Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Génin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber III, capita II-XII, p. 339-404.

Définition publiée par Élie Génin, le 19 juillet 2021

LIBER III

[...]

Caput II. De duabus virtutibus elocutionis, perspicuo, & decoro.

 

1 [textus III, 6] HOC autem in loco definitum sit, elocutionis virtutem esse splendorem, cujus rei signum est, quòd, nisi oratio sit clara, & aperta, finem suum non assequetur. Sed nec humilis, nec nimis elata esse debet, verùm ipsis rebus conveniens: [p. 340] Nam poetica locutio non humilis quidem est, sed tamen solutæ orationi non convenit.

2 [textus III, 7] Ex nominibus autem, & verbis illa præcipuè dilucidam orationem efficiunt, quæ propria sunt: non humilem autem, sed excultam, & ornatam alia reddunt, de quibus in arte Poetica dictum est: nam verborum immutatio facit orationem videri grandiorem. Quemadmodum enim erga peregrinos, & erga cives affecti sunt homines; ita etiam erga orationem. Quare peregrinam reddere oportet orationem: res enim externas homines admirantur, quod autem gignit admirationem, suave est.

3 [textus III, 8] Ac in poetarum quidem scriptis multa sunt, quæ hoc efficiunt: sed ibi ea conveniunt: nam res, & personæ, de quibus agunt poetæ, valdè à cæteris remotæ sunt, sed in oratione soluta multò paucioribus uti licet ornamentis; cum etiam ipsum argumentum multò sit inferius. Quàm enim esset indecorum, [p. 341] si servus, aut valdè juvenis elegantiori sermone uteretur, aut, cum quis de valdè exiguis rebus verba facit? est enim etiam in soluta oratione decorum, quod & contrahi, & dilatari debeat.

4 [textus III, 9] Quare danda est opera, ut id clàm fiat: ne videamur fictè, atque artificiosè dicere, sed ut nobis dictat ipsa natura; sic enim erit probabilis oratio, illo verò modo totum accidit contrarium: nam oratorem, tanquam insidiatorem, suspectum habent non aliter, atque permixta vina. Debet igitur esse oratio, qualis esse Theodori vox videbatur, ad aliorum histrionum vocem comparata: nam ejus ipsius, qui dicebat, illa esse videbatur, voces autem reliquorum alienæ. Facilè verò artificium occultatur, si quis è communi sermonis consuetudine verba seligens, orationem suam componat: quod Euripides observat, & primus hanc rationem ostendit.

5 [textus III, 10] Cum aunt è nominibus, [p.342] & verbis oratio constituatur, & nominum tot sint species, quot in arte Poetica declaratum est, rariùs orator, & paucioribus in locis uti debet peregrinis, & junctis nominibus, & fictis: ubi verò liceat uti, posteà dicemus. Cur autem iis abstinere debeat, jam dictum est: nempe quia magis, quàm oporteat, orationem immutant. Propria verò tantùm nomina, & sua, & translata ad solutam orationem exornandam sunt utilia; cujus rei signum est, quòd his solis omnes utuntur: nam in loquendo translatis, & suis, & propriis nominibus quilibet utitur. Quare dubium esse non potest, quin si quis hoc rectè fecerit, consequatur, ut & peregrina videatur ejus oratio, & ars lateat, & apertè dicat, quæ locutionis oratoriæ virtus est. Ex nominibus ea, quæ sunt ambigua, sophistæ conveniunt; ex eis enim fallaciter concludit [p. 343] quæ verò cognominata sunt, poetæ sunt utilia: voco autem propria, & cognomitata, ut eo, & proficiscor: nam hæc ambo propria sunt, & inter se cognominata. Quid igitur hæc singula verba sint, & quot sint translationis species, & quem fructum poetæ, & oratori ferant translationes, dictum est (ut anteà monuimus) in arte Poetica. Tantò autem majorem industriam in transferendis nominibus oratio soluta postulat, quantò pauciora ad exornandum adjumenta, quàm versus, habet, cum præsertim orationem dilucidam, & jucundam, & peregrinam translatio faciat, neque eam ab alia re quispiam accipere possit.

6 [textus III, 11] Oportet autem & addita ad nomen, & translationes accommodatas sumere, hoc autem fiet, si proportio conservabitur; sin minus indecorum apparebit; contraria neque inter se collata maximè perspiciunter [p. 344] sed videre oportet, sicuti juveni purpura, ita seni quid conveniat; neque enim eadem eum vestis decet. [textus III, 12] Et si quem exornare volueris ab eis, quæ sunt in eodem genere præstantissima, translationem sumere debes: si verò vituperare, ab eis, quæ sunt deterrima. Dico autem hoc modo, quoniam contraria sunt in eodem genere, ut, si quis dicat, mendicantem deprecari, deprecantem verò mendicare, quoniam utrunque est petere, certè id faciet, quod ante dictum est: quemadmodum Iphicrates Calliam vocabat metragyrtem, non autem daduchum. At ille respondit profanum esse Iphicratem, nam si initiatus fuisset, eum non metragyrtem, sed daducum appellasset; ambo enim hæc nomina sunt ministrorum magnæ Deæ, sed alterum honestum est, alterum abjectum; & eos, qui Dionysii sodales erant, alii quidem Dionysii adulatores, ipsi verò se artifices appellabant. Hæc autem ambo translata sunt, [p. 345] sed alterum sordidorum est hominum, alterum contra. [textus III, 13] Et prædones hoc tempore se lucrifactores vocant; quare licet eum, qui se injustè gessit, dicere lapsum esse; qui verò lapsus est, injustè se gessisse, & eum, qui furatus est, sumpsisse, aut depopulatum esse. Illud autem, quod apud Euripidem Telephus ait, remis imperare, & in Mysiam descendens, indecorum est; majus est enim imperare, quàm conveniat: itaque non latet. [textus III, 14] Est etiam interdum in syllabis ipsis error, cum non jucundæ vocis signa sunt, ut Dionysius cognomento Æntus in Elegiis suis poesim appellavit stridorem Calliopes, quoniam ambæ voces sunt: sed improbanda est translatio, quæ fit in vocibus non significantibus. [textus III, 15] Præterea videndum est, ne longè ducantur translationes, sed ex propinquis, atque ejusdem generis: ut, quæ proprium nomen non habent, eis illud imponatur, [p. 346] quod statim affine esse videatur, ut in celebri illo ænigmate. Vidi hominem, qui alteri homini æs igne conglutinabat; hæc enim res proprio nomine caret; sed tamen in ambobus est appositio quædam: conglutinationem igitur appellavit ipsam cucurbitulæ adjectionem. Atque omninò ex benè confectis ænigmatibus licet egregias translationes sumere: nam ex translationibus fiunt ænigmata. Quare non dubium est, ratione sumptam esse translationem. Debet etiam à rebus pulchris, ac speciosis duci translatio. [textus III, 16] Nominis autem pulchritudo, sicut Lycimnius tradit, aut est in sono, aut in significatione, & turpitudo similiter. Sed præter hæc, tertium quiddam est, quo fallax ea conclusio sophistarum solvitur. Neque enim verum est id, quod Bryson dixit, neminem esse, qui turpiter loquatur, cum præsertim idem significetur, sive hoc, sive illo modo dixeris. [p. 347] Hoc autem falsum est: nam aliud alio nomen magis est proprium, & rei magis simile, & magis accommodatum, ut res oculis quasi subjiciatur. Prætereà licet idem significent, non tamen eodem modo se habent hoc, & illud nomen: Quare hac etiam de causa aliud alio pulchrius, aut deformius nomen existimandum est. Ambo quidem & honestum, & turpe significant, sed non quatenus est honestum, aut turpe, vel eandem rem, aut magis, aut minus exprimunt. Translationes igitur hinc ducendæ sunt: hoc est, à rebus honestis, vel sono, vel potestate, vel aspectu, vel alio aliquo sensu: plurimum enim interest, si quis auroram dicat, ut Homerus, roseam, & si purpuream, &, quod adhuc est deterius, si rubram.

7 [textus III, 17] Quinetiam in eis, quæ nominibus adjunguntur, licet à deteriori, & turpiori additamentum sumere, ut Orestes matricida, [p. 348] licet etiam ab honestiore, ut patris ultor: & Simonides, cum illi parvam mercedem traderet is, qui mulabus victoriam consecutus fuerat; noluit cum carmine suo celebrare, tanquam indignum putaret, in mulas carmen condere; postquam verò justam illi mercedem tribuit; ita canere cœpit.

Salvete ò volucrum filiæ equorum.

atqui etiam asinorum erant filiæ. [textus III, 18] Possunt etiam ipsa nomina diminui: est autem diminutio, quæ vel bonum, vel malum minus videri facit: ut Aristophanes in Babyloniis cavillatur; cum pro auro dicat aurulum, & pro vestimento vestimentulum, & pro convicio conviciolum, & pro morbo morbulum. Cautè verò rem utramque tractare oportet, & in utraque modum servare. [p. 349]

 

Caput III. De quatuor causis, ex quibus elocutio redditur frigida.

 

1 [textus III, 19] QUATUOR autem modis elocutio frigida fit, primo in conjugendis nominibus: ut Lycophron cœlum appellavit multiforme, & terram magnicervicam, & litus angustivium, & Gorgias adulatorem vocavit ptochomusum, dixit etiam epiorkèsantas, & kataorkèsantas, id est, pejerantes, & dejerantes. Et quemadmodum Alcidamas, furore quidem animus plenus, ignivoma verò facies erat, [p. 350] & Finiferentem existimavit eorum alacritatem futuram; & Persuasionem orationum statuit esse finiferentem; & Cætulicolorem maris planiciem: quæ omnia propter duplicationem videntur esse poetica. Atque hæc una quidem est frigidæ locutionis causa.

2 [textus III, 20] Altera verò est, cum quis peregrinis vocibus utitur: ut Lycophron Xersem pelorium hominem appellavit: dixit etiam: Sciron sinnis homo: & Alcidamas dixit, Athyrma poesis, & Naturæ atastaliam &, Mera animi ira exacutum.

3 [textus III, 21] Tertius modus frigidæ locutionis est, cum quis epithetis vel longè petitis, vel intempestivis, vel crebris utitur: nam in poesi, lac album dicere conceditur, at verò in soluta oratione sunt indecentia hujusmodi epitheta. Quædam etiam, si quis crebiùs utatur, artem detegunt, planumque saciunt, eam esse poesim, qua quidem uti oportet; quoniam quotidiani sermonis consuetudinem immutat [p. 351] & elocutionem peregrinam facit, sed mediocritate opus est: quoniam, si modum excedit, majus est vitium, quàm si quis ex tempore loquatur, nam subita dictio virtute caret, nimis autem ornata vitiosa est. Quapropter Alcidamantis oratio frigida videtur, qui non tanquam condimentis, sed tanquam cibis utitur epithetis, adeò crebra, & majora, quàm deceat, & aperta usurpat: non enim sudorem dicit, sed humidum sudorem: neque Ad Isthmia, sed Ad Isthimorum celebritatem; neque leges, sed civitatum reginas leges: neque cursu, sed animi impetu cursorio, neque museum, sed inquit, Cum naturæ museum accepisset; & tristem animi curam; neque gratiæ, sed Popularis gratiæ fabricator, & dispensator voluptatis audientium; neque ramis, sed sylvæ ramis occultavit; [p. 352] neque corpus velavit, sed corporis pudorem, & cupiditatem animi repræsentat ricem; hoc autem, & junctum est, & epitheton, quar poema fit: & ita immensam improbitatis exuperantiam. Itaque cum poetico more loquantur, quia rem indecoram faciunt, & ridiculi, & frigidi fiunt, & propter loquacitatem incidunt in obscuritatem quicquid enim inculcatur ei, qui jam rem percipit, splendorem adimit, & tenebras offundit. [textus III, 22] Solent autem homines vulgò junctis uti nominibus, cum alicui rei nomen non est impositum, & facilis est compositio, ut khronotribein, quod est tempus fructa consumere: sed si hoc frequentiùs fiat, erit omninò poeticum. Quare juncta nomina dithyrambicis poetis sunt aptissima: sunt enim maximè consonantia: voces autem externe poetis heroicis conveniunt: habent enim in se granditatem, & majestatem: [p. 353] at verò translatio jambicis apta est, quo metri genere nunc utuntur, ut anteà dictum est.

4 [textus III, 23] Quartus modus frigidæ locutionis fit in translationibus: sunt enim etiam indecoræ translationes, & hæ quidem propter ridiculum: nam etiam comici poetæ translationibus utuntur; illæ verò propter nimiam granditatem tanquam tragicæ sunt. Quin etiam obscuræ fiunt, si longè petantur: ut Gorgias, Pallida, atque exanguia negotia. Tu verò hæc turpiter seminasti, malè autem messuisti: nimis enim poeticè dicta hæc sunt. Et quemadmodum Alcidamas, philosophiam esse legum propugnaculum, & Odysseam esse pulchrum humanæ vitæ speculum, & nullum hujusmodi ludicrum poesi adferens; nam hæc omnia sunt aliena à fide facienda propter ea, quæ dicta sunt. Illud verò Gorgiæ contra hirundinem [p. 354] quæ supervolans cibi reliquias in eum demisit, optimè poetæ Tragico conveniret: dixit enim: turpe tibi ò Philomela: nam, avi quidem licet id effecerit, non turpe fuit: virgini verò turpe fuisset. Scitè igitur convicium fecit, dicens id, quod fuerat, non autem quod est.

 

Caput IV. De similitudine, sive imagine.

 

1 [textus III, 24] IMAGO verò etiam ipsa translatio est; parum enim abea differt; nam, cum poeta de Achille dicit, Tanquam leo irruebat, imago est, cum autem, Leo irruebat, est translatio; quoniam enim ambo fortes sunt, translato nomine Achillem vocavit Leonem. [p. 355] [textus III, 25] Utilis est autem imago etiam in soluta oratione; sed ea rarò utendum, quoniam magis poetas decet; usurpandæ verò sunt imagines eo modo, quo translationes; nihil enim aliud sunt, quàm translationes, modo tantùm, quo dixi, differentes.

2 [textus III, 26] Sunt autem imagines hujusmodi, ut Androtion contra Idrieum dixit, eum similem esse canibus, qui vincti catenis domi tenentur: nam illi soluti postea in omnes incurrunt; sic Idrieum vinculis solutum, factum esse acriorem. Et Theodamas Archidamum dicebat Euxeno geometria privato esse similem: hac igitur proportione etiam Euxenus erit similis Archidamo, geometria aucto; & id, quod est in Platonis Politia; eos, qui mortuorum corpora spoliant, catellis esse similes, qui lapides quidem mordent, sed eos, qui jecerunt, non attingunt; &, quod de populo dixit; eum esse similem nauclero valido quidem, sed surdastro; [p. 356] &, quod de poetarum versibus, quos adolescentibus nulla pulchritudine præditis, dixit, esse similes; nam illi quidem cum defloruerint, hi verò si dissolvantur, nequaquam similes esse videntur: &, quod Pericles de Samiis dixit, eos similes infantibus esse, quòd cibum quidem capiunt, sed tamen plorant: & de Bœotiis, quòd similes sint ilicibus, quæ se vicissim frangunt, ita Bœotios inter se præliari: & Demosthenes dixit, populum esse iis similem, qui in navi nauseant: & Democrates nutricibus oratores comparabat, quæ cibos ipsæ devorant, saliva verò pueros inungunt: &, Anthistenes Cephisodotum, tenuem, ac gracilem hominem, thuri dixit esse similem, quòd cum absumitur, lætitiam adfert.

3 [textus III, 27] Has enim omnes, & tanquam imagines, & tanquam translationes proferre licet. [p. 357] Quare quæcunque probantur, cum tanquam translationes prolatæ fuerint, perspicuum est etiam imagines esse posse: nam imagines nihil aliud sunt, quàm translationes, quæ orationis conformatione indigeant: verùm semper oportet eam translationem, quæ à proportione ducitur, ab utraque parte sibi respondere, atque in rebus ejusdem generis fieri: ut, si phiala clypeus Bacchi dicitur, etiam clypeus rectè Martis phiala vocabitur. Ac oratio quidem ex iis, quæ dicta sunt, componitur. [p. 358]

 

Caput V. De prima virtute elocutionis, quae est, ut sit emendata, & de requisitis ad elocutionem.

1 [textus III, 28] INITIUM autem, & fundamentum elocutionis, est emendatè loqui, quod ex quinque præcipuè rebus constat. Prima cura est in conjunctionibus, ut quis eas, sicuti natura postulat, vel antè, vel post in ordine collocet; ut inter se respondeant: ut, Ille quidem, & Ego quidem; Postulat verò, & ille verò; sed eas oportet ita inter se respondere, ut facilè memoria comprehendi possint: quod fiet, si non nimis longo intervallo disjunctæ fuerint. [p. 359] Neque opus est conjunctionem ullam aliam ante conjunctionem necessariam collocare; nam hoc paucis in locis convenit: ut, Ego verò, postquam mihi rem narravit, venit enim ad me Cleon rogans, atque obsecrans: profectus sum, eis in societatem assumptis: nam in his verbis multæ conjunctiones interpositæ sunt, antequam necessaria conjunctio reddatur: &, si magnum intervallum esset inter initium, & illud verbum profectus sum, esse obscura locutio. Atque hic quidem unus est emendatè loquendi modus in conjunctionibus.

2 [textus III, 29] Alter modus est, cum propriis, ac suis nominibus res appellantur, non autem circumscribuntur.

3 [textus III, 30] Tertius, cum ambigua vitantur; Hæc vitanda sunt, nisi quis contraria pro se facere existimet: hoc autem faciunt ii, qui cum nihil habent, quod dicant, aliquid tamen dicere videri volunt: hujusmodi enim homines poetico more talia proserunt, quod etiam Empedocles facit: [p. 360] nam circuitus ille verborum, cum longus sit, facilè decipit, & auditores ita afficiuntur, sicut imperita multitudo cum ariolos audit ambigua loquentes; temerè enim assentitur: ut,

Cræsus Halym penetrans magnam pervertet opum vim.

nam arioli de omni negotio generatim loquuntur; sic enim omninò minus peccatur: qui enim par impar ludit, multò faciliùs potest, si vel paria, vel imparia esse dixerit, quàm si certum numerum explicare voluerit: ita, qui dicit aliquid futurum, faciliùs divinabit, quàm qui explicuerit, quando sit futurum: quo fit, ut vates non adjungant, quando. Hæc enim omnia similia sunt, quare, nisi fiant alicujus rei gratia, sunt fugienda.

4 [textus III, 31] Quartus modus est, cum genera distinguuntur, quod Protagoras fecit, qui dixit, alia nomina esse virilia, alia muliebria, alia neutra, [p. 361] Hæc enim etiam accuratè servanda sunt: ut, Illa autem reversa, & collocuta discessit.

5 [textus III, 32] Quintus modus est, cum res multas, & paucas, & singulas rectè quis appellat; ut. Hi, cum accessissent, me percusserunt. [textus III, 33] Omninò verò quod scribitur hujusmodi esse debet, ut & legi, & proferri facilè possit: quod eodem modo fit. Hoc autem non habet ea locutio, in qua multæ sunt conjunctiones: &, quæ non facilè distingui, atque interpungi potest, qualia sunt Heracliti scripta: magna enim difficultas est, scripta Heracliti notis, atque interpunctionibus distinguere: quia dubium, est, cuinam parti verba hæreant, posteriori ne, an priori; quod ex hujus operis initio intelligi potest, ubi ita inquit: Rationis ejus, quæ verè est, semper, imperiti sunt homines; incertum est enim, utri parti illud adverbium, semper, sit applicandum. [textus III, 34] Prætereà fit solœcismus, cum non redditur unicuique verbo, quod exigit, [p. 362] nisi fortè inter se conjungantur eo verbo, quod utrique convenit: ut, Strepitum, & colorem non benè dixeris, videns, quia non est commune: sed, sentiens, quod est commune. [textus III, 35] Fiet etiam obscura locutio, nisi initio posueris id, quod multis interpositis posteà dicendum est, ut Paraveram, postquam cum eo collocutus fuisem hæc, & hæc, & hoc modo discedere, rectiùs ergo dixeris, Paraveram discedere, postquam collocutus cum eo fuissem hæc, & hæc, & hoc modo.

 

Caput VI. De secunda virtute elocutionis, quae est, ut sit grandis, ac magnifica.

1 [textus III, 36] AD elocutionis autem amplitudinem, & granditatem hæc proderunt: [p. 363] primùm, si definitionem loco nominis ponas, exempli gratia, si non circulum dicas, sed figuram planam, cujus extremitas paribus à medio radiis attingitur: qui verò brevitati studet, is contrà nomen loco definitionis ponat.

2 [textus III, 37] Quod si quid acciderit obscœnum, aut parum decorum, id si erit in definitione, nomen usurpabimus: si autem in nomine, definitionem.

3 [textus III, 38] Erit etiam grandis oratio, quæ translationibus, & epithetis illustrabitur; modò ne in poeticam licentiam exeat.

4 [textus III, 39] Et, si ex uno plura fiant, quod poetæ sæpè faciunt; ut, quamvis unus tantùm portus sit; tamen dicunt,

Intra portus Achaico

& illud:

Luctù scatentes, has tibi do epistolas.

5 [textus III, 40] Et, si nomina non conjungantur, sed separatim singula proferantur; ut

Ejus mulieris, quæ nostra est; [p. 364] & contrà breviter hoc modo.

Nostra mulietis,

&, si in dicendo copulæ adjungantur; nam contrà breviùs dicitur detracta copula, modò ne dissoluta sit oratio, ut,

Eo profectus sum, ac disserui, &: Eo profectus disserui.

6 [textus III, 41] Atque etiam illa Antimachi ratio utilis est: nempe ea commemorare, quæ rei non adsunt; quod ille facit in celebrando colle Teumesso;

Est quidam modicus collis, vento perflatus;

nam hoc modo infinitè potest oratio amplificari. Quæ ratio in utranque partem utilis est, hoc est, & in bonis, & in malis, quæ non adsunt, commemorandis. Unde etiam poetæ nomina confixerunt, ut achordon, & alyron, hoc est expertem cordæ, & expertem lyræ, quas appellationes à privatione sumpserunt, quæ res in eis potissimùm translationibus nomen habet, quæ ex proportione ducuntur; ut, si quis diceret, tubæ sonitum esse cantum alyrum. [p. 365]

 

Caput VII. De tertia virtute elocutionis, quae est, ut sit decora.

1 [textus III, 42] DECORUM autem illa servabit oratio, quæ motus animi miscebit, & quæ mores exprimet, & quæ subjectis rebus conveniet. [textus III, 43] Erit autem rebus conveniens, si neque de rebus amplissimis tenuiter, & summissè, neque de tenuibus rebus graviter, & amplè quis dixerit. Sed neque abjecto nomini ornatus est adhibendus, alioqui comœdia videbitur. Quod crebrò facit Cleophon, alia enim quædam profert, ac si diceret, Venerandam ficum. [p. 366]

2 [textus III, 44] Motum animi miscebit oratio irarum plena, cum de aliqua contumelia agetur. Quod, si impia, & turpia facta tractanda sunt, id cum indignatione, cautèque, & quasi timidè faciendum; si verò laudibilia, cum animi voluptate; si miserabilia, demissè, atque humiliter, & in cæteris eodem modo. Locutio enim rebus accommodata ad persuadendum plurimum valet: nam animus auditoris in errorem trahitur, qui ea verè dici putat: quoniam in ejusmodi rebus ita se homines habent. Quare, licet ita se res non habeat, ut orator dicit, ramen ita se habere putant. Atque auditor semper eodem modo afficitur, quo orator; etiam si non verè dicat; qua de causa multi oratores ita vehementer commovent auditores, ut eos quasi attonitos reddant.

3 [textus III, 45] Quin hæc à signis ducta demonstratio benè morata est: quoniam singula hominum genera, singulosque habitus sua quædam, propiaque consequitur oratio. [p. 367] Genera autem intelligo singulas ætates, ut puer, vir, senex, & mulier, & vir, & Lacon, vel Thessalus. Habitus verò intelligo, quibus vita hominum informatur; non enim quolibet habitu vita variatur. Qui igitur habitui nomina accommodabit, mores etiam affinget orationi: neque enim eadem, aut eodem modo impolitus, atque agrestis homo diceret, quæ politus, & bonis artibus excultus.

4 [textus III, 46] Afficiuntur etiam auditores ea ratione, qua ad satietatem usque utuntur ii, qui orationes scribunt. Quis autem nescit? Omnes inielligunt: assentitur enim auditor, veritus, ne quod cætèri omnes intelligunt, ipse solus ignoret. Hac autem ratione & tempestivè, & intempestivè uti licet: sicut etiam reliquis præceptorum generibus: sed omnis exuperantiæ remedium est id, quod vulgò dicitur. Oportet ipsum se sua voce corrigere: tunc enim verum videtur, quoniam ipsum oratorem non latet id, quod facit. [p. 368] Neque servanda semper est proportio, ut omnia consentanea videantur, sic enim fallitur auditor. Dico autem, ut, si nomina dura fuerint: non semper etiam dura voce, & vultu, & reliquis, quæ consentanea sunt, utatur is, quis dicit: alioquin aperta fient omnia, neque quicquam latere poterit. [textus III, 47] Si verò aliquid servatum fuerit, aliquid non: tegetur artificium, cum tamen idem faciat: veruntamen si mollia dur iter, aut si dura molliter proferantur, fide prorsùs carebit oratio. [textus III, 48] Qui autem commovere animos velit, ei maximè convenient epitheta, juncta nomina, & peregrina. Ignoscitur enim irato, si dixerit, se passum esse malum usque ad cœlum extensum, aut admodum vastum. [textus III, 49] Et quando jam orator auditores obsederit, atque extra se rapuerit, vel laude, vel vituperatione, vel ira, vel amicitia, ut etiam Isocrates facit in Panegyrico in extrema parte cum ait. [p. 369] Famam autem, & memoriam, & illud. Qui quidem tolerarunt. Nam, extra se rapti oratores hujusmodi verba fundunt. Quæ qui audiunt, eodem pacto affecti recipiunt, atque approbant; quare etiam poesi conveniunt, cum poesis res quædam divina sit. Vel igitur hoc modo, vel cum ironia licet hujusmodi verba usurpare: sicut Gorgias faciebat, & in Phædro Socrates.

 

Caput VIII. De quarta virtute elocutionis, quae est, ut sit numerosa.

1 [textus III, 50] AT verò forma orationis, neque versibus constare, neque numerorum prorsùs expers esse debet: [p. 370] illud enim orationi fidem adimit, quoniam artificiosè ficta esse videtur, & fimul auditorem avertit à causa, facitque, ut attendat, & expectet, quando simile aliquid ad aures accedat. [textus III, 51] Sicuti pueri solent præconem præoccupare, quem sibi patronum adoptet is, qui manumittitur, ut Cleonem, hoc autem genus orationis, quod est numerorum expers, fine caret, neque consistit. Oportet autem aliqua terminatione concludi, non tamen metrica; nam insuave est, & obscurum, quod non terminatur: omnia verò numero finiuntur. Sed is numerus, qui in orationis forma spectatur, rythmus est; cujus etiam metia partes sunt. Quo fit, ut oratio rhythmum quidem habere debeat, non autem versum, alioquin esset poema: neque tamen exquisitè, rhythmum servare oportet, sed quadamtenus.

2 [textus III, 52] Ex numeris autem oratoriis herous grandis est, & elegans, & indigens harmoniæ; jambus autem ipsa est imperitorum oratio; [p. 371] ideo ex omni genere carminum, in jambica maximè loquentes incidunt: oportet autem in dicendo effici gravitatem, & in admirationem inducere. At verò trochæus cordaci aptior est; quod apertè tetrametra declarant, in quibus numerus incitatus est, & lubricus. [textus III, 53] Reliquus est pæan, quo quidem usi sunt ii, qui a Thrasymacho profecti sunt; sed tamen ejus naturam non intelligebant. Est autem tertius pæan, atque inter illos medius, quos diximus: est enim, ut tria, si ad duo conferantur: ex illis verò alter est, ut unum ad unum. Alter autem, ut duo ad unum. Harum autem proportionum sesquialtera media est: atque hic pæan. Reliqui igitur, propter jam prædictas causas relinquendi sunt, & prætereà, quia sunt apti versibus, pæan autem admittendus, nam ex hoc uno prædictorum omnium numerorum, versus nullo modo conficitur; Quare maximè latet.

3 [textus III, 54] Nunc igitur uno tantùm pæane utuntur [p. 372] atque in orationis principio; sed à principio finem differre oporter. Duæ verò sunt pæanis species inter se contrariæ, quarum altera principio convenit, sicuti etiam utuntur: atque is est pæan, cujus prima syllaba longa est, tres verò postremæ breves sunt; ut.

Delogena, sive Lycian, & auricome ò Hecate nate Jovis:

alter autem contrà, cujus tres primæ breves sunt, postrema longa, ut,

Humum & aquam, inde Theridem occuluit horrifera nox.

atque hic benè concludit; brevis enim syllaba, quoniam est imperfecta, mutilatam, ac mancam efficit orationem. Itaque sententiam oportet longa syllaba terminari; atque ipsum finem notum esse, non scriptoris opera, neque propter aliquam appositam notam, sed propter numerum. Jam igitur declaratum est, numerosam esse oportere orationem, non autem extra numerum; & qui numeri talem eam faciant, quoque modo sint in ea collocandi. [p. 373]

 

Caput IX. De quinta virtute elocutionis, quae est, ut sit periodica.

1 [textus III, 55] ELOCUTIONEM verò duplicem esse necesse est, vel tractam ac pendentem, quæ copulatione fit una, quales sunt dithyramborum cantiones, vel ambitu comprehensam, & similem veterum poetarum antistrophis. Sed tracta, ac pendens elocutio priscorum est, qua Herodotus Thurius in historia utitur, atque eo tempore ferè omnes utebantur: nunc autem perquam panci. [p. 374] [textus III, 56] Voco autem tractam, ac pendentem clocutionem, quæ nullum ex se finem habet, nisi res, quæ exponitur, ad finem pervenerit; quæ sanè est injucunda; quoniam infinitè fertur; omnes enim videre finem exoptant. Quapropter cursores, cum ad flexiones pervenerunt, vehementer anhelant, & penè deficiunt, cum anteà non laborent; quia metam prospiciunt. Ac tracta quidem, pendensque oratio talis est. [textus III, 57] Ambitu verò comprehensa est, quæ periodis constat; periodum voco orationem, quæ principium, & finem ex sese habet, & eam magnitudinem, quæ facilè perlustrari possit. Hujusmodi autem oratio suavis est, & facilè percipi potest; & suavis idcircò est, quia est illi contraria, quæ infinitè fertur: & quia semper auditor aliquid se tenere existimat, cum semper aliquid conclusum, ac determinatum accipiat; contra verò nihil prævidere, nihilque absolutum habere, est injucundum. [p. 375] Facilè autem percipitur, quia memoriæ facilè mandari potest; &, hoc accidit; quia numerum habet in periodis, quod omnium maximè aptum est ad recordandum; atque hæc causa est, cur omnes faciliùs carmina, quàm solutam orationem recordentur: quia numerum habent, qui ea metiatur. [textus III, 58] Oportet autem in periodo sententiam etiam ipsam finiri, non autem abrumpi: quod fit in illis jambicis Sophoclis:

Hæc est quidem Calydon solum petitus est.

Quo olim Pelops.

fit enim quandoque, ut, si periodus divisa fuerit; sensus contrarius eliciatur, sicut in prædicto exemplo potest quis suspicari, Calydone in Peloponneso esse.

2 [textus III, 59] Duplex autem est periodus; nam altera membris constat, altera simplex est: ex membris constat ea locutio, quæ perfecta est, & distinctas patres habet, & spiritum dicentis non impedit, non in ipsa divisione, sicut in prædicta periodo [p. 376] sed in toto ambitu; membrum verò est altera periodi pars. Simplicem periodum eam appello, quæ ex uno membro constat. [textus III, 60] Oportet autem & membra ipsa, & periodos neque mutilas esse, neque longas: nam quod mutilum est, ac parvum, sæpè cogit auditorem offendere, atque hærere; neceffe est enim, ut, cum auditor adhuc ultrà tendit animo, & ad mensuram illam termini, quem in se ipso concepit; cessante oratore, quasi retrò trahatur, & quasi obice quodam impeditus, offendatur. Longæ verò periodi deficere cogunt auditorem: quemadmodum enim ii, qui spatia conficiunt, & ultra statutum terminum progrediuntur, eos post se relinquunt, qui unà deambulabant: ita longæ periodi jam in orationem exeunt, & Dithyramborum cantionibus similes fiunt. Quare idem hac in re contingit, quod Democritus Chius Melanippidi per jocum objecit: cum ille pro antistrophis anabolas usurpasset. [p. 377] Ut nocet ille sibi, alium qui ladere quærit:

Sic carmen longum vati ipsi pessima res est.

hoc enim ipsum etiam in eos aptè dici potest, qui longis membris delectantur: contrà verò, quæ breviora, quàm opus sit, habent membra, ne periodi quidem sunt: nam ipsum auditorem præcipitem rapiunt.

3 [textus III, 61] Elocutio verò, quæ membratim profertur, partim distincta, ac libera est; partim opposita, ac sibi mutuò respondens. Distincta, ut illa Isocratis: Sæpiùs admiratus sum eos, qui celebritates congregarunt: & eos, qui gymnica certamina constituerunt. Opposita verò, ac sibi respondens est illa, cum vel in utroque membro contrarium est alteri contrario constitutum, vel idem membrum è contrariis constat, ut. Nam iis, qui secuti sunt, multè plura, quàm domi possidebant, acquisiverunt: iis verò, qui domi remanserunt, satis agri, que se alerent, reliquerunt; [p. 378] hæc enim sunt contraria remanere, & sequi: plura, & satis; item,

Itaque & pecunias acquirentibus, & srui volentibus:

nam acquirere, & frui inter se opponuntur: & illud,

Sæpè accidit in ejusmodi rebus, ut prudentes aberrent, & insipientes rectè gerant. Statim quidem præmia fortium virorum obtinuerunt, sed non ita multò post imperium maris acquisiverunt, Terram quidem navigasse, maria verò ambulasse. Hellespontum quidem junxit, Athonem verò perfodit: &, Qui natura cives essent, lege privati sunt civitate: ex eis enim alii male perjerunt, alii turpiter servati sunt: Privatè quidem servis uti barbaris, publicè verò negligere, sociorum multos servos esse: Vel viventes habere, vel morientes relinquere:

& quod in Pitholaum; [p. 379] & Lycophronem quidam in judicio dixit. Hi, cum domi essent, vos vendebant: postquam ad nos venerunt, ipsi empti sunt: in his enim omnibus id est, quod anteà diximus. [textus III, 62] Jucunda verò est hujusmodi locutio: quoniam contraria maximè nota sunt, & cum inter se conferuntur, fiunt etiam notiora; &, quia ratiocinationis formam præ se fert; elenchus enim nihil aliud est, quàm contrariorum collectio, atque hæc quidem exornatio contentio vocatur. [textus III, 63] Compar verò dicitur, cum æqualia membra sunt. Assimilatio vocatur, cum extremæ partes utriusque membri similes sunt. Necesse est autem hoc vel initio, vel in fine fieri. Atque initio quidem nomina semper similia sunt: in fine verò similes sunt extremæ syllabæ, vel ejusdem nominis casus, vel nomen ipsum. Initio igitur fiunt hoc modo. Agrum accepit agrum ab eo. [p. 380] Placati donis, pacatique ore fuerunt.

In fine verò hoc modo.

Non putarunt ipsum puerum peperisse, sed ejus causam suisse. In cura quidem plurima, in spe verò minima.

Casus autem ejusdem nominis hoc modo.

Dignus verò statua aræa, non dignus are.

Idem nomen hoc modo:

Tu illi, cum viveret, dicebas malè, & nunc in cum scribis malè.

Fit etiam in una extrema syllaba; ut,

Quodnam passus esse malum, si hominem vidisses ignavum?

Possunt etiam interdum hæc omnia conjungi; ut idem sit & contentio, & compar, & similiter desinens. [textus III, 64] Principia verò periodorum in libris ad Theodectem, ferè sunt à nobis mumerata. Sunt etiam quædam falsæ simulatæque contentiones: ut Epicharmus fecit.

Interdum enim ego cum illis eram, interdum verò apud illos. [p. 381]

 

Caput X. De sexta virtute elocutionis, quae est, ut sit urbana.

[textus III, 66] Et, quoniam de his jam satis diximus, sequitur, ut aperiamus, unde urbana, et praeclara dicta deducantur. Ac illa quidem conformare, vel ingeniosi hominis est, vel exercitati : viam autem, ac rationem ostendere, disciplinae hujus proprium est. De illis igitur dicamus, atque enumeremus omnia ; sed hinc potissimum exordio sumpto. Natura hoc insitum est omnibus, ut, cum aliquid facile discunt, voluptatem sentiant : nomina vero semper aliquid significant. [p. 382] Quare quæcunque nomina rei alicujus notitiam nobis inserunt, ea jucundissima sunt. [textus III, 66] Ac peregrina quidem vocabula nobis ignota sunt; propria verò jam cognita. Translatio igitur maximè hoc efficit; cum enim quis senecturem appellat stipulam, nobis inserit cognitionem, ac notitiam propter genus; hæc enim ambo viriditatem amiserunt.

2 [textus III, 67] Quinetiam poetarum imagines idem efficiunt: quare si benè positæ fuerint, urbanus sermo videtur; est enim imago, sicut anteà dictum est, translatio, quæ tantùm adjunctione differt. [textus III, 68] Atque ideo minus est jucunda; quia longiùs protrahitur; neque dicit hoc illud esse. Atqui non hoc est quod animus quærit. Necesse est etiam eam elocutionem, atque illa argumenta urbana esse, quæ nos in alicujus rei cognitionem celeriter ducunt.

3 [textus III, 69] Quare neque argumenta illa probantur, quæ patent, atque in promptu sunt. [p. 383] Dico autem esse in promptu, quæ sunt omnibus nota, & quæ non indigent, ut quærantur. Neque illa probantur, quæ cum exposita sunt, adhuc tamen ignorantur: sed illa, quæ cum exponuntur, statim nos in cognitionem ducunt, etiam si priùs nihil sciremus, vel quæ paulò post cogitatione percipiuntur; hoc enim modo gignitur in nobis cognitio, sed illo, quem suprà diximus, nequaquam. Atque in sententia quidem eorum, quæ dicuntur, talia potissimùm excellunt argumenta.

4 [textus III, 70] In locutione verò conformanda, si contraria contrariis opponantur; ut, Eam pacem, quæ aliis omnibus communis est, existimant suis privatis rebus esse bellum. Bellum enim paci contrarium est. In verbis erit urbanitas, si translata fuerint: modò ne translatio sit aliena, quæ non facilè perspici potest; neque vulgaris, quæ nihil commovet, sed quæ rem oculis subjicit; [p. 384] magis enim oportet res videre, quæ fiant, quàm quæ fierit posteà debeant. Tria igitur hæc sunt consideranda, translatio, contentio, evidentia. [textus III, 71] Cum autem translationum genera sint quatuor; illæ maximè excellunt, quæ fiunt ex proportione: quemadmodum Pericles dixit de juventute, quæ in bello perierat, sic è civitate sublatam, ut, si quis ver ex anno tolleret. Et Leptines de Lacedæmoniis dixit, non oportere pati, ut Græciæ alter oculus erueretur: & Cephisodotus, cum Chares Olynthiaci belli tempore vellet administrationis suæ rationes reddere; id ægrè ferens dixit, eum, cum in furno populum inclusum haberet, velle reddere rationes; idem, cum Athenienses aliquando hortaretur, ut in Eubœam irent frumentatum; dixit, oportere Miltiadis decretum in expeditionem proficisci. Et Iphicrates postquam Athenienses, [p. 385] cum Epidauriis, & omni ora maritima fœdus percussissent; id ægrè ferens dixit, ipsos belli viatica sustulisse. Et Pitholaus eam navem, quæ Paralus vocabatur, dixit esse clavam populi. Sestum autem arcam Piræi frumentariam. Et Pericles Æginam tolli jubebat, quæ esset Piræ lippitudo, & Mœrocles, cum probum quendam hominem appellasset; dixit, se illo non esse improbiorem: illum enim ternis usuris improbitatem exercere, se verò denis. Et illud Anaxandridæ jambicum de filiabus suis, quæ nubendi tempus transierant.

O virgines vos non stitistis nuptiis.

& illud Polyeucti in quendam Speusippum hominem corpore attonitum; eum non posse conquiescere, quamvis à fortuna in pentesyringo morbo colligatus esset. [p.386] Et Cephisodotus triremes vocabat, pistrina varia. Cynicus autem cauponas vocabat, Attica phiditia: Æsion verò dixit, Athenienses in Siciliam civitatem effudisse; atque hæc quidem translatio est, & subjectio sub oculos. Et illud: Ita ut Græcia clamorem ediderit, quodammodo translatio est: & subjectio sub oculos. Et quemadmodum Cephisodotus admonebat, ut caverent, ne multas hostiles irruptiones facerent in concionibus: & Isocrates, apud eos, qui in celebritatibus concurrunt, & in funebri oratione, æquum esse, ut in sepulchro, quo sepelirentur ii, qui in Salamine occubuerant, Græcia tonderetur; quoniam unà cum eorum virtute etiam libertas Græciæ sepeliebatur: nam, si dixisset æquum esse, ut Græcia lugeret, cum unà cum eis virtus sepeliretur, esset translatio, & subjectio sub oculos: cum verò dixerit, unà cum eorum virtute etiam libertas Græciæ, [p. 387] est etiam quædam contentio, &, quemadmodum dixit Iphicrates: Iter erationis meæ fiet per medias res à Charete gestas. Hæc enim translatio est à proportione, & quod addidit, per medias, rem oculis subjicit: &, quid ita dicit, pericula convocanda sunt, quæ periculis auxilium ferant, translatione utitur, quæ rem oculis subjicit. Et Lycoleon pro Chabria: Neque ejus æneam statuam reverebimini, quæ vobis pro illo supplicat? translatio namque est in præsenti, sed non semper, verùm semper est subjectio sub oculos; nam eo periclitante supplicat imago, itaque inanime fit animatum. Quod est commentarium rerum è ciuitate gestarum? Et illud translatè dictum est: Omni studio meditantes, ut spiritus frangant, atque humilia sentiant: nam meditari est quodamodo augere. Et illud:

Deus mentem in animo lumen accendit, [p. 388] utrunque enim aliquid illustrat: neque enim bella dissoluimus, sed differimus; ambo enim futura sunt, & dilatio, & hujusmodi pax: & dicere, fœdera trophæum esse multò pulchrius, quàm ea, quæ in bellis statuuntur; quoniam trophæa minutis sæpè rebus gestis, & uno fortunæ impetu ponuntur; fœdera verò omni bello, ex sententia confecto, hæc enim ambo sunt insignia victoriæ. Et illud.

Civitates propter hominum vituperationem gravi pæna multantur;

nam multari pœna est detrimentum ex legibus accipere. Ac urbana quidem dicta duci à translatione, quæ fit ex proportione, & subjectione sub oculos, declaratum est. [p. 389]

 

Caput XI. De septima virtute elocutionis, quae est energia.

1 [textus III, 72] DICENDUM est autem, quid sit subjectio sub oculos, & quomodo ea fieri possit. [textus III, 73] Dico igitur ex eis nominibus constare subjectionem sub oculos, quæ res eas significant, quæ aliquid agant: ut, si quis dicat hominem probum esse quadratum, translatio quidem erit: nam ambo perfecta sunt, sed tamen nullum actum significat: illud verò, qui florentem ætatis vigorem habeat, actum exprimit. Et illud: Te verò tanquam solutum, ac liberum, actum continet: & illud: Hinc concitati cum impetu Græci ruunt, concitati enim & actus, & translatio est. Quo genere multis in locis Homerus usus est: [p. 390] nam per translationem, quæ inanimata sunt, animata esse dicit. Sed ex omnibus ea maximè probantur, in quibus actus exprimitur, sicut in illis:

Ille pudore vacans, iterum lapis ima petebat; &,

- Volat ecce sagitta,

&,

- Cupiens attingere; -

&,

Stant terræ defixa, optantque in corpore figi.

Spicula; -

&,

At cuspis pectus pertransit plena fureris.

in his enim omnibus, quoniam animata finguntur; actus apparet: nam pudore vacare, & furore quodam agitari, & alia sunt actus. Hæc autem inter se copulavit per translationem ex proportione: sicut enim se habet lapis ad Sisyphum, sic impudens ad eam rem, cujus ipsum non pudet. [textus III, 74] Hac eadem ratione utitur etiam in probatis imaginibus in eis, quæ sunt inanimata.

Curvæ albescentes nunc hic, nunc inde recurrunt. [p. 391] fingit etiam omnia moveri, ac vivere: est autem ipse actus quædam imitatio. [textus III, 75] Translationem autem ducere oportet, ut anteà dictum est, à propinquis rebus, non tamen perspicuis: quemadmodum in philosophia solertis, acutique hominis est, cernere, quid in rebus multum inter se distantibus, simile sit: sicut Archytas dixit, idem esse arbitrum, & aram, quoniam ad utrunque is, qui injuriam accepit, confugere solet. Vel, si quis diceret, anchoram, & cremastram idem esse; ambo enim idem efficiunt, sed in eo differunt, quòd alterum infernè, alterum supernè pendet. Et adæquatas esse civitates, in multum distantibus rebus idem valet: nam & in superficie, & in potestate est æqualitas. [textus III, 76] Maxima verò pars urbanorum dictorum à translatione, & ab errore quodam proficiscitur; magis enim perspicuè res intelligitur, cum aliter quis existimabat; [p. 392] nam tunc animus secum dicere videtur. Quàm verum hoc est, sed ego decipiebar.

2 [textus III, 77] Quinetiam apophtegmata, quæ sunt urbana, ex eo gratiam habent, quòd aliud significant, quàm verba dicant, ut illud Stesichori: Quod cicadæ apud eos humicantabunt, Et voces, quæ acutè formantur in ænigmata, propter eandem rationem jucundæ sunt; nam in eis est cognitio, & translatè dicuntur. [textus III, 78] Id etiam suave est, quod ait Theodorus, res novas dicere. Fit autem, cum præter opinionem id suerit, & nullo modo (sicut ille ait) consentaneum opinioni, quam de eo priùs habebant: sed quemadmodum in ridiculis, leviter immutata delectare solent: quod idem etiam faciunt cavillationes, quæ mutatis fiunt literis. Quæ res in versibus etiam decipit, cum aliud dicitur, quàm auditor expectat; ut ingrediebatur autem, sub pedibus habens pernitiones: illæ verò putabat, calceamenta velle dici. [p. 393] Hoc autem oportet, statim ut prolatum est, perspicuum esse. Ridicula verò, quæ ex literis nascuntur, efficiunt, ut non dicatur id, quod dici videtur, sed id, quod inversum nomen significat; ut illud Theodori in Niconem citharœdum; Thrattei se, fingit enim dicere, Conturbat te; sed in errorem inducit: nam aliud intelligit; quare jucundum fit ei, qui posteà rem intelligit: quoniam nisi Thracem esse existimaret, non urbanum dictum esse putaret. Et illud:

Vult ipsum depopulari,

Sed advertendum est, ut ambo commodè dicantur. Idem accidit etiam in urbanis dictis, ut si quis diceret: Atheniensibus maritimum principatum non fuisse malorum principium, quoniam profuit; vel quemadmodum dixit Isocrates,

Imperium civitati fuisse malorum principium;

nam utroque modo id dictum est, quod quisquam dici non existimasset, & cognitum est esse verum; [p. 394] nam dicere principium esse principium, nihil habet, quod argutum sit. Verùm non ita ait, neque negat id, quod principium dixerat, sed alio modo. In his enim omnibus si quis nomen commodè protulerit, in quo vel translatio sit, vel ambiguitas, tunc benè sese habet: ut, Intolerandus non intolerandus; ambiguè dixit; verùm fit commodè semper, cum verbum iteratur: & illud;

Ne fias magis hospes, quàm oporteat hospes vel, non magis, quàm te oporteat; nam idem est; vel,

Non decet hospitem semper esse hospitem,

nam hæc quoque diversa sunt. Hanc vim habet etiam illud Anaxandridæ celebre dictum.

Pulchrum est sanè mori priùs, quàm quicquam morre dignum geras;

nam idem est, ac si dixisset: Dignum est mori; quando quis non est dignus mori; vel, dignum est mori eum, qui non sit dignus morte; [p. 395] vel cum quis non facit, quæ morte digna sunt. [textus III, 79] Et forma quidem locutionis in his omnibus eadem est: sed quantò breviùs, magisque contrariè prolata fuerint, tantò fit elegantior oratio. Causa verò est; quia contrariæ res, propè collocatæ rem meliùs intelligi faciunt, & brevitas temporis celeriorem gignit scientiam. Verùm oportet, ut semper adsit, vel in quem dicantur, vel elegans dicendi ratio; siquidem id, quod dicitur, verum esse, non autem inane videri debet; alterum enim eorum sine altero adesse potest; ut, Mori oportet, nihil in vita delinquentem, sed urbanum non est.

Dignam oportet dignum uxorem ducere;

at urbanitate caret; sed urbanum erit, si utrunque simul habuerit; ut.

Dignum est, mori, quando quis non est morte dignus.

Quantò verò plura conjuncta habuerit, tantò fiet urbanior oratio; ut, si nomina translata fuerint, [p. 396] & ea translatione, quæ probatur, & contentio, & compar adhibeatur, & evidentiam habeat.

3 [textus III, 80] Atque etiam imagines, ut jam suprà dictum est, sunt excellentes quodammodo translationes; semper enim ex duobus constant, sicuti translatio, quæ fit ex proportione, ut, clypeum diximus esse Martis phialam, & arcum esse citharam sine fidibus: quæ cum ita pronuntiantur, non est simplex translatio: sed cum dicimus, arcum citharam, & clypeum phialam, tunc est simplex. Atque hoc etiam modo fingunt imagines; ut, simiæ tibicinem esse similem, & stillanti lucernæ lusciosum: ambo enim contrahuntur. Benè verò fiunt imagines; cum in eis inclusa est metaphora: licet enim uti imagine dicentes, clypeum esse Martis phialam: & parjetinas esse pallium attritum ædificii; &, Niceratum esse Philoctetem demorsum à Pratye; quemadmodum Thrasymacus assimilavit eum, [p. 397] cum vidisset Niceratum à Pratye superatum in heroicis versibus componendis, adhuc sordidatum esse, & incompta coma. In quo genere maximè labuntur poetæ, nisi benè se gesserint; etiam si aliter fuerint excellentes. Dico autem, ut cum ita inquiut:

Distorta, ut apium cruræ procedens gerit;

Sicut Philammon, juga gerens cum Coryce.

Atque hujusmodi cætera sunt imagines. Quod autem imagines sint translationes jam sæpè dictum est.

4 [textus, III 81] Et proverbia sunt translationes à specie ad speciem; ut, si quis domum importet aliquid, unde commodum speret, & ex eo posteà damnum accipiat, ut Carpathius leporem;

ambo enim, id, quod dictum est, pertulerunt. Unde igitur urbana dicta ducantur, & quamobrem adhibeantur, expositum est.

5 [textus, III 82] Quinetiam superlationes, quæ probantur, quædam translationes sunt [p. 398] ut in eum, qui sugillatis faciem inquinatam habeat.

Existimavissetis eum esse mororum calathum.

est enim quidam rubor in sugillato, sed modus non servatur: quinetiam imago, in qua dicitur, tanquam hoc, aut illud, est superlatio, quæ dicendi genere tantùm differt. Sicut Philammon, juga gerens cum Coryco.

Putavissetis ipsum Philammonem præliari cum Coryco,

Distorta, ut apium crura procedens gerit.

Putabam eum non crura, sed apid habere, adeo distorta sunt. Habent autem superlationes puerile quiddam: vehementem enim animi motum indicant; itaque irati præcipuè super lationibus utuntur.

Non mihi si tàm multa daret, quàm magnus arenæ est,

Pulveris & numerus.

Non ducam uxorem (mihi crede) Agamemnone natam;

Quamvis ingeniò sapientem Pallada vincat.

Et pulchræ Veneri præstanti corpore certet. [p. 399]

hoc genere maximè utuntur Attici oratores. Quare senem uti superlatione minimè decet.

 

 

Caput XII. Qualis elocutio singulis dicendi generibus conveniat.

 

1 [textus, III 83] ILLUD verò sciendum est, in unoquoque genere propriam, atque suam esse locutionem: neque enim eadem est locutio, qua scribimus aliquid, & qua in contentionibus utimur: neque ea, quæ ad deliberativum genus pertinet, eadem est cum ea, quæ ad judiciale: verùm utrunque scire oportet; Alterum enim efficit, ut emendatè loquisciamus; alterum ne quis cogatur silere, [p. 400] eum aliis quippiam impertiri cupit, quod iis accidit, qui scribendi rationem ignorant. [textus, III 84] Locutio apta scriptionibus est exquisitissima: contrà quæ contentionibus apta est, in actione maximè consistit. [textus, III 85] Sed hujus duæ sunt species, quarum altera ad mores, altera ad motus animi pertinet. Atque ideò histriones hujusmodi fabulas potissimùm exquirunt, & poetæ tales histriones desiderant. Probantur autem ii poetæ, qui etiam in legendo delectant, ut Chæremon; nam diligens est, non aliter, atque is, qui orations scribit. Et Lycimnius ex eorum numero qui dithyrambici dicuntur. [textus, III 86] Quòd si inter se comparentur orationes, quæ scriptæ sunt, in contentionibus humiles, angustæque videntur quæ verò benè habitæ sunt, cum in manibus sumuntur, similes sunt imperitorum orationibus: hujus autem rei causa est, quòd in contentionibus illa conveniunt. [p. 401] [textus, III 87] Itaque illa etiam, quorum vis in actione posita est, sublata actione, cum suo munere non fungantur, frigida, atque insulsa videntur. Ut quæ sunt dissoluta, & eandem sententiam sæpè repetere, in scribendo non sine causa damnatur: in contentionibus autem etiam oratores utuntur: sunt enim hæc actioni convenientiæ. Necesse est autem, ut orationem varient, qui idem dicunt, quæ res tanquam aditum munit ad actionem.

Iste est, qui vos expilavit: iste est, qui decepit: iste est, qui denique vos hostibus prodere tentavit.

quemadmodum eitam Philemon histrio faciebat in Alexandridæ Gerontomania, quando verba faciunt Radamanthus & Palamedes, & in prologo Piorum, ubi, Ego, sæpiùs iteratur. Nam, si hæc actione non adjuvantur, fit id, quod proverbio dicitur.

Trabem gestans.

sicuti etiam dissoluta, ut.

Veni, occurri, rogavi, [p. 402] necesse est enim actionem adhibere; nec. ut, si res una tantùm dicatur, eodem habitu animi, ac sono vocis uti. Habent prætereà quiddam peculiare, quæ dissoluta sunt: in æquali enim tempore multa dici videntur: nam conjunctio ex multis unum efficit: quæ, si detrahatur, perspicuum est, fieri contrarium, ut ex uno fiant multa: habet igitur amplificationem.

Veni, narravi, supplicavi,

multa enim sunt. Videtur autem omnia negligere, quæ narro, quæ dico. Hoc idem etiam Homerus facere voluit, in illo loco;

Nireus, qui ex Simo: Nireus, qui Aglajæ filius; Nireus, qui pulcherrimus.

nam, de quo multa dicta sunt, necesse est etiam, ut sæpiùs dictum sit, &, si sæpiùs, etiam multa dici videntur: itaque amplificavit, cum semel tantùm de illo mentionem secerit, & hac fallacia fecit, ut Nirei nomen memoriæ hæreat, etiam si posteà ausquam illum nominet. [p. 403]

2 [textus, III 88] At verò deliberativi generis locutio similis est prorsus umbratili picturæ, in qua quantò major fuerit eorum, quæ picta sunt, turba, tantò longiùs spectatur: quare quæ exquisita sunt in utrisque, & supervacanea, & deteriora videntur. [textus, III 89] At in judicialigenere debet exquisitior esse locutio quod, si coram uno judice res agatur: tantò magis elaborandum est; nam minus præsidiis artis uti licet: faciliùs enim perspici potest id, quod causæ proprium sit, & quod alienum, & contentionis studium abest. Itaque judicium est incorruptum. Quapropter non in omnibus dicendi generibus iidem oratores excellunt: sed ubi maximè actione opus est, ibi minimè debet esse minutæ diligentia. Quæritur autem actio, ubi opus est etiam voce, & præsertim magna. [textus, III 90] Locutio igitur demonstrativa maximè idonea est ad scribendum: quoniam ejus officium est, ut legatur [p. 404] secundo loco judicialis est ad scribendum idonea.

3 [textus, III 91] Quod autem quidam ita locutionem distinguunt, ut dicant & suavem, & magnificam esse oportere, supervacaneum est. Cur enim magis eam ita quàm temperantem, & liberalem, & si qua hujuscemodi virtus est? nam eam suavem (perspicuum est) efficient ea, quæ dicta sunt, siquidem locutionis virtus à nobis rectè definita est: cujus enim rei gratia diximus, dilucidam locutionem esse oportere, & non humilem, atque abjectam, sed cum re convenientem? nam, si nugatoria fuerit, non erit dilucida, neque si suerit brevis, & concisa: sed clarum est medium convenire. Et quæ dicta sunt suavem efficient, si benè mixta fuerit, & loquendi confuetudo, & peregrina verba, & oratorius numerus, & vis persuadendi cum eo, quod decorum est. Ac de locutione quidem dictum est, & communiter de omnibus, & speciatim de unoquoque genere. Superest, ut etiam de ordine dicamus. [p. 405]