Aristote, 1689 : De Arte Rhetorica

Définition publiée par Mattana-Basset

Aristote, De Arte Rhetorica libri tres, trad. lat. Marcantonio Majoragio (1514-1555), Padoue, Presses du Séminaire, 1689, Liber I, Caput II, p. 15-17. 

Définition publiée par Mattana-Basset Mellie, le 24 juillet 2021

CAPUT II. 

 

[...]

 

[textus I, 20] Probationum autem aliae quidem expertes artis, aliae vero artificiosae sunt. Expertes artis eas voco, quae nostra opera non pariuntur, sed extrinsecus assumuntur, ut testimonia, et quaestiones, et ejus generis caeterae. 

  

[p. 16] [textus I, 21] Artificiosas autem eas, quas artis praesidio discimus, et cum inhaereant in ipsa re, reperiri industria nostra, atque inde erui possunt. Ita in superiore genere de tractandis argumentis, in hoc etiam de inveniendis cogitatum est. Earum vero probationum, quas dicendo acquirimus, tria genera sunt : [...] aliae in promovendo, atque afficiendo, prout opus fuerit, auditore [...]. [...] [p. 17] Alterum genus probationis, quod ab auditoribus proficiscitur, fit cum motum aliquem animi miscet oratio : neque enim eodem modo de aliqua re judicamus, cum moeremus, et gaudemus, aut cum diligimus, et odio prosequimur : qua in una re tantum eos laborasse dicimus, qui hactenus de Arte dicendi conscripserunt. Sed de his omnibus sigillatim tractabimus, cum motiones animorum explicabimus.