Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Génin

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, liber III, caput XVII, « De confirmatione », p. 428-435.

Définition publiée par Élie Génin, le 21 juillet 2021

LIBER III

[...]

Caput XVII. De confirmatione.

1 [textus, III 138] PROBATIONES autem ad fidem faciendam plurimum valere debent. [textus, III 139] Et, quoniam quadripertitò quæstiones distributæ sunt; ea confirmare oportet, quæ in controversiam veniunt, & de quibus cum adversario contenditur: ut, si de facto controversia est, in judicio maximè hoc erit argumentis confirmandum. [p. 429] Quòd, si te non læsisse dicas: hoc probare debes; aut, si dicas non esse tàm magnum, aut justè factum. Non enim hæc aliter confirmanda sunt, quàm si fuerit de facto controversia. Illud verò sciendum est, in in hac sola de facto controversia necessarium esse, ut alter litigantium improbus sit: neque enim ignorantia controversiæ causa est; ut, si quidam inter se de æquo, justoque contenderent. Quapropter in hoc diù commorandum est, in aliis verò minimè.

2 [textus, III 140] In exornationibus ea cura esse debet, ut quæ honesta, atque utilia facta dicuntur, plurimum amplificentur, nam ea credi opus est; si quidem rarò probationem requirunt, nisi fortè sint incredibilia, vel aliquis alius auctor eorum existimetur.

3 [textus, III 141] In deliberationibus potest aliquis disserere, vel non futura ea, de quibus deliberant: vel futura quidem, sed non justa, non utilia, non tam magna. [p. 430]

4 [textus, III 142] Advertendum est etiam, utrum aliquid, quod falsum sit, dicat, quamvis extra causam: nam hæc aliorum judicia videntur, nempe eum mentiri. [textus, III 143] At ex probationibus exempla sunt deliberativo generi accommodatissima, enthymemata verò magis judiciali conveniunt, nam deliberatio est de futuro. Quare ex rebus jam factis exempla ad probandum ducere oportet; judicium autem est de iis, quæ sunt, aut non sunt, in quibus magis est probatio, & necessitas: quod enim præteritum est, in se necessitatem habet. [textus, III 144] Non oportet autem inculcare, & continuare enthymemata; sed cum aliis probationibus permiscere. Alioqui se vicissim infringunt, nam est etiam modus in quantitate;

Care mihi, postquam tot tantum es verba locutus,

Quot solet effari prudens, -

non enim dixit, talia. [textus, III 145] Neque res omnes argumentis confirmandæ sunt: alioquin idem efficies, quod nonnulli faciunt philosophi, [p. 431] qui syllogismos adhibent ad ea, quæ notiora sunt, ac certiora, quàm ea, quæ sumunt. [textus, III 146] Et, cum animos commovere vis, ne argumento utaris. Vel enim commotionem extrudet, vel inane, frustràque dictum erit argumentum, nam commotiones animi se vicissim expellunt, nec simul esse possunt, sed vel evanescunt, vel imbecilliores redduntur. Neque, cum mores exprimere orationem volumus, oportet simui argumenta quætere: nam demonstratio neque moras, neque electionem exprimit. Sententiis autem utendum est & in narratione, & in confirmatione: nam ad mores exprimendos valent: ut. Ego verò pecuniam ei credidi, quamvis scirem nemini fidem habendam esse, quod si vehementiùs, & cum animi motu. Neque tamen me pœnitet, quamvis injuriam, ac detrimentum acceperim: isti enim lucrum superest, mihi verò æquitas, ac justitia. [p. 432] [textus, III 148] Est autem difficilius in deliberativo, quàm in judiciali genere versari: & meritò; quoniam de futuro deliberatio est, judicium verò de præterito. Quod jam ab auguribus etiam sciri potest, quemadmodum dixit Cretensis Epimenides: is enim non de futuris divinabat, sed de præteritis, quæ tamen essent obscura. Quin in judicialibus controversiis lex est, tanquam fundamentum, qui verò principium habet, is faciliùs probationem invenire potest. Neque in deliberatione multæ sunt commorationes, ut in adversarium, vel de seipso, vel in movendis affectibus; hæc enim in hoc genere minimè omnium reperiuntur, nisi quis à causa discesserit. Quare debent hæc tantùm fieri, cum alia non habet orator, quæ dicat: quemadmodum Athenis oratores faciunt, atque etiam Isocrates in deliberationibus accusat, ut Lacedæmonios in Panegyrico, & Charetem in oratione Sociali. [p. 433] [textus, III 149] In exornationibus verò oportet laudes hinc, atque inde cumulando, refertam, & plenam orationem reddere. Quod Isocrates facit, semper enim aliquid, quod laudet, adjungit. Et hoc est, quod Gorgias profitebatur, sibi nunquam orationem defuturam; nam, si Achillem laudat, Peleum celebrat, deinde Æacum, deinde Jovem! atque eodem modo fortitudinem extollit, & hæc, aut illa tangit, quod idem est. [textus, III 150] Quod si argumenta poteris invenire, debes simul & mores exprimere, & argumentis uti si te argumenta defecerint, totum te ad mores conferas; atque hoc sanè probo homini magis congruit, ut ipse potiùs bonus appareat, quàm oratio exquisita. [textus, III 151] Ex argumentis verò, quæ vim habent refellendi, magis excellunt, quàm quæ confirmant; quæ enim refutationem continent, majore vi conclusa esse planum est, proptereà quòd inter collata contraria sunt evidentiora [p. 434] nam quæ contra adversarium dicuntur, non diversam habent speciem, ased sunt è probationum numero, partim enim resistendo, atque occurrendo solvuntur, partim contrà argumentando. [textus, III 152] Oportet autem, eum, qui vel in deliberatione, vel in judicio prior dicit, causam primò suam confirmare, deinde illis, quæ contrà dici possunt, occurrere, & ea dissolvere, atque extenuare. Sed tamen, si multa sunt, quæ in contrariam partem dici possunt, priùs erunt illa refutanda: quemadmodum fecit Callistratus in concione Messaniaca, priùs enim ea refutavit, quæ contrà dici poterant, deinde sua confirmavit. Quòd siquis secundo loco dicat, priùs ea, quæ objecta sunt ab adversario, refutare debet vel dissolvendo, vel contrà argumentando, & præcipuè si illa fidem fecisse visa suerint. Sicut enim animus eum hominem non recipit, qui multis criminibus insimulatus fuerit; [p. 435] eodem modo neque orationem, si adversarius verè dixisse visus fuerit. Oportet igitur auditoris animum ad futuram orationem præparare; quod facilè fiet, si contraria refutaveris. Quare cum vel omnia reprehenderis adversariorum argumenta, vel ea, quæ maximè firma sunt, vel quæ excellunt, vel quæ facilè refelli possunt, tunc rationes tuas confirmare debes:

Primò refellam, quæ deis objecta sunt.

Junonem ego. -

in his enim id primum attigit, quod erat infirmissimum. Ac de confirmationibus quidem hæc dicta sint.