Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Génin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber III, caput VI, « De secunda virtute elocutionis, quae est, ut sit grandis, ac magnifica », p. 362-364.

Définition publiée par Élie Génin, le 19 juillet 2021

LIBER III

[...]

Caput VI. De secunda virtute elocutionis, quae est, ut sit grandis, ac magnifica.

1 [textus III, 36] AD elocutionis autem amplitudinem, & granditatem hæc proderunt: [p. 363] primùm, si definitionem loco nominis ponas, exempli gratia, si non circulum dicas, sed figuram planam, cujus extremitas paribus à medio radiis attingitur: qui verò brevitati studet, is contrà nomen loco definitionis ponat.

2 [textus III, 37] Quod si quid acciderit obscœnum, aut parum decorum, id si erit in definitione, nomen usurpabimus: si autem in nomine, definitionem.

3 [textus III, 38] Erit etiam grandis oratio, quæ translationibus, & epithetis illustrabitur; modò ne in poeticam licentiam exeat.

4 [textus III, 39] Et, si ex uno plura fiant, quod poetæ sæpè faciunt; ut, quamvis unus tantùm portus sit; tamen dicunt,

Intra portus Achaico

& illud:

Luctù scatentes, has tibi do epistolas.

5 [textus III, 40] Et, si nomina non conjungantur, sed separatim singula proferantur; ut

Ejus mulieris, quæ nostra est; [p. 364] & contrà breviter hoc modo.

Nostra mulietis,

&, si in dicendo copulæ adjungantur; nam contrà breviùs dicitur detracta copula, modò ne dissoluta sit oratio, ut,

Eo profectus sum, ac disserui, &: Eo profectus disserui.

6 [textus III, 41] Atque etiam illa Antimachi ratio utilis est: nempe ea commemorare, quæ rei non adsunt; quod ille facit in celebrando colle Teumesso;

Est quidam modicus collis, vento perflatus;

nam hoc modo infinitè potest oratio amplificari. Quæ ratio in utranque partem utilis est, hoc est, & in bonis, & in malis, quæ non adsunt, commemorandis. Unde etiam poetæ nomina confixerunt, ut achordon, & alyron, hoc est expertem cordæ, & expertem lyræ, quas appellationes à privatione sumpserunt, quæ res in eis potissimùm translationibus nomen habet, quæ ex proportione ducuntur; ut, si quis diceret, tubæ sonitum esse cantum alyrum.