; sed homo iratus igni similis est aliquo modo, nimirum impetu et vi.

Hunc porro usum ac modum verba transferendi necessitas genuit, cum scilicet verba propria deessent; postea vero delectatio jucunditasque celebravit.

Undenam potissimum ducuntur Metaphoræ?

R. Ex omnibus omnino rebus duci possunt, a divinis, a cœlestibus, ab elementis, meteoris, lapidibus, metallis, plantis, bestiis, hominibus, eorumque operibus: adeo ut non minus late pateat Metaphora quam similitudo, quæ a re qualibet duci potest.

Metaphora ducitur, 1. a divinis, ut apud Ciceronem, deus ille noster Plato.

2. Ab elementis, velut, ira incensus, le torrent des passions.

3. E plantis et arboribus. Ita Cicero:

Virtus est una altissimis defixa radicibus, quæ nulla unquam vi labefactari potest.

4. A rebus arte manuque factis. Sic a Cicerone curia vocatur templum sanctitatis, ara sociorum, portus omnium gentium.

5. Ab homine, velut, la fureur des flots.

Omnes Metaphoræ ad quatuor capita a Quintiliano commode revocantur. Nam verbum transfertur:

1. Vel a re animata ad rem aliam animatam, ut cum Esther Assuerum vocat leonem:

Accompagne mes pas

Devant ce fier lion qui ne te connait pas.

2. Vel a re inanima ad rem inanimam: le frein des lois.

3. Vel a re inanima ad rem animatam, ut cum ait Catullus:

O qui flosculus es juvenculorum.

4. Vel denique a re animata ad rem inanimam, quod genus: les colères de l’Océan; aut cum Virgilius ait:

 ...Pontem indignatus Araxes.

Hoc quartum genus præcipuam quamdam venustatem habet, quod rebus inanimis sensuque carentibus vitam damus.

Quid vitandum in Metaphora.

Quænam Metaphoræ dicuntur vitiosæ?

R. Vitiosæ dicuntur Metaphoræ, 1. si humiliores sint ac sordidæ; ob eam causam Horatius notavit versum illum cujusdam M. Furii Bibaculi (Sat. II, 5):

Jupiter hibernas cana nive conspuit Alpes.

Hæc tamen laudatur:

Tout ce qu’on dit de trop est fade et rebutant;

L’esprit rassasié le rejette à l’instant. Boil.

2. Si duriores, vel longius accersitæ, vel quæ rem nimis amplificant, velut:

O rois, ô familles tronquées,

Brusques écroulements des vieilles majestés!

O calamités embusquées!

Au tournant des prospérités!

V. Hugo; (Voix intér.)

3. Si nimis poeticæ, ut si orator dicat cum Virgilio, volucres pennis remigare, vel si cum Horatio dicat de Euro:

Per siculas equitavit undas.

Neque enim quæcumque poetis licent, ea omnia oratoribus licere existimandum est.

4. Si immoderata sit earum coacervatio: nam ut modicus tropi illius usus maximopere delectat, ita immodicus non parum affert satietatis atque fastidii, et in ænigma transit, aut in allegoriam.

5. Denique vitiosa est Metaphora, quæ sibi non constat, res nimirum omnino dissimiles inter se conjungendo. Quippe, ut docet Fabius, «id in primis est custodiendum ut quo ex genere cœperis translationes, hoc desinas. Multi enim cum initium a tempestate sumpserint, incendio, aut ruina finiunt; quæ est inconsequentia rerum fœdissima.» Scimus tamen diversas omnino Metaphoras eleganter sæpe fuisse conjunctas a Virgilio, ab Horatio, a Cutullo, etc. Sic triplex est Metaphora in duobus hisce versibus Horatii:

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

Si modo culturæ patientem commodet aurem.

Prima est de feris, quæ proprie mansuescunt et cicurantur; altera est de fructibus, qui acerbi sunt et proprie mitescunt; tertia est ab agris quorum propria est cultura.

De Allegoria.

Quid est Allegoria?

R. Allegoria est Metaphor continuatio, seu Figura, qua aliud verbis dicitur, aliud re ipsa intelligitur.

Hujusmodi est insignis illa Ciceronis in Pisonem Allegoria:

Neque tam fui timidus, ut qui in maximis turbinibus ac fluctibus, reipublicæ navem gubernassem, salvamque in portu collocassem, frontis tuæ nubeculam, aut collegæ tui contaminatum spiritum perhorrescerem. Alios ego vidi ventos; alias prospexi animo procellas; aliis impendentibus tempestatibus non cessi, sed unum me pro omnium salute obtuli.

In illo exemplo verba propria translatis mixta sunt; aliquando translata sunt Allegoriæ verba omnia, ut in hac omnibus nota Horatii ode allegorica de bello civili, lib. I, od. 12:

O navis, referent in mare te novi

Fluctus: o quid agis? fortiter occupa

Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus

Et malus celeri saucius Africo

Antemnæque gemant; ac sine funibus

Vix durare carinæ

Possint imperiosius

Æquor? Non tibi sunt integra lintea, etc.

In hac eximia Allegoria, navim pro Republica; fluctus pro civili bello; portum pro pace concordiaque; remigium pro militibus; nautas pro magistratibus; malum pro præcipuis ducibus usurpat Horatius, et ab initio ad finem egregie sibi constat, quod in Allegoria præcipuum est.

II. De Metonymia.

Quid est Metonymia?

R. Metonymia fit quatuor potissimum modis:

1. Cum causa, vel quasi causa, ponitur pro effectu, et cum rerum inventor et auctor usurpatur pro rebus ipsis, quas invenit: ut Mars pro bello, Cicero aut Virgilius, pro scriptis illorum; dux, pro exercitu. Sic Virgilius Æneid. lib. VIII, v. 180:

Onerantque canistris

Dona laboratæ Cereris, Bacchumque ministrant.

Ibi Ceres est pro pane, et Bacchus pro vino.

Item cum possessor usurpatur pro re possessa, ut cum ait Virgilius Æn. lib. II:

Jam proximus ardet

Ucalegon.

Hoc est domus Ucalegontis.

Huc refer Metonymiam qua ponitur nomen abstractum (causa formalis) pro nomine concreto, velut consoler la douleur, etc.

2. Fit Metonymia cum sumuntur effecta pro causis, ut scelus pro scelerato ipso; ita Comicus:

                Ubi est scelus ille qui me perdidit?

Sa main désespérée

M’a fait boire la mort dans la coupe sacrée.

Marmontel.

La mort, id est, le poison.

Huc pertinet Metonymia qua id, quod proprium est effectui, tribuitur causæ; et hoc poetis valde familiare est: ita timor dicitur fugax, mors dicitur pallida, morbi dicuntur pallentes; quia fuga est effectus timoris, et pallor est effectus morborum et mortis. Sic Horatius:

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turres.

Sic Virgilius:

Pallentes habitant Morbi, tristisque Senectus.

3. Fit Metonymia, cum res quæ continet, usurpatur pro re contenta, ut Roma pro Romanis, cœlum pro cœlestibus, terra pro terræ incolis.

4. Cum signum usurpatur pro re significata: ut toga pro pace; fasces pro magistratu. Ita Cicero in Pisonem:

Cedant arma togæ, concedat laurea linguæ.

III. De Synecdoche.

Quid est Synecdoche?

R. Synecdoche est tropus apud oratores æque ac poetas valde usitatus et tritus. Fit autem tribus modis:

1. Cum pars ponitur pro toto, v. g. mucro, pro ense; tectum, pro domo; puppis, vel carina, pro navi integra. Ita Virgilius Æneid. II:

Non anni domuere decem, non mille carinæ.

Est autem carina ima pars navis. Sic etiam hominis anima sæpe usurpatur pro homine ipso; ita Tullius: Vos meæ carissimæ animæ, sæpissime ad me scribite. Eodem refer vulgares illas locutiones quibus Unus accipitur pro Pluribus, ut cum dicit Virgilius: Hostis habet muros.

2. Fit Synecdoche, cum totum usurpatur pro parte; ut in hoc decantato Virgilii versu:

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.

Et rursum Æneid. XII:

Fontemque ignemque ferebant.

Ubi fons accipitur pro parte fontis. Huc pertinet etiam cum Plures usurpantur pro Uno; ut cum ait TulIius: Nos populo imposuimus, et oratores visi sumus; licet de se tantum loquatur.

3. Synecdoche fit, cum materia, ex qua facta res est, accipitur pro re ipsa: v. g. ferrum, pro gladio; pinus, pro navi; argentum pro pecunia, quæ fit ex argento.

4. Denique fit Synecdoche cum vel species sumitur pro genere, vel genus pro specie, ut Eurus vel Aquilo, pro quolibet vento; Sabellicus sus, pro quolibet sue; Myrtoum vel Carpathium mare, pro mari quocumque. Sic Maro:

Dentesque Sabellicus exacuit sus.

Contra vero genus usurpabitur pro specie, si dicatur cum Virgilio Ales pro Aquila:

Prædamque ex unguibus ales

Projecit fluvio.

IV. De Ironia.

Quid est Ironia?

R. Ironia, quæ Socrati adeo fuit in deliciis, est Figura qua aliud plane dicimus quam verba ipsa significare videntur, Quando v. g. quempiam simulata laudatione salse ac ingeniose perstringimus; nimirum aliud aperte dicendo, aliud vero innuendo: unde recte vocatur a Quintiliano, diversiloquium, dissimulatio et illusio, ut sonat græca ipsa Ironiæ vox.

Eximia est Ciceronis Ironia in Miloniana:

Sed stulti sumus, inquit, qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmetipsos cum Publio Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa: Clodii mortem æquo animo ferre nemo potest; luget senatus; mœret equester ordo; tota civitas confecta senio est; squallent municipia; afflictantur coloniæ; agri denique ipsi tam beneficum, tam singularem, tam mansuetum civem desiderant.

Boileau (Sat. 9) utitur quoque Ironia:

Puisque vous le voulez, je vais changer de style

Je le déclare donc: Quinault est un Virgile;

Pradon comme un soleil en nos ans a paru,

Pelletier écrit mieux qu’Ablancourt et Patru;

Cotin, à ses sermons traînant toute la terre, 

Fend les flots d’auditeurs pour aller à sa chaire.

Intelligitur autem Ironia vel ex ipsa re quæ dicitur; vel ex amara quadam vocis inflexione, ut si dicas: O præclarum ovium custodem lupum; vel adhibitis hujusmodi vocibus, scilicet, nimirum, nempe, credo, etc. velut apud Terentium: Id populus curat scilicet. Sic quoque Molière: Géronte: Cinq cents écus! N’a-t-il point de conscience? – Scapin: Vraiment, oui, de la conscience à un Turc!

Quis est usus Ironiæ?

R. 1. Sæpe urget cum vi et irrisione adversarii.

2. In summis affectibus adhibetur,:in ira, in indignatione, aliquando etiam in desperatione. Sic Orestes apud Racine (Andromaque):

Grâce aux dieux! mon malheur passe mon espérance!

Oui, je te loue, ô ciel! de ta persévérance!

Appliqué sans relâche au soin de me punir,

Au comble des douleurs tu m’as fait parvenir;

Ta haine a pris plaisir à former ma misère.

J’étais né pour servir d’exemple à ta colère,

Pour être du malheur un modèle accompli.

Eh bien! je meurs content, et mon sort est rempli.

3. Quandoque laudi velut condimento est, et vocatur Asteismus. Sic. Boileau (Ep. 8):

Grand roi, cesse de vaincre, ou je cesse d’écrire.

4. Ironia, quæ ambigua voce continetur, præcipuum quemdam Ieporem ac venustatem habet; velut:

Quis neget Æneæ magna de stirpe Neronem?

Sustulit hic matrem; sustulit ille patrem.

V. De quibusdam aliis Tropis.

Qui sunt alii Tropi præcipui?

R. Sunt Metalepsis, Antonomasia, Syllepsis et Hyperbole.

Quid est Metalepsis?

R. Est metonymiæ quoddam genus, quo aliquid ponitur, ut intelligatur aliud quod vel antecedit, vet sequitur; velut apud Virgilium:

Post aliquot, mea regna videns mirabor, aristas.

Per aristas messis intelligitur, et per messem annus.

Item apud Racinium:

Burrhus. Elle va donc bientôt pleurer Britannicus?

ron. Avant la fin du jour je ne le craindrai plus.

Scilicet: Britannicus mourra donc bientôt? Il mourra avant la fin du jour.

Quid est Antonomasia?

R. Est quædam synecdoche, qua nomen proprium communi, vel commune proprio substituitur; velut Orator romanus pro Cicerone: un Néron, pro un prince cruel.

Quid est Syllepsis?

R. Syllepsis a nonnullis vocatur metaphora quæ sensum translatum simul et proprium exhibet, velut:

Sardois videar tibi amarior herbis. Virg.

Je souffre tous les maux que j’ai faits devant Troie;

Vaincu, chargé de fers, de regrets consumé,

Brûlé de plus de feux que je n’en allumai. Rac.

Quid est Hyperbole?

R. Est tropus quo rem extra verum aut exaggeramus, aut attenuamus; ita affectum potius quam rem, ut est, exprimimus; velut: un torrent de larmes. En exemplum:

Le ciel avec horreur voit ce monstre sauvage,

La terre s’en émeut, l’air en est infecté,

Le flot qui l’apporta recule épouvanté. Rac. (Phèdre.)