Aristote, 1689 : Rhetorica

Définition publiée par Mattana-Basset

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, Liber I, Caput I, p. 2-14 ; Caput II, p. 14-33 et Caput IV, p. 40-41. 

Définition publiée par Mattana-Basset Mellie , le 20 juillet 2021

CAPUT I.

 

 

[textus I, 1] Rhetorica Dialecticae ex altera parte respondet : ambae enim in ejusmodi rebus sunt, quae a cunctis hominibus quodammodo cognosci, atque intelligi possunt : [p. 3] nec sunt in aliqua definita, ac certa scientia.

 

[textus I, 2] Quocirca omnes homines utrarumque sunt aliquo modo participes : omnes enim aliquo usque et exquirere, et rationem reddere, et defendere, et accusare aggrediuntur.

 

[textus I, 3] At ex imperitorum numero quidam haec temere, casuque faciunt ; quidam autem habitu quodam animi, longo usu comparato : cum autem haec utroque modo fieri contingat ; perspicuum est, certa via, atque arte conprehendi posse : licet enim causam intueri, cur et qui ex usu, et qui fortuito haec faciunt, id, quod volunt assequantur. hoc autem ipsum jam artis opus esse, nemo est quin fateatur.

  

[textus I, 4] Sed qui hactenus de Arte dicendi conscripserunt, parvam quandam ejus particulam confecerunt : probationes enim solae ad artem pertinent, reliqua vero sunt additamenta. At isti nihil de enthymematibus loquuntur, [p. 4] quod corpus est, ac fundamentum fidei faciendae : de iis vero, quae sunt extra rem posita, plurima pertractant : nam criminatio, misericordia, iracundia, caeteraeque hujusmodi animi perturbationes nequaquam ipsius rei propriae sunt, sed ad movendum judicem pertinent. 

 

[textus I, 5] Quod si id in omnibus judiciis fieret, quod in aliquibus civitatibus etiam hoc tempore fit, atque in illis praecipue, quae bonis legibus fundatae sunt ; nihil sane isti haberent, de quo verbum facere possent : omnes enim existimant, legibus hoc caveri oportere : quidam etiam eo utuntur, et prohibent oratorem quicquam extra causam dicere, quemadmodum Athenis sit in Ariopago : et recte quidem hoc sentiunt : neque enim convenit judicem distorquere, atque inflectere ad indignationem, vel invidiam, vel misericordiam ; idem enim est, ac siquis eam, qua usurus est, regulam obliquam, ac tortuosam efficeret.

 

[p. 5] [textus I, 6] Praeterea non dubium est, ejus, qui controversiam habet, nullas alias esse partes, quam docere, rem aut esse, aut non esse, aut factam, aut non factam fuisse. Utrum autem magna sit, an parva, justa, an injusta, si lator legis non definivit, ipsum per se judicem intelligere oportet, non autem ab actoribus discere. 

 

[textus I, 7] Maxime vero expedit bene institutas leges omnia, quaecunque possunt, complecti, ac definire, minimamque partem ipsis judicibus relinquere : primo, quia longe facilius est, unum, aut paucos invenire, quam multos, qui bene sentiant, et leges ferre, ac vere judicare possint : deinde, quia legum lationes longo tempore, diligentique consideratione fiunt, judicia vero plerunque subita, atque repentina sunt, ut difficile sit, ipsos disceptatores aequitatem, atque utilitatem recte perspicere ac tueri. [p. 6] Illud tamen maximum omnium, quod legislatoris judicium non de singulis, neque de praesentibus rebus est, sed de futuris, et de universo genere. Sententiae vero moderator, et judex de praesentibus jam, et definitis rebus disceptant, ac statuunt, qui saepenumero vel amore, vel odio, vel utilitate propria moventur ita, ut nullo pacto amplius veritatem intelligere, ac videre satis queant : cum propria voluptas, aut molestia vero judicio tenebras offundat. In caeteris igitur rebus, ut antea dixi, quamminimis judicem ipsum dominum constituere oportet, verum utrum facta res sit, an non facta, futura, an non futura, sit, nec ne sit, judicibus ipsis omnino statuendum relinquere necesse est : neque enim ullo modo fieri potest, ut haec legislator praevideat. 

 

[textus I, 8] Quae cum ita se habeant ; perspicuum est, eos ad artem ea reducere, quae sunt extra propositam materiam, [p. 7] quicunque res alias explicant, ut quid prooemium, quid narrationem habere oporteat, et quid unaquaeque aliarum partium : nihil enim aliud sibi proponunt, quam ut judicem aliquo modo afficiant. De artificiosis vero probationibus ne verbum quidem faciunt, quibus solis acer in argumentationibus, et argutus orator fit. 

 

[textus I, 9] Atque hac de causa cum eadem via, atque ratione deliberationes, et judicia tractentur : sitque deliberationis tractatio speciosior, et civitatibus utilior, quam conventorum, et judiciorum : de illa quidem nihil dicunt, de judiciis autem omnes artem conscribere aggrediuntur. Nam in deliberativo genere longe minus prodest ea, quae sunt extra causam, dicere : minusque calliditatis, ac fallaciae capax est sententiae dictio, quam judicium ; sed magis aperta est, ac popularis. [p. 8] Hic enim disceptator ipse de suis, ac propriis rebus judicat. Itaque nihil aliud opus est, quam ostendere, rem ita se habere, quemadmodum is ait, qui sententiam dicit. In judiciis vero nequaquam hoc satis est, sed auditoris animum occupare permagni interest ; quoniam de alienis rebus futurum est judicium. Itaque saepe judices ad voluptatem se se referentes, et ad gratiam audientes, litigantibus gratificantur, non vere judicant. Atque hoc in causa est, ut multis in locis, sicut antea dixi, lex prohibeat, aliquid extra causam dicere, quod in sententiis ipsi disceptatores, quorum de re agitur, satis diligenter observant.

 

[textus I, 10] Jam vero illud certum, atque exploratum est, eam viam, atque rationem, quae ad artem pertinet, totam in probationibus esse positam. Probatio autem, ac fides, quaedam est argumenti conclusio : tunc enim maxime credimus, cum recte conclusum esse putamus. [p. 9] Rhetorica porro conclusio, probatioque vocatur enthymema : hoc enim omnium probationum plurimum valet. Est autem enthymema syllogismus, ac ratiocinatio quaedam : de omni vero syllogismo tractare Dialecticae proprium est, vel universae, vel certe cujusdam partis ejus. Non dubium est igitur, eum, qui perspiciendi facultatem habet, ex quibus propositionibus, et quo pacto collocatis syllogismus fiat, accerimum in argumentando, et argutissimum oratorem futurum : modo praeterea intelligat, quae sit materia, quam tractent : et in qua versentur enthymemata, et quo modo a demonstrativis syllogismis distinguantur. 

 

[textus I, 11] Ejusdem enim facultatis est, et quid verum, et quid verisimile sit, intelligere. Huc accedit, quod homines ipsi a natura ad veritatem satis informati sunt, et in majori rerum parte veritatem consequuntur. [p. 10] Quapropter ejusdem hominis est, qui ad verum conjiciendum aptus sit, etiam ad res probabiles ita se habere, ut facile eas indagare queat. 

 

[textus I, 12] Jam igitur cur ii, qui de Arte dicendi scribunt, quae sunt extra causam persequuntur, et cur ad judiciale genus magis inclinarunt, satis ostensum est.

 

[textus I, 13] Utilis est autem Rhetorica, propterea quod res verae, ac justae natura meliores, ac potentiores sunt, quam contrariae. Quod si non recte judicia exerceantur, necesse est, eas a falsis, et iniquis superari, hoc autem vituperatione, ac reprehensione dignum est. 

 

[textus I, 14] Praeterea apud quosdam homines, etiam si exquisitam scientiam haberemus : non facile esset argumentis ab ea ductis, dicendo persuadere : quae enim a scientia proficiscitur oratio, munus, operamque doctoris requirit, quod in persuadendo fieri non potest. Sed omnem probationem, et orationem a communibus, ac probabilibus ducere opus est, [p. 11] ut in Topicis etiam diximus, cum doceremus, quomodo cum imperita multitudine congrediendum sit. 

 

[textus I, 15] Jam vero etiam opus est, res contrarias dicendo persuadere posse, quemadmodum in syllogismis, ac differendi ratione fieri solet : non quidem, ut utrunque faciamus : neque enim, quae mala sunt, persuadere oportet, sed ne lateat nos, quomodo hoc fieri possit ; et si quis hujusmodi oratione non juste utatur, eam refellere valeamus. Ex aliis autem artibus nulla est, quae in contrarias partes disserat : verum Dialecticae, ac Rhetoricae tantum hoc proprium est ; ambae enim eodem modo in utranque partem disserunt, et contraria colligunt : sed tamen res, quae his artibus subjectae sunt, non eodem modo se habent : semper enim, quae verae, ac meliores natura sunt, illae facilius etiam probantur, et persuadentur, dico autem, ut generatim, et plerunque fit. 

 

[p. 12] [textus I, 16] Praeterea si turpe est homini, non posse sibi ipsum corpore opitulari ; quanto turpius erit, oratione se defendere non posse, quae magis, quam usus corporis, hominis propria est. 

 

[textus I, 17] Si quis objiciat, maxima incommoda eum importaturum, qui injuste hac dicendi facultate utatur : hoc jam commune est cum aliis bonis omnibus, praeter virtutem, et cum eis praecipue, quae maximas utilitates adferre solent : ut cum fortitudine corporis, cum bona valetudine, cum divitiis, cum arte imperatoria : quibus si juste quis utatur, plurimum prodesse : sin injuste, non mediocriter obesse potest. 

  

[textus I, 18] Jam igitur dicendi Artem non esse in aliquo certo, ac definito genere, sicuti neque Dialectica est, et magnopere utilem esse, perspicuum est : praeterea officium ejus esse, non persuadere, sed ea videre, quae ad persuadendum accommodata sint. Quod etiam in aliis omnibus artibus usu venit : [p. 13] neque enim medici officium est sanare, sed usque eo rem producere, quo ratio curandi patitur. Non enim fieri potest, ut is bene, atque ex arte curetur, qui bonam valetudinem recuperare nullo modo possit. Illud etiam manifestum est, ejusdem artis esse, et quod appositum est ad persuadendum, et quod videtur appositum invenire ; quemadmodum Dialecticae est verum syllogismum, et qui verus videtur, intelligere : fallax enim et captiosus disputator non ex facultate, sed ex voluntate atque delectu debet aestimari. Sed ea est differentia, quod in arte dicendi tam is, qui fallacibus utitur argumentationibus, quam is, qui scientia contentus, eas refugit, orator vocatur. In disserendi vero ratione distincta sunt nomina : nam qui studio fallendi ducitur, sophista : qui autem facultatem quidem habet fallendi, sed ea non utitur, dialecticus appellatur. Sed age jam de ipsa arte dicere aggrediamur, et quomodo, [p. 14] quibusque ; argumentationibus ea, quae proposita sunt assequi poterimus. Rursus ergo, tanquam a principio, naturam ejus definiendo aperiamus, deinde etiam de reliquis dicamus.

 

 

CAPUT II.

  

[textus I, 19] Est igitur Rhetorica vis quaedam, ac facultas inveniendi, quid in quaque re sit ad persuadendum accommodatum : [p. 15] hoc enim nullius artis alterius officium est : nam artes aliae singulae tantum ea docere, ac probare contendunt, quae materiae illius sunt, in qua versantur : ut medicina, quid salubre, quid insalubre sit : geometria, quae sint eventa, quae magnitudinibus accidunt : arithmetica numeros ; eodem modo aliae artes, et scientiae. Rhetorica vero, de omni pene dixerim, proposita quaestione apposite ad persuadendum dicere potest. Atque ideo dicimus, eam non in aliquo proprio, aut definito genere artis suae vim habere.

  

[textus I, 20] Probationum autem aliae quidem expertes artis, aliae vero artificiosae sunt. Expertes artis eas voco, quae nostra opera non pariuntur, sed extrinsecus assumuntur, ut testimonia, et quaestiones, et ejus generis caeterae. 

  

[p. 16] [textus I, 21] Artificiosas autem eas, quas artis praesidio discimus, et cum inhaereant in ipsa re, reperiri industria nostra, atque inde erui possunt. Ita in superiore genere de tractandis argumentis, in hoc etiam de inveniendis cogitatum est. Earum vero probationum, quas dicendo acquirimus, tria genera sunt : nam aliae in vita, ac moribus oratoris positae sunt : aliae in promovendo, atque afficiendo, prout opus fuerit, auditore : aliae denique in ipsa oratione ; cum aut probatur aliquid, aut probari videtur. Quae a vita, et moribus probatio nascitur, ea tunc fit, cum ita habetur oratio, ut eum, qui dicit, dignum, cui fides habeatur, videri faciat ; probis enim viris et magis, et celerius credimus, atque hoc generatim in omnibus quidem rebus ; at in iis praecipue, quae certo sciri non possunt, sed varie traduntur, omnino bonorum virorum sententiis acquiescimus. Hoc autem etiam ipso genere orationis consequi oportet : [p. 17] neque satis est, oratorem ante conceptam de se bonam opinionem ad dicendum adferre. Neque enim audiendi sunt quidam artis scriptores, qui oratoris ante perspectam probitatem in arte collocant ; tanquam si boni mores, ad tempus oratione expressi, nullam ad persuadendum vim haberent. Quin ausim dicere, maximam fere omnium vim fidei faciendae in moribus exprimendis esse positam. Alterum genus probationis, quod ab auditoribus proficiscitur, fit cum motum aliquem animi miscet oratio : neque enim eodem modo de aliqua re judicamus, cum moeremus, et gaudemus, aut cum diligimus, et odio prosequimur : qua in una re tantum eos laborasse dicimus, qui hactenus de Arte dicendi conscripserunt. Sed de his omnibus sigillatim tractabimus, cum motiones animorum explicabimus. Tertium probationis genus oratione fit ; [p. 18] cum aut verum, aut quod veri speciem habet, concludimus, ex eis argumenta ducentes, quae in quaque re sunt ad persuadendum accommodata. 

 

[textus I, 22] Cum igitur omnes artificiosae probationes per haec fiant, perspicuum est, eum solum haec tria consequi posse, qui disserendi rationem, et morum, atque virtutum cognitionem, et perturbationum animi naturam perceperit : ut sciat, quid unaquaeque perturbatio sit, et qualis, et ex quibus excitetur, et quomodo. Itaque fit ut Rhetorica sit propago quaedam, et quasi pullulatio Dialecticae, et facultatis ejus, quae de moribus tractat : quam recte civilem scientiam appellabimus. Atque ideo Rhetorica sibi habitum, ac formam scientiae civilis inducit : qui huic arti incumbunt, partim ignoratione rerum, partim inani gloria ducti, partim aliis etiam humanis causis civilem se tenere scientiam profitentur ; [p. 19] cum particula tantum quaedam, et imago Dialecticae sit, quemadmodum initio diximus : neutra enim earum alicujus definitae rei scientia est, ut quaerat, quomodo res ea se se habeat : sed facultates quaedam sunt inveniendi, quid in quaque re probabiliter dici possit. Jam igitur de utriusque vi, ac potestate, quoque modo inter se conjunctae sint, satis, ut opinor, dictum est.

 

[textus I, 23] In probationibus autem, quae aut vere demonstrant, aut tantum videntur demonstrare, quemadmodum in Dialecticis, inductio est, et verus syllogismus ; et praeterea tantum apparens syllogismus ; ita etiam in hac arte : exemplum enim inductio est, enthymema vero syllogismus. Voco autem ego enthymema quidem, oratorium syllogismum, exemplum autem inductionem oratoriam. Omnes enim oratores cum aliquid dicendo probare volunt, [p. 20] aut exemplis aut enthymematibus utuntur : et praeter haec nihil habent. Quare si omnino necesse est, eum, qui probare aliquid velit, aut syllogismo, aut inductione uti, quod ex iis, quae sunt a nobis in libris Analyticis explicata, perspicuum est : necessitas cogit, ut utriusque illorum natura utrique eorum par, atque eadem sit. 

 

[textus I, 24] Quae autem differentia sit exempli, et enthymematis facile ex Topicis intelligi potest : ibi enim de syllogismo, et inductione jam antea dictum est : nam cum ex pluribus, et similibus ita, ut volumus, rem se habere ostendimus ; ibi quidem inductio est, ut in hac arte exemplum. Neque illud dubium est, artem ipsam facultatemque dicendi hoc utrunque in se bonum habere : ut enim in libris de disserendi ratione, quos Methodicos inscripsimus jam a nobis antea dictum est : sic etiam in his de Arte dicendi res se habet. Cum vero, [p. 21] quibusdam propositis, aliud quiddam ab eis eorum causa contingit, eo, quod illa vel generatim vera sint, vel plerumque fiant ; in Dialectica quidem syllogismus, in Rhetorica vero enthymema vocatur : sunt enim dictiones quaedam oratoriae, quae potissimum exemplis constant : sunt etiam, quae totae argumentis, et enthymematibus conficiantur : sicuti oratores quidam exemplis magis, quidam argumentis delectantur. Orationes autem, quae constant exemplis, sunt quidem ad dicendum accommodatae non minus, quam aliae ; sed illae, quae sunt enthymematibus refertae, majore quodam impetu animos commovent. Verum quae sit utriusque causa, quoque modo sit utroque utendum, alio in loco postea dicemus. Nunc autem de iis, quae tractare coepimus, magis enucleate, distincteque disseramus.

 

[textus I, 25] Nam quod probabile est, id est ejus naturae, ut per se esse non possit ; sed alicui semper probabile sit. [p. 22] Id autem duplex est : aliud enim simul atque auditum est, ex vi sua probatur, et creditur, aliud autem arte indiget, ut propositis rationibus demonstretur. 

 

[textus I, 26] Nulla vero ars est, quae, quid in singulis rebus fieri debeat, consideret : ut medicina non docet, quid Socrati, aut Calliae salubre sit ; sed quid homini sic affecto, aut cunctis, qui eodem morbo laborant : hoc enim ad artem spectat. Quod autem singulare est, atque individuum, id infinitum habetur, et nulla scientia comprehendi potest. Neque igitur Rhetorica probabile quaeret ejusmodi, quod unius alicujus opinioni conveniat, ut Socratis, aut Hippiae ; sed quod omnibus, qui ita animo sunt affecti : quemadmodum etiam Dialectica : nam neque illa ita ratiocinatur, ut undique arripiat sine ullo discrimine, quae alicui videantur, siquidem etiam deliris hominibus probabilia quaedam videntur : sed ex iis argumentatur, quae ratione allata probari possunt. [p. 23] Rhetorica vero ex iis, quae in consultationem venire consueverunt. 

  

[textus I, 27] Est enim artis oratoriae proprium munus ea tractare, de quibus consultamus, et quorum adhuc artes traditas non habemus, et apud auditores ejusmodi, qui per multas rationes acute rem intelligere non possunt, neque procul posita, ac longinquiora spectare. Deliberamus autem de rebus illis, quae videntur in utranque partem cadere posse : de iis vero, quae nullo modo fieri potest, ut aliter aut fuerint, aut futura sint, aut sint, nemo est, qui deliberet, modo ea ita se habere intelligat ; neque enim in rebus ejusmodi quisquam aliter, quam eo modo tantum, consilium dare potest. Accidit autem iis, qui aliquid ratione concludunt, ut quaedam aliquando colligant ex rebus antea conclusis : quaedam autem ex rebus, quae nondum quidem conclusae sunt, sed probatione indigent : eo quod minime probabiles esse videantur. [p. 24] Quorum alterum necesse est, difficile esse ad intelligendum ob longitudinem : disceptatorem enim rudem esse ponimus, atque in disciplinis minime versatum : alterum autem ad persuadendum haudquaquam accommodatum, eo quod neque ex rebus manifestis, neque ex probabilibus proficiscatur. Itaque necesse est enthymema, atque exemplum ex rebus ejusmodi esse, quae nihil in se firmitatis habent ; sed aliter, atque aliter se habere possunt, ut exemplum quidem inductionis : enthymema vero syllogismi speciem, ac imaginem habeat. Ex paucis autem, et saepe ex paucioribus enthymema fit, quam primus ille atque integer syllogismus : si quid enim notum, atque exploratum fuerit, id sane nihil attinet dicere : quoniam ipse auditor illud adjungit : ut si quis probare velit, Doricum certamen vicisse, in quo victor corona donatur, satis erit dicere : vicit enim Olympia [p. 25] ; quod autem in Olympiis victor corona donetur, non opus est addere : omnes enim hoc sciunt. Pauca vero necessaria sunt eorum, ex quibus oratorii syllogismi conficiuntur : majori enim ex parte quae in judicium, ac deliberationem veniunt, etiam aliter se habere possunt : solent enim homines de iis rebus deliberare, et cogitare, quas in vita gerunt : quae vero aguntur, ejusdem generis omnia sunt : neque quicquam, pene dixerim, eorum ex necessitate fit. Haec autem ipsa, quae plerunque fiunt nec eodem modo se semper habent, necesse est ex propositionibus ejusdem naturae confirmari ; sicuti necessaria ex necessariis probantur : quod ex Analyticis libris clarius intelligi potest. Quare perspicuum est, eorum, ex quibus enthymemata fiunt, aliqua quidem esse necessaria ; sed plurima ex eis esse talia, quae plerunque tantum sine ulla necessitate fiunt.

 

[p. 26] [textus I, 28] Ducuntur enim enthymemata ex verisimilibus, et signis. Itaque necesse est, ut horum utrunque alteri eorum respondeat, atque idem sit. 

  

[textus I, 29] Nam verisimile est tanquam id, quod plerunque fit, non tamen absolute, sicuti quidam existimant ; sed quod in eis versetur, quae aliter etiam evenire possunt : et quod ita se habeat ad id, cujus est verisimile : sicuti se habet id, quod generatim atque universe fit, ad id, quod fit sigillatim, et in parte. 

  

[textus I, 30] Signorum vero duo sunt genera : quorum alterum ita se habet ad id, cujus est signum, sicuti quod in parte fit, ad id, quod in universo genere : alterum autem sicuti, quod in universo genere fit, ad id, quod in parte. Quin ex his ipsis id signum, quod necessarium est, indicium vocatur, vel propria nota. Quod autem non est necessarium, caret certo, ac proprio nomine, quo ab aliis distinguatur. At vero necessaria illa voco, ex quibus syllogismus, ac firma conclusion fit. [p. 27] Quocirca genus hoc signorum tecmerium dicitur, hoc est, indicium, ac propria nota : cum enim id, quod dixerint, nullo modo solvi posse existimant, tunc opinantur, id signum tecmerium esse, atque ita ipsum appellant, tanquam quod jam probatum, atque confectum sit : prisca enim Graecorum lingua tecmar, idem erat, quod extremum, atque ultimum. 

 

[textus I, 31] Genus autem illud signorum, quod ita se habet ad id, cujus signum est, sicut singulae res ad universum genus, tale est, ut, si quis affirmaret, signum esse viros sapientes esse etiam justos, quia Socrates erat sapiens, et justus, hoc quidem certe signum est, sed facile dissolvi, ac refelli potest, etiam si verum fuerit, id, quod dicitur : nihil enim in se firmi habet, neque necessario concluditur. Quod si quis ita dicat, Hunc hominem aegrotare, signum est eo, quod febri laborat : aut, Haec mulier peperit, quoniam lac habet, jam hoc erit firmum, et necessarie conclusum. [ p. 28] Atque hoc signorum genus solum tecmerium, ac propria nota vocatur, solumque, si verum fuerit id, quod dicitur, refelli non potest. Alterum genus signorum, quod ita se habet ad id, cujus est signum, sicuti, quod est in universo genere, ad id, quod in parte est, fit hoc modo, ut, si quis diceret. Hunc hominem febri laborare, signum est eo, quod crebro respirat. Sed hoc facile solvi potest, etiam si verum fuerit, quoniam accidit etiam eum, qui febri non laborat, aliquando crebro respirare. Quid igitur verisimile sit, et quid signum, et propria nota, quaque ratione differant, satis pro tempore dictum sit : planius enim, atque dilucidius de his omnibus, et qua de causa partim quidem nihil certi concludant, partim autem conclusionem firmam, stabilemque habeant, in Analyticis libris jam antea disputavimus.

 

[textus I, 32] Quod autem exemplum sit idem, quod inductio, et quibus in rebus inductio fit, ostensum est, [p. 29] sed tamen non ita se habet, ut pars ad totum, neque ut totum ad partem, neque ut totum ad totum : verum ut pars ad partem, et quod simile est ad id, cui est simile. Cum enim ambo illa, quae sumuntur, sub eodem genere posita fuerint, et alterum altero notius, et apertius sit, tunc id exemplum est ; ut, si quis probare velit, Dionysium appetere dominatum regium, cum salutis suae custodes petat, et dicat, Pisistratum antea custodes petiisse, cum regnum appeteret, et cum eos impetrasset, tyrannidem occupasse : Theagenemque idem Megaris fecisse, et alios, quoscunque noverit, idem fecisse. Omnes exemplum fient Dionysii, quem adhuc ignorant, an ea de causa custodes petat ; haec enim omnia sub eodem genere, ac proposito continentur, quod quicunque regnum appetit, custodes salutis suae petit. Jam igitur unde probationes illae ducuntur, quae speciem habent demonstrandi, declaratum est. 

 

[p. 30] [textus I, 33] In ipsis autem enthymematibus maxima est differentia, quae omnes fere plurimum fallit, atque eadem est enthymematum differentia, quae in disserendi ratione syllogismorum est. Nam enthymemata quaedam ipsius artis dicendi propria, sicuti syllogismi etiam quidam Dialecticae proprii sunt, quaedam autem ad alias artes, et facultates pertinent : quae vel jam inventae sunt, et excultae, vel nondum plane cognitae, penitusque perspectae sunt. Itaque saepe fit, ut auditores fallant, et qui hujusmodi enthymemata magis, quam conveniat, amplectuntur, artis oratoriae fines transiliunt. 

  

[textus I, 34] Hoc autem, quod dico, clarius, et apertius erit, si pluribus verbis explicetur. Eos enim ego Dialecticos, et oratorios syllogismos voco, qui ducuntur ex locis, in quibus latent argumenta. Loci vero dicuntur ii, qui communiter de rebus, quae ad mores, et ad naturam, et ad civilem scientiam pertinent, [p. 31] et denique ad alia multa, quae specie inter se differant, argumenta continent, ut locus, qui ex majore, et minore dicitur, neque enim ex hoc loco magis de rebus justis, quam de rebus naturalibus, aut de qualibet alia re, vel syllogismo concludere aliquid, vel enthymemate probare licet. Atqui haec sine dubio specie differunt. Propria vero cujusque artis argumenta sunt, quae constant e propositionibus ab arte illa ipsa desumptis : exempli gratia, in rebus naturalibus propositiones sunt, ex quibus nemo poterit aut enthymema, aut syllogismum formare, qui ad vitam, et mores pertineat : et in moralibus rebus sunt aliae propositiones, ex quibus nihil concludi potest, quod ad naturam spectet : atque eadem est in caeteris omnibus ratio. Illa vero argumenta, quae communiter ex locis sumuntur neminem possunt hujus, aut illius artis peritum facere, quoniam nullam habent certam sibi subjectam materiam. [p. 32] Atqui proprias artium propositiones quanto quis exquisitiores elegerit, tanto magis a proposito suo aberrabit, et in alia scientia versabitur, quam in Dialectica, aut Rhetorica. Si enim ad alicujus artis principia pervenerit : jam non erit Dialectica, aut Rhetorica, sed erit illa ipsa ars, cujus ea principia fuerint, majori autem parte enthymemata fiunt ex propositionibus illis, quae propriae, peculiaresque sunt alicujus artis, e communibus autem locis longe pauciora. 

 

[textus I, 35] Quemadmodum igitur in Topicis, ita etiam in hoc opere distinguendae sunt enthymematum species, et loci, unde sumuntur argumenta. Voco autem species enthymematum, proprias cujusque generis propositiones : locos vero sedes argumentorum, aequaliter omnibus communes. Prius igitur de formis enthymematum, quam de locis, dicamus : ac primo Rhetoricae genera videamus : [p. 33] ut, cum ea, quot numero sint, explicuerimus ; sigillatim deinde cujusque generis elementa, propositionesque tractemus.

 

[...]

 

CAPUT IV.

 

[...]

 

[textus, I, 44] Et quantum fieri posset ex veritate perpendere, nihil opus est in praesentia : neque enim hoc Rhetoricae artis officium est, sed alterius, quae diligentius, et accuratius veritatem investiget. Tantum vero abest, ut aliquid Rhetoricae detrahamus, ut etiam ei longe plura concedamus, quam re vera concedi debeant. [p. 41] Quod enim antea diximus, verum est, nempe Rhetoricam ex Analytica scientia, et parte civilis facultatis, quae in moribus versatur, esse conflatam. Similis est autem partim quidem Dialecticae, partim vero sophisticis disputationibus. Quod siquis vel Dialecticam, vel hanc artem, non tanquam facultates, sed tanquam scientias, exquisitius tractare voluerit ; imprudens earum naturam penitus evertet : eo quod illas ornandi studio captus, transeat in scientias, quae jam res aliquas certas, in quibus versentur, subjectas habent, non autem rationes, et argumenta tantum.